« ... elevatis manibus suis, Iesus benedixit eis ... »
Lc 24, 50
RITUALE ROMANUM
EX DECRETO SACROSANCTI (ECUMEN1CI
CONCILII VATICANI II INSTAURATUM
AUCTORITATE lOANNIS PAULI II PROMULGATUM
DE BENEDICTIONIBUS
EDITIO TYPICA
TYPIS VATICANIS
Editio typica 1984
Reimpressio 1985
Reimpressio 1993
Reimpressio 2013
© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana - 00120 Citta dei Vaticano
Tei. 06.698.85003 - Fax 06.698.84716
ISBN 978-88-209-8895-1
CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. N. 1200/84
DECRETUM
Benedictionum celebrationes, inter sacramentalia ad bonum pa¬
storale populi Dei ab Ecclesia instituta, peculiarem obtinent locum.
Ipsae enim, quatenus liturgicae actiones, christifideles ad Deum lau¬
dandum adducunt eosque disponunt, ut praecipuum sacramentorum
effectum attingant atque varia vitae adiuncta recte sanctificent.
Sacramentalium vero recognitionem praecipiens, (Ecumenicum
Vaticanum II Concilium statuit ut in illis celebrandis conscia, actuosa
et facilis christifidelium participatio summopere esset attendenda
atque ab eis prorsus arcerentur ea, quae decursu temporum sacra¬
mentalium naturam ac finem minus elucentia reddidissent.
Idem autem Concilium insuper decrevit ut benedictiones reser¬
vatae perpaucae exstarent, et in favorem tantum Episcoporum vel
Ordinariorum atque opportune provideretur, quo sacramentalia quae¬
dam, saltem in specialibus rerum adiunctis et de indicio Ordinarii,
a laicis congruis qualitatibus praeditis administrari possent.
Quibus decretis obsecuta, Congregatio haec pro Cultu Divino novum
Ritualis Romani titulum apparavit, quem Summus Pontifex Ioannes
Paulus II Auctoritate Sua Apostolica approbavit evulgarique iussit.
6
DECRETUM
Quapropter eadem Congregatio, de speciali mandato Summi Pon¬
tificis, Ordinem Benedictionum publici iuris facit, qui, lingua latina
exaratus, statim ac prodierit vigere incipiet; linguis autem vernaculis,
cum interpretationes a Sede Apostolica sint recognitae, a die quem
Conferentiae Episcoporum statuerint.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis pro Cultu Divino, die 31 maii 1984.
% Augustinus Mayer, 0. S. B.
Archiep. tit. Satrianensis
Pro-Prcefectus
© Vergilius Nofe
Archiep. tit. Voncariensis
a Secretis
PRAENOTANDA GENERALIA
PR^NOTANDA GENERALIA
I. Benedictio in historia salutis
1. Omnis benedictionis fons et origo 1 est Deus super omnia bene¬
dictus, 2 qui unus bonus cuncta bene fecit, ut creaturas suas bene¬
dictionibus adimpleret 3 et semper eas, etiam post hominis lapsum,
in signum misericordiae concessit.
2. At ubi venit plenitudo temporis, Pater Filium suum misit atque
per eum, qui carnem sumpsit, homines in omni spiritali benedictione
iterum benedixit. 4 Et ita vetus maledictio nobis in benedictionem
transiit cum « ortus est sol iustitiae, Christus Deus noster; qui solvens
maledictionem, dedit benedictionem ». 5
3. Maxima Patris benedictio, Christus in Evangelio apparuit bene¬
dicens fratribus, praesertim minimis, 6 et orationem benedictionis ad
Patrem dirigens. 7 Denique, gloria a Patre donatus et in caelum ascen¬
dens in fratres, quos sanguine acquisiverat, Spiritus sui donum effudit,
ut eius ducti virtute Deum Patrem in omnibus laudarent et magnifica¬
rent atque eum adorarent eique gratias agerent, et caritatis opera
exercentes inter benedictos regni connumerari mererentur. 8
1 Cf. Missale Romanum, ex decreto sacrosancti cecumenici Concilii Vaticani II
instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, ed. typ. altera, Romae, 1975:
Benedictiones in fine Missae, Benedictiones sollemnes, n. 3, Initio anni.
2 Cf. Rom 9, 5.
3 Cf. Missale Romanum, Prex Eucharistica IV, n. 117.
4 Cf. Gal 4, 4; Eph 1, 3.
5 Cf. Officium divinum ex decreto sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II
instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Liturgia Horarum iuxta ritum
Romanum, ed. typ., vol. IV, Romae 1972: In Nativitate B. Mariae Virginis, die 8 sep-
tembris, ad Benedictus, antiphona.
6 Cf. Act 3, 26; Mc 10, 16; 6, 41; Lc 24, 50 etc.
7 Cf. Mt 9, 31; 14, 19; 26, 26; Mc 6, 41; 8, 7. 9; 14, 22; Lc 9, 16; 24, 30; Io 6, 11.
8 Cf. Missale Romanum, Commune Sanctorum et Sanctarum: 9. Pro iis qui opera
misericordiae exercuerunt, collecta.
10 _ PRAENOTANDA GENERALIA _
4. Per Spiritum enim Sanctum, Abrahse benedictio 9 in Christo
magis magisque adimpletur, cum in filios transit qui ad novam vitam
« in omni benedictionis plenitudine » 10 vocati sunt, quatenus membra
corporis Christi effecti fructus eiusdem Spiritus ad mundum bene¬
dictione divina sanandum prorsus diffundant.
5. Ad Christum Salvatorem aspiciens Pater primum fcedus sui amo¬
ris erga homines iam multiplici benedictionum effusione confirmave¬
rat. Hoc modo populum electum ad Redemptorem suscipiendum
praeparavit eumque foederis dignum in dies effecit. Populus vero in
viis iustitiae ambulans, ore et corde Deum honorare potuit, benedic¬
tionis divinae signum ac sacramentum in mundo factus.
6. Deus autem, a quo omnis benedictio descendit, hominibus iam
eo tempore concessit, ut, praesertim patriarchae, reges, sacerdotes,
levitae, parentes 11 nomen eius laudando benedicerent eiusque nomine
alios homines et res creatas divinis benedictionibus cumularent.
Cum vero Deus sive per se benedicit, sive per alios, semper quidem
Domini adiutorium promittitur, eius gratia annuntiatur, eius fidelitas
erga fcedus initum praedicatur. Cum quidem homines benedicunt,
eum laudant quem bonum et misericordem proclamant.
Deus enim benedictionem impertit bonitatem suam communi¬
cando vel praenuntiando. Homines benedicunt Deum eius laudes
proferendo, ei gratias agentes, pietatis cultum et obsequium eidem
tribuentes, et cum ceteros benedicunt, Dei adiutorium vel super
singulos vel super coetus congregatos invocant.
7. Scriptura Sacra testante universa quae Deus creavit et iugiter
sua gratia providenti in mundo sustentat, benedictionem Dei referunt
et ad eum benedicendum trahere debent. 12 Quod praesertim tenendum
est postquam Verbum caro factum, res omnes mundi Incarnationis
suae mysterio sanctificare coepit.
Attamen benedictiones primo et principaliter Deum respiciunt,
cuius magnitudinem et bonitatem extollunt; quoniam vero beneficia
9 Cf. Gen 12, 3.
10 S. Basilius, De Spiritu Sancto, cap. 15, 36: PG 32, 131. Cf. S. Ambrosius, De
Spiritu Sancto, I, 7, 89: PL 16, 755; CSEL 79, 53.
11 Cf. Gen 14, 19-20 - Hebr 7, 1; Gen 27, 27-29; 38, 40 — Hebr 11, 20; Gen 49, 1-28 —
Hebr 11, 21; Deut 21, 5; Deut 33; Ios 14, 13; 22, 6; 2 Chr 30, 27; Lev 9, 22-23; Neh 8,
6; Sir 3, 9-11.
12 Cf. v, gr. Dan 3, 57-88; Ps 65 (66), 8; 102 (103); 134 (135); 1 Tim 4, 4-5.
BENEDICTIONES IN VITA ECCLESLE
11
divina communicant, homines etiam spectant quos Deus sua provi¬
dentia regit atque tuetur; at etiam ad res creatas diriguntur, qua¬
rum copia et varietate Deus hominem benedicit. 13
II. Benedictiones in vita Ecclesia
8. Praeceptis Salvatoris monita, Ecclesia calici benedictionis par¬
ticipat, 14 gratias agendo Deo pro inenarrabili dono eius in mysterio
Paschali prima vice acquisito, in Eucharistia deinde nobis commu¬
nicato. Nam ex eucharistico mysterio Ecclesia gratiam et virtutem
haurit per quas et ipsa in mundo fit benedictio, et tamquam univer¬
sale salutis sacramentum, 15 inter homines et pro hominibus opus
sanctificationis semper exercet, et cum Christo capite in Spiritu Sancto
Patrem glorificat.
9. Multifariam Ecclesia, Spiritus Sancti operante virtute, hoc suum
exprimit ministerium unde plures instituit benedicendi formas, qui¬
bus homines ad Deum laudandum vocat, ad eius expostulandam
protectionem allicit, ad illius misericordiam vitae sanctitate prome¬
rendam adhortatur, ad eius beneficia impetranda preces adhibet, ut
ea quae invocat, felicem consequantur effectum.
Huc ergo accedunt benedictiones ab Ecclesia institutae, quae sunt
signa sensibilia quibus « significatur et modo singulis proprio effi¬
citur » 16 et illa hominum in Christo sanctificatio et illa Dei glorifi¬
catio, quae finem constituunt ad quem omnia alia Ecclesiae opera
contendunt. 17
10. Utpote signa, quae Dei verbo innituntur et operante fide cele¬
brantur, benedictiones illustrare intendunt et manifestare debent
vitae novitatem in Christo, quae Sacramentis Novi Foederis a Domino
institutis oritur et crescit. Benedictiones insuper in aliquam Sacra¬
mentorum imitationem institutae, semper effectus praesertim spiri¬
tales significant, quos vero ex Ecclesiae impetratione obtinent. 18
13 Cf. Gen 27, 27; Ex 23, 25; Deut 7, 13; 28, 12; Iob 1, 10; Ps 64 (65), 11; Ier 31, 23.
14 Cf. 1 Cor 10, 16.
15 Cf. Cone. Vat. II, Const. dogmatica de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 48.
16 Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 7.
17 Ibidem, nn. 7 et 10.
18 Cf. ibidem, n. 60.
12
PRAENOTANDA GENERALIA
11. Persuasum hoc sibi habens. Ecclesia sollicita est, ut celebratio
benedictionis ad Dei laudem et exaltationem re vera cedat et ad spiri¬
tale eius populi emolumentum ordinetur.
Quo autem clarius hoc pateat, antiqua ex traditione, formulae
benedictionum eo spectant ut imprimis Deum pro eius donis glorifi¬
cent eiusque impetrent beneficia atque maligni potestatem in mundo
compescant.
12. Deum in omnibus glorificans et praesertim attendens ad gloriae
Dei manifestationem erga homines, gratia renatos vel renascendos,
Ecclesia benedictionibus pro eis et cum eis Dominum collaudat in
peculiaribus vitae adiunctis, et super eos eius gratiam invocat. Inter¬
dum autem Ecclesia etiam res et loca sive ad navitatem humanam
sive ad vitam liturgicam, ac pietatem et devotionem spectantia bene¬
dicit, hominibus tamen semper prae oculis habitis, qui illis rebus
utuntur et in illis locis operantur. Homo enim, pro quo omnia Deus
et bona voluit et fecit, receptaculum est sapientiae eius, et benedictio¬
nis ritibus se ita rebus creatis uti fatetur, ut ipso earum usu Deum
quaerat, Deum diligat, uni Deo fideliter serviat.
13. Fide ducti christifideles, spe roborati et caritate compulsi, non
solum bonitatis divinae vestigia in universis rebus creatis sapienter
dignoscere valent, sed et in operibus humanae navitatis Christi regnum
implicite quaerunt et insuper omnes mundi eventus tamquam signa
considerant paternae illius providentiae qua Deus omnia regit atque
sustentat. Semper ergo et ubique occasio praebetur Deum per Chri¬
stum in Spiritu Sancto laudandi, invocandi eique gratias reddendi,
dummodo agatur de rebus, locis, vel adiunctis quae normae vel spiritui
Evangelii non contradicant. Ideo unaquaeque celebratio benedictionis
pastorali iudicio semper est subicienda, praesertim si periculum admi¬
rationis apud fideles vel ceteros oriturum praevideri possit.
14. Pastoralis huiusmodi benedictionum consideratio eiusdem Con¬
cilii (Ecumenici Vaticani II verbis congruit: « Liturgia Sacramentorum
et Sacramentalium id efficit ut fidelibus bene dispositis omnis fere
eventus vitae sanctificetur, gratia divina manante e mysterio Paschali
Passionis, Mortis et Resurrectionis Christi, a quo omnia Sacramenta
et Sacramentalia suam virtutem derivant; nullusque paene rerum ma-
DE OFFICIIS ET MINISTERIIS
13
terialium usus honestus ad finem hominem sanctificandi Deumque lau¬
dandi dirigi non possit ». 19
Ita benedictionum ritibus ad praecipuum Sacramentorum effectum
suscipiendum homines disponuntur et varia eorum vitae adiuncta sanc¬
tificantur.
15. « Ut haec plena efficacitas habeatur, necessarium est ut fideles
cum recti animi dispositionibus ad sacram Liturgiam accedant ». 20
Quare illi qui benedictionem Dei per Ecclesiam expostulant, disposi¬
tiones suas ea fide confirment, cui omnia sunt possibilia; 21 spe inni¬
tantur, quae non confundit; 22 caritate praesertim vivificentur, quae
mandata Dei servanda urget. 23 Ita enim homines bonam Dei volunta¬
tem quaerentes 24 benedictionem Domini plene intellegent et vere con-
sequentur.
III. De officiis et ministeriis
16. Benedictiones Ecclesiae liturgicae sunt actiones, ideoque com-
munitaria celebratio quae interdum requiritur, liturgicae precationis
indoli melius respondet, et dum per Ecclesiae orationem veritas fide¬
libus proponitur, adstantes ad Matris vocem corde et ore participan¬
dam adducuntur.
Pro benedictionibus maioris momenti, quae Ecclesiam localem
spectant, convenit ut dicecesana communitas vel paroecialis, episcopo
vel parocho praeside, congregetur.
Sed et ceteris quoque benedictionibus praestat ut fideles intersint:
quod enim pro aliquo coetu peragitur in totam quodammodo commu¬
nitatem redundat.
17. Quando autem nullus adest fidelium coetus, tum ille qui bene¬
dicere Deum vult vel benedictionem divinam petit tum minister qui
celebrationi praeest, memores esse debent se iam Ecclesiam reprae¬
sentare celebrantem, ita ut ex eorum communi oratione et petitione
19 Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 61.
20 Ibidem, n. 11.
21 Cf. Mc 9, 23.
22 Cf. Rom 5, 5.
23 Cf. Io 14, 21.
24 Cf. Rom 12, 2; Eph 5, 17; Mt 12, 50; Mc 3, 35.
14
PRAENOTANDA GENERALIA
benedictio «licet per hominem, non tamen ab homine » 25 descendat,
quatenus est « sanctificationis et gratiarum votiva collatio ». 26
Celebratio benedictionis rerum vel locorum de more ne fiat sine
participatione alicuius saltem fidelis.
18. Ministerium benedictionis coniungitur cum peculiari exercitio
sacerdotii Christi et secundum locum et officium unicuique in populo
Dei proprium, sequenti ratione exercetur:
a) Episcopo competit illis potissimum praeesse celebrationibus,
quae universam communitatem dicecesanam spectant et quae peculiari
sollemnitate magnoque populi concursu peraguntur, qua de re quas¬
dam celebrationes, praesertim forma sollemniore peractas, ipse sibi
reservare potest. 27
b) Presbyteris, ut eorum servitii natura erga populum Dei requirit,
praeesse competit benedictionibus, illis praesertim quae communitatem
respiciunt, ad cuius servitium deputantur, ideoque omnes benedictio¬
nes huius libri celebrare possunt, nisi praesens sit Episcopus, qui
eisdem praesideat.
c) Diaconis, utpote adiumentum praestantibus Episcopo eiusque
Presbyterio quatenus verbi, altaris et caritatis ministris, competit prae¬
sidere nonnullis celebrationibus, ut suo loco indicatur.
Quotiescumque vero adest sacerdos, ipsi opportunius munus prae¬
sidendi tribuendum est, dum diaconus ei ministrabit in actione litur-
gica propria munera exercens.
d) Acolythis atque lectoribus, qui peculiari munere in Ecclesia e
collata ipsius institutione funguntur, facultas quasdam benedictiones
impertiendi iure prae ceteris laicis tribuitur, de iudicio Ordinarii loci.
Alii etiam laici viri ac mulieres, vi sacerdotii communis, cuius mu¬
nere in Baptismo et Confirmatione sunt aucti, sive proprii muneris
virtute (ut parentes pro filiis), sive ministerium extraordinarium exer¬
centes, sive alia peculiaria munera in Ecclesia exsequentes, ut reli¬
giosi vel catechistas nonnullis in regionibus, de iudicio Ordinarii loci 28
cum nota sit eorum debita institutio pastoralis necnon prudentia in
proprio munere apostolico fungendo, quasdam benedictiones, ritu
25 Cf. S. Cesarius Arelatensis, Sermo 77, 5: CCL 103, 321.
26 S. Ambrosius, De Benedictionibus patriarcharum, 2, 7: PL 14, 709; CSEL De
Patriarchis, 32, 2, 18.
27 Cf. Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 79.
28 Cf. ibidem.
DE CELEBRATIONE BENEDICTIONIS
15
et formulis pro ipsis praevisis, celebrare possunt, prout in unoquo¬
que Ordine indicatur.
Cum vero adsit sacerdos vel diaconus, ipsi munus praesidendi re¬
linquatur.
19. Fidelium participatio eo magis actuosa erit, quo altior ipsis
impertietur de momento benedictionum institutio. Presbyteri igitur
et ministri in ipsis celebrationibus necnon in praedicatione et in cate¬
chesi benedictionum significationem atque vim christifidelibus pro¬
ponant.
Maxime enim praestat populum Dei doceri de recta significatione
rituum et precum quibus Ecclesia in benedictione impertienda utitur,
ne in celebrationem sacram aliquid inducatur quod vel superstitione
vel vanae credulitatis permixtione, fidei noceat puritati.
IV. De CELEBRATIONE BENEDICTIONIS
De structura typica
20. Celebratio typica benedictionis duas partes praecipuas exhibet
quarum prior est proclamatio verbi Dei, altera vero laus divinae boni¬
tatis et auxilii caelestis impetratio.
Celebratio de more brevibus ritibus aperitur atque concluditur.
21. Pars prior eo tendit ut benedictio signum sacrum revera fiat,
quod ex verbi Dei proclamatione sensum haurit et efficaciam. 29
Centrum ergo huius primae partis est proclamatio verbi Dei, ad
quam tum monitio introductoria tum brevis explicatio, vel adhortatio
aut homilia quae pro opportunitate addi possunt, iure referuntur.
Ad fidem vero participantium magis excitandam, psalmus vel can¬
tus vel sacrum silentium opportune interponuntur, praesertim si plu-
res lectiones fiunt.
22. Pars altera eo tendit ut, ritibus et precibus Deus laudetur eiusque
auxilium per Christum in Spiritu Sancto impetretur. Huius autem
partis centrum constituit formula benedictionis, seu oratio Ecclesiae,
quam peculiare signum saepe comitatur.
29 Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, Ed. typ. altera, Romae, 1981,
Praenotanda, nn. 3-9.
16
PRAENOTANDA GENERALIA
Ad orationem vero adstantium magis fovendam, addi potest com¬
munis prex, quae de more orationem benedictionis praecedit, interdum
vero sequitur.
23. In celebrationibus propositis elementa potiora, uti sunt procla¬
ma tio verbi Dei et Ecclesiae oratio, quae numquam omittenda sunt,
etiam in Ritibus brevioribus, a ceteris elementis, in aptatione celebra¬
tionis, sedulo distingui debent.
24. Insuper in celebratione disponenda haec apprime notentur:
a) forma communitaria plerumque praeferatur 30 ita ut in ea dia¬
conus, lector, psalmista, schola propria munera exerceant;
h ) normae primariae attendatur de conscia, actuosa et apta parti¬
cipatione fidelium; 31
c ) rerum et adstantium adiunctis opportune consulatur, 32 servatis
principiis horum rituum instaurationis et normis a competenti aucto¬
ritate traditis.
De signis adhibendis
25. Signa visibilia quae saepe orationes comitantur eo praesertim
tendunt ut salutiferas actiones Domini in mentem revocent, necessi¬
tudinem quandam cum praecipuis Ecclesiae Sacramentis ostendant,
ideoque adstantium fidem alant eorumque attentionem ad ritum par¬
ticipandum excitent. 33
26. Signa autem quae potissimum adhibentur haec sunt: manuum
extensio vel elevatio vel iunctio, manuum impositio, signum crucis,
aspersio aquae benedictae et incensatio.
a) Cum formula benedictionis sit in primis « oratio », minister
prout in singulis Ordinibus indicatur manus vel extendit vel elevat
vel iungit.
b) Peculiarem locum inter signa benedictionis manuum impo¬
sitio obtinet, sicut Christus in usum habuit, qui de discipulis loquens,
30 Cf. Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 27.
31 Cf. ibidem, n. 79.
32 Cf. ibidem, n. 38.
33 Cf. ibidem, nn. 59-60.
DE CELEBRATIONE BENEDICTIONIS
17
dixit: « super aegrotos manus imponent et bene habebunt » (Mc 16, 18),
et in Ecclesia et per Ecclesiam hoc signum adhuc peragit.
c ) Saepe etiam, iuxta antiquam Ecclesiae traditionem, crucis si¬
gnum proponitur.
d) Aquae benedictae aspersio in quibusdam Ordinibus proponitur.
Tunc ministri adhortentur fideles ad paschale mysterium commemo¬
randum et ad fidem Baptismi renovandam.
e) In quibusdam Ordinibus incensatio adhibetur, quae est signum
venerationis et honoris, et aliquando Ecclesiae orationem adumbrat.
27. Quamvis signa in benedictionibus adhibita, et praesertim crucis
signum, quandam evangelizationem et fidei communicationem expri¬
mant, ad actuosiorem reddendam participationem et ad periculum
vitandum superstitionis, benedictionem rerum et locorum solo signo
externo, nulla verbi Dei vel alicuius precis habita ratione, de more
impertire non licet.
De modo uniendi celebrationem benedictionis cum aliis celebrationi¬
bus vel cum aliis benedictionibus.
28. Cum quaedam benedictiones peculiarem necessitudinem cum
Sacramentis prae se ferant, interdum coniungi possunt cum Missae
celebratione.
In Rituali de Benedictionibus indicantur quaenam sint huiusmodi
benedictiones, qua cum parte vel ritu coniungendae et pro singulis
casibus normae rituales praebentur, quas praetergredi non licet. Aliae
vero benedictiones nullo modo coniungendae sunt cum celebratione
eucharistica.
29. Cum aliis celebrationibus, quaedam benedictiones coniungi pos¬
sunt, ut suis locis in Ordinibus indicatur.
30. Opportunum interdum esse potest plures benedictiones unica
celebratione peragere. In celebratione disponenda hoc prae oculis
habeatur: adhibeatur Ordo qui benedictionem potiorem respiciat,
additis in monitione et in precibus aptis verbis et signis, quibus ma¬
nifestetur intentio alias quoque benedictiones impertiendi.
18
PRAENOTANDA GENERALIA
De munere ministri in prceparanda ordinandaque celebratione
31. Meminerit minister benedictiones in primis fideles respicere, at
celebrari posse quoque pro catechumenis et, attentis normis can. 1170,
nisi obstet Ecclesias prohibitio, etiam non catholicis.
Ad benedictiones modo communitario cum fratribus seiunctis cele¬
brandas singulis in casibus normas ab Ordinario loci datae serventur.
32. Celebrans vel minister, omnibus consideratis adiunctis, votis
etiam fidelium auditis, facultatibus in variis Ordinibus concessis pro
opportunitate utatur, structuram vero servet, nec partium principa¬
lium ordinem ullo modo perturbet.
33. In celebratione communitaria peragenda attendatur ut omnes,
sive ministri sive fideles, munere suo fungentes, totum id, quod ad
ipsos pertinet, cum decore, ordine et pietate agant.
34. Itemque attendatur ad indolem peculiarem temporis liturgici,
ut monitiones et preces fidelium vinculum cum annuo Christi myste¬
riorum circulo habeant.
De vestibus liturgicis adhibendis
35. Episcopus, cum maioris momenti celebrationibus prseest, vestes
adhibet quae in Caeremoniali Episcoporum indicantur.
36. Presbyter et diaconus, cum benedictionibus forma communi¬
taria, praesertim in aula ecclesiae vel cum aliqua externa sollemnitate
praesunt, induant albam cum stola. Alba cum superpelliceo commu¬
tari potest, quando habitus talaris adhibetur. In sollemnioribus cele¬
brationibus pluviale adhiberi poterit.
37. Color paramentorum vel albus sit, vel congruat tempori aut festo
liturgico.
38. Ministri rite instituti, cum celebrationibus communitatis prae¬
sunt, vestes induant quae a Conferentia Episcoporum vel ab Ordi¬
nario loci pro celebrationibus liturgicis sunt praescriptae.
DE APTATIONIBUS
19
V. DE APTATIONIBUS QU^ CONFERENTIIS EPISCOPORUM COMPETUNT
39. Conferentiis Episcoporum competit, vi Constitutionis de Sacra
Liturgia, 34 Rituale particulare exarare quod huic titulo Ritualis Ro¬
mani respondeat, singularum tamen regionum necessitatibus accom¬
modatum ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, 35 in regionibus ad
quas pertinet adhibeatur.
Qua in re, Conferentiarum Episcoporum erit:
a ) Aptationes definire, iuxta principia in hoc libro statuta rituum
tamen structura propria servata.
b ) Sedulo ac prudenter considerare quid ex traditionibus ingenio¬
que singulorum populorum opportune admitti possit, ideoque alias
aptationes, quas utiles vel necessariae existimentur, proponere. 36
c ) Proprias autem Ritualium particularium iam exstantium bene¬
dictiones si quae habentur, vel antiqui Ritualis Romani et quae adhuc
in usu sint, retinere, dummodo cum mente Constitutionis de Sacra
Liturgia, et principiis in hoc titulo expositis ac necessitatibus hodier¬
nis componi queant; vel ea aptare.
d ) In variis benedictionum Ordinibus, praesertim quando plures
formulae ad libitum eligendae exhibentur, alias etiam formulas eiusdem
generis praeter eas quae in Rituali Romano inveniuntur, adicere.
e) Praenotanda, sive generalia sive particularia uniuscuiusque Ordi¬
nis, quae in hoc libro habentur, non solum integre vertere, sed, si casus
ferat, complere, ita ut ministri significationem rituum plenius intel¬
legant ac fidelium participatio conscia et actuosa reddatur.
/) Illas partes complere quae in libro desiderantur, ut v. gr. alias
lectiones praebere, quae utiles esse possunt; cantus aptiores indicare.
g ) Versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum
atque ingenio diversarum culturarum accommodentur.
h) In editionibus libri materiam ordinare modo qui ad usum pasto¬
ralem aptior videatur, partes libri separatim edere, praecipuis prae¬
notandis semper praemissis.
34 Cf. Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 63, b).
35 Cf. C.I.C., can. 838 §§ 2 et 3; cf. C.I.C., can. 1167 § 1.
36 Cf. Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 37-
40; 65.
PARS PRIMA
DE BENEDICTIONIBUS
QXJJE DIRECTE PERSONAS SPECTANT
CAPUT I
ORDINES BENEDICTIONIS FAMILIARUM
EARUMQUE MEMBRORUM
Praenotanda
40. Communitatem vitae et amoris coniugalis, a Creatore conditam
et a Christo Domino ad exemplar suae cum Ecclesia arcanae et fe¬
cundae unionis constitutam tamquam Novi Foederis sacramentum ac
vitae statum et ordinem, semper Ecclesia in sua actione pastorali
magni habuit. Etenim ex huiusmodi communitate procedit familia,
in qua coniuges donum proprium in populo Dei retinent propriamque
vocationem, ut sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus, gratiae
cooperatores necnon fidei et amoris Christi testes sint. Ideoque
christiana familia, velut Ecclesia domestica, missionem divinitus
acceptam adimplens et suum exercens apostolatum tum virtutes
Regni Dei in mundo tum spem vitae beatae elata voce coram homini¬
bus proclamare tenetur. 1
41. Quo vero coniuges et cetera familiae membra aptiora in dies
redderentur ad proprium munus plenius assumendum et protenus
persequendum, Ecclesia quaedam sacramentalia subsidia instituit qui¬
bus vita familiaris, certis in adiunctis, Dei verbi proclamatione et
peculiari benedictione ditaretur. Huc accedunt praesertim Ordines
benedictionis qui hoc in capite describuntur.
1 Cf. Cone. Vat. II, Const. dogmatica de Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 11 et 35;
Decretum de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, nn. 7 et 11; Const. pasto¬
ralis de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et spes, nn. 47-52.
24
BENEDICTIONES PERSONARUM
I. ORDO BENEDICTIONIS FAMILI/E
Praenotanda
42 . Quoties benedictionem vel christiana familia postulat, vel pasto¬
ralis cura suadet, haec benedictio opportune videtur impertienda, ut
vita christiana in familiae membris foveatur. Quo autem melius id
obtineri possit, celebratio rerum adiunctis erit accommodanda.
43. Benedictio familiae peragi potest etiam in Missae celebratione,
iuxta Ordinem infra nn. 62-67 descriptum.
A. ORDO BENEDICTIONIS
44 . Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote tum
a diacono et etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro laico
praevisis.
45 . Ex hoc Ordine, semper potioribus elementis servatis, quaedam
sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et membrorum familiae
accommodetur.
Ritus initiales
46 . Familia congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
47 . Deinde minister, si est presbyter vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
Gratia vobis et pax a Deo Patre
et a Domino nostro Iesu Christo.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
BENEDICTIO FAMILLE
25
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel:
Benedictus Deus in saecula,
vel alio apto modo.
48 . Si vero minister est laicus, adstantes salutat, dicens:
Gr&tia Domini nostri Iesu Christi
sit cum omnibus nobis.
Omnes respondent:
Arnen.
49 . Minister adstantes ad benedictionem accipiendam disponit his
vel similibus verbis:
Carissimi, familia, quae per Matrimonii sacramentum Christi
gratiam et vitae novitatem accepit, singulare momentum habet
tam pro Ecclesia quam pro civili societate, quarum est cel¬
lula prima et vitalis.
Hac celebratione invocamus illam Domini benedictionem,
qua membra familiae constanter inter se gratiae cooperatores
fiant necnon fidei praecones in variis vitae adiunctis.
Dei auxilio suffulti, missionem vestram adimplebitis, totam
vitam vestram ad Evangelium conformantes, ut Christi testes
vos ipsos exhibeatis in mundo.
Lectio verbi Dei
50 . Deinde unus ex adstantibus vel ipse minister legit textum
Sacrarum Scripturarum ex iis qui infra proponuntur selectum.
26
BENEDICTIONES PERSONARUM
1 Cor 12, 12-14 « Unum corpus sumus ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Sicut corpus unum est et membra habet multa, omnia autem
membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita
et Christus; etenim in uno Spiritu omnes nos in unum cor¬
pus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive
liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. Nam et cor¬
pus non est unum membrum sed multa.
51. Vel:
Eph 4, 1-6 « Supportantes invicem in caritate ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Ephesios.
Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vo¬
catione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetu¬
dine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
solliciti servare unitdtem spiritus in vinculo pacis; unum
corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe voca¬
tionis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus
Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in
omnibus.
52. Vel:
Rom 12, 4-16 « Caritate fraternitatis invicem diligentes ».
Sicut in uno corpore multa membra habemus...
1 Cor 12, 31b—-13, 7 « Caritas omnia suffert, omnia credit, omnia sperat,
omnia sustinet ».
Adhuc excellentiorem viam...
53. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 127 (128), 1-2. 4-6a
r. (cf. 1) Beati omnes qui timent Dominum.
BENEDICTIO FAMILIA
27
54. Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
55. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quas peculiaria rerum vel familiarum adiuncta respiciant.
Christum Dominum, coaeternum Patris Verbum, qui cum
hominibus conversatus, in familia vivere dignatus est, eam-
que benedictionibus caelestibus implere, humiliter deprece-
mur, ut familiam hanc propitius protegat, elque dicamus:
B. Familiam nostram in tua pace, Domine, tuere.
Qui Mariae et Ioseph subditus,
domesticam vitam consecrasti,
— familiam hanc tua praesentia sanctifica. R.
Qui studiosus fuisti eorum quae Patris tui sunt,
— praesta ut in omni familia Deus colatur et honoretur.
Qui sanctam familiam tuam
orationis, amoris et voluntatis Patris faciendae
exemplar mirabile demonstrasti,
— familiam hanc tua gratia sanctifica
tuisque donis cumulare digneris. R.
Qui propinquos amasti et ab ipsis amatus es,
— omnes familias in pace et mutua caritate constitue.
Qui in Cana Galilaeae familiae primordia
primo tuo signo laetificasti,
aquam in vinum convertens,
— huius familiae doldres et anxietates
benigne ldnias et in gaudium suaviter convertas. 5.
28
BENEDICTIONES PERSONARUM
Qui familiae unitati prospiciens, dixisti:
« quod Deus coniunxit, homo non separet »,
— coniuges istos arctissimo tuae dilectionis vinculo
in dies serva coniunctos. R.
56. Precibus absolutis, minister opportune invitat omnes praesen¬
tes ad orationem dominicam canendam vel dicendam his vel simili¬
bus verbis:
Praeceptis salutaribus moniti,
et divina institutione formati,
audemus dicere:
Omnes:
Pater noster, qui es in caelis ...
Oratio benedictionis
57. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus super
membra familiae extensis, secus manibus iunctis, benedictionis ora¬
tionem profert:
Creator populi tui, Deus, et misericors reparator,
qui familiam in nuptiali foedere constitutam
Christi et Ecclesiae sacramentum fleri voluisti,
copiosam, quaesumus, benedictionem infunde
super hanc familiam tuo nomine congregatam,
ut qui in ea uno amore coniunguntur,
spiritu ferventes et orationi instantes,
sollicitudinem mutuam sibi praestent,
necessitatibus omnium communicent,
atque verbo et exemplo fidei praecones exsistant.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
BENEDICTIO FAMILLE
29
58. Vel:
Te, Domine, benedicimus,
qui Filium tuum, hominem factum,
in humana familia partem habere voluisti,
ut in cuius intima societate adolesceret,
curas etiam nosset et gaudia praegustaret.
Te ergo. Domine, pro hac familia humiliter imploramus:
illam protege atque custodi,
ut, gratiae tuae munere roborata,
prosperitate fruatur, concdrdia ditetur,
et velut Ecclesia domestica,
gloriam tuam testificetur in mundo.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
59. Pro opportunitate, minister familiam congregatam aqua bene¬
dicta aspergit, nihil dicens.
Conclusio ritus
60. Tum minister ritum concludit dicens:
Dominus lesus,
qui Nazareth cum sua familia commoratus est,
semper in vestra familia maneat,
eam ab omni malo defendat,
voblsque concedat
ut sitis cor unum et anima una.
Omnes respondent:
Arnen.
61. Celebratio apto cantu laudabiliter perficitur.
30
BENEDICTIONES PERSONARUM
B. ORDO BENEDICTIONIS CELEBRATIONI MISS^ CONIUNCLE
62 . Sacerdos, in ordinanda Missa, servatis de iure servandis, libenter
facultate seligendi diversas Missas partes utatur, ad membrorum fami¬
liae bonum spiritale praesertim attendens.
Quando benedictio familiae peragitur intra Missae celebrationem
in domo ipsius familiae, ritus instrui debet secundum principia et
normas Instructionis « Actio pastoralis » pro ccetibus particularibus 2
vel etiam, data occasione, « Directorii de Missis cum pueris » 3 oppor¬
tunis utique monitionibus adhibitis.
63. Post lectionem Evangelii, celebrans in homilia ex textu sacro
exponat gratiam et munera vitae familiaris in Ecclesia.
64 . Sequitur oratio fidelium, modo in Missae celebratione consueto
vel modo qui hic proponitur; quam orationem celebrans concludit
formula benedictionis, nisi opportunius videatur hanc formulam in
fine celebrationis Missae adhibere, tamquam orationem super populum.
Ex intercessionibus quae infra proponuntur, celebrans seligere potest
eas quae aptiores videantur vel alias adicere quae peculiaria rerum vel
familiarum adiuncta respiciant:
Christum Dominum, coaeternum Patris Verbum, qui cum
hominibus conversatus, in familia vivere dignatus est, eamque
benedictionibus caelestibus implere, humiliter deprecemur,
ut familiam hanc propitius protegat, eique dicamus:
R. Familiam nostram in tua pace, Domine, tuere.
Qui Mariae et loseph subditus,
domesticam vitam consecrasti,
— familiam hanc tua praesentia sanctifica. $.
Qui studiosus fuisti eorum quae Patris tui sunt,
— praesta ut in omni familia Deus colatur et honoretur, b.
Qui sanctam familiam tuam
orationis, amoris et voluntatis Patris faciendae
2 S. Congr. pro Cultu Divino, 15 maii 1969, A.A.S. 61 (1969) pp. 806-811.
3 S. Congr. pro Cultu Divino, 1 novembris 1973, A.A.S. 66 (1974) pp. 30-46.
BENEDICTIO FAMILIAE
31
exemplar mirabile demonstrasti,
— familiam hanc tua gratia sanctifica
tuisque donis cumulare digneris.
Qui propinquos amasti et ab ipsis amatus es,
— omnes familias in pace et mutua caritate constitue, r.
Qui in Cana Galilaeae familiae primordia
primo tuo signo laetificasti,
aquam in vinum convertens,
— huius familiae dolores et anxietates
benigne lenias et in gaudium suaviter convertas, r.
Qui familiae unitati prospiciens, dixisti:
« quod Deus coniunxit, homo non separet »,
— coniuges istos arctissimo tuae dilectionis vinculo
in dies serva coniunctos. $.
65. Celebrans, manibus super membra familiae extensis, immediate
prosequitur:
Creator populi tui, Deus, et misericors reparator,
qui familiam in nuptiali ftiedere constitutam
Christi et Ecclesiae sacramentum fieri voluisti,
copiosam, quaesumus, benedictionem infunde
super hanc familiam tuo nomine congregdtaim,
ut qui in ea uno amore coniunguntur,
spiritu ferventes et orationi instantes,
sollicitudinem mutuam sibi praestent,
necessitatibus omnium communicent,
atque verbo et exemplo fidei praecones exsistant.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes respondent:
Arnen.
32
BENEDICTIONES PERSONARUM
66. Vel:
Te, Domine, benedicimus,
qui Filium tuum, hominem factum,
in humana familia partem habere voluisti,
ut in cuius intima societate adolesceret,
curas etiam nosset et gaudia praegustaret.
Te ergo, Domine, pro hac familia humiliter imploramus:
illam protege atque custodi,
ut, gratiae tuae munere roborata,
prosperitate fruatur, concordia ditetur,
et velut Ecclesia domestica,
gloriam tuam testificetur in mundo.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes respondent:
Arnen,
67. Si vero opportunius videtur, oratio benedictionis adhiberi potest
in fine celebrationis Missae, post invitatorium:
Inclinate vos ad benedictionem,
vel aliud.
Post orationem benedictionis, celebrans semper subdat:
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Omnibus respondentibus:
Arnen.
ANNUA BENEDICTIO FAMILIA
33
II. ORDO BENEDICTIONIS ANNI JA FAMILIARUM
IN PROPRIIS DOMIBUS
PlUENOTANDA
68. Mandato Christi oboedientes, pastores inter potissima actionis
pastoralis munera, sollicitudinem habere debent Christianas familias
invisendi eisque Christi pacem nuntiandi, qui discipulis suis commen¬
davit: « In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic
domui » (Lc 10, 5).
69. Parochi igitur eorumque adiutores commendatam sibi habeant
consuetudinem familias in propria dicione commorantes, quotannis,
praesertim tempore paschali, invisendi. Est enim occasio pretiosa mu¬
neris pastoralis exercendi et eo quidem magis efficax, quo singulae fami¬
liae dignosci possunt.
70. Cum Ordo benedictionis annuae familiarum in propriis domi¬
bus familiam ipsam directe respiciat, eius membrorum praesentiam
requirit.
71. Benedictio domorum sine commorantium praesentia peragenda
non est.
72. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest a sacerdote vel a
diacono.
73. De more haec benedictio in unaquaque domo celebratur, atta¬
men, propter rationes pastorales et ad unitatem firmandam familia¬
rum, quae in eodem aedificio vel loco vivunt, opportune pro pluribus
familiis, loco apto adunatis, celebrari potest. Hoc in casu plurali
numero oratio proferatur.
74. Celebrans, servatis semper partibus praecipuis, lectione nempe
Dei verbi et oratione benedictionis, singulas partes singulis familiarum
et locorum adiunctis aptabit. Insuper in celebratione peragenda ad
omnes praesentes, praesertim ad pueros, ad senes, ad infirmos sedula
caritate attendat.
34
BENEDICTIONES PERSONARUM
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
75. Familia congregata, celebrans adstantes salutat dicens:
Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea.
vel:
Gratia vobis et pax a Deo Patre
et a Domino nostro Iesu Christo.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
76. Tum parochus, vel qui eum coadiuvat in ministerio, adstantes
ad benedictionem accipiendam disponit his vel similibus verbis:
Pastoris visitatio id potissimum intendit, ut in eius persona
Christus ipse domum vestram ingrediatur, pacem vobis affe¬
rens et gaudium. Quod praesertim fiet lectidne Dei verbi et
Ecclesiae oratione.
Animos nostros Igitur praeparemus ut hac celebratione Chri¬
stus Dominus, per Spiritum Sanctum suum, nos alloqui ac
confovere dignetur.
Aliis in circumstantiis opportune monitio erit aptanda.
Lectio verbi Dei
77, Deinde unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit textum Sa¬
crarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui infra indicantur.
ANNUA BENEDICTIO FAMILIA
35
Mt 7, 24-28 « Domus supra petram cedificata ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
In illo tempore dicebat Iesus: « Omnis qui audit verba mea
haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit
domum suam supra petram. Et descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et
non cecidit; fundata enim erat supra petram.
Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit
viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. Et
descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et
irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruma eius
magna ».
Et factum est cum consummasset Iesus verba haec, admira¬
bantur turbae super doctrinam eius.
78. Vel:
Eph 4, 1-6 « Supportantes invicem in caritate ».
Obsecro vos ego Paulus vinctus ...
Coi 3, 12-25 « Super omnia autem hcec caritatem ».
Induite vos sicut electi...
Act 2, 44-47 « Frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum
exsultatione et simplicitate cordis ».
Omnes qui crediderant...
Lc 19, 1-10 « Hodie salus domui huic facta est ».
Ingressus Iesus perambulabat Iericho...
Io 1, 35-39 « Apud eum manserunt ».
Stabant Ioannes Baptista et ex discipulis eius...
79. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius aut
alius cantus aptus.
Ps 99(100), 2. 3. 4. 5
p. (3c) A fos populus eius et oves pdscuce eius.
36
BENEDICTIONES PERSONARUM
Ps 127 (128), 1-2. 3. 4-6a
R. (4) Ecce sic benedicetur qui timet Dominum.
Ps 148, 1-2. 3-4. 12-13
R. (13a) Laudent nomen Domini.
80. Celebrans pro opportunitate adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
81. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra propo¬
nuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria rerum vel familiae adiuncta respiciant.
Tempore paschali
Fratres carissimi, paschali laetitia exsultantes, Christum a
mortuis suscitatum, quem Pater constituit nostrae commu¬
nionis principium et fundamentum, a Spiritu Sancto moti,
supplices invocemus dicentes:
R. Mane nobtscum, Domine.
Domine Iesu Christe,
qui post resurrectionem tuam, discipulis apparens,
eosdem pacis tuae dono laetificasti,
— fac ut haec familia te praesentem advertat
tiblque in suavitate pacis tuae semper adhaerere contendat, r.
Qui ad gloriam resurrectionis
per crucis humiliationem pervenisti,
— omnia huius familiae membra
doce e cotidianis etiam angustiis
caritatis aedificare consortium, r.
Qui cum discipulis ad mensam accumbens,
eis in fractione panis telpsum agnoscendum praebuisti,
ANNUA BENEDICTIO FAMILI/E
37
— fac ut hsec familia
Eucharistiae celebrationem in communitate participans,
suam roboret fidem
suafeque exhibeat pietatis testimonium. R.
Qui domum, in qua coadunati erant discipuli,
Spiritus Sancti replevisti virtute,
*— eundem Spiritum in hanc familiam immitte,
ut ipsius pace perfruatur et gaudio. R.
82. Vel:
Extra tempus paschale
Fratres carissimi, benedictionem Domini super vestram fami¬
liam implorantes, prae oculis habeamus communionis consue¬
tudinem tum solum servari posse et augeri, cum ipsum Do¬
minum habuerit auctorem. Eum Igitur invocemus dicentes:
R. Sanctifica nos , Domine.
Domine Iesu Christe,
per quem omnis aedificatio
Spiritus virtute in templum sanctum crescit,
— fac ut hi famuli tui in nomine coadunentur
earumque vita te firmissimo fundamento nitatur. R.
Qui domesticam vitam cum Maria et Ioseph sanctificasti,
— doce omnes in hac domo habitantes
Invicem sui ipsius donationem conferre,
qua vita familiaris regitur atque firmatur. R.
Qui membra familiae naturalis
per christianam initiationem
spiritalis fecisti familiae consortes,
— fac ut hi famuli tui
munus suum in Ecclesia fideliter exsequantur. R.
38
BENEDICTIONES PERSONARUM
Qui nascentem Ecclesiam
cum Maria, Matre tua,
in cenaculo voluisti congregatam,
— da ut Ecclesia haec domestica
a beata Virgine discat verba tua in corde servare,
in oratione perseverare
aliisque se suaque aperire.
83. Precibus absolutis, celebrans opportune invitat omnes praesen¬
tes ad orationem dominicam canendam vel dicendam his vel similibus
verbis:
Praeceptis salutaribus moniti,
et divina institutione formati,
audemus dicere:
Omnes:
Pater noster, qui es in caelis ...
Oratio benedictionis
84. Tum celebrans, manibus super membra familiae extensis, imme¬
diate subiungit:
Tempore paschali
Benedictus es. Domine,
qui in veteris paschate testamenti
populi tui domos
agni sanguine linitas,
incolumes servare voluisti,
quique in tuorum consummatione signorum
lesum, Filium tuum,
pro nobis crucifixum
atque a mortuis suscitatum.
Agnum verum paschalem dedisti,
ANNUA BENEDICTIO FAMILIAE
39
ut fideles tuos ab inimici fraude protectos,
Sancti Spiritus gratia cumulares,
super hanc familiam et domum
benedictionem tuam © effunde,
ut caritatis gaudium inhabitantium corda refoveat.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
85. Vel:
Extra tempus paschale
Deus aeterne,
qui necessitatibus hominum
paterna pietate consulere non desinis:
super hanc familiam et domum, quaesumus,
copiam tuae benedictionis © effunde,
et habitantes in ea gratiae tuae dono sanctifica,
ut, in tuis praeceptis perseverantes,
et praesens tempus redimentes,
ad mansionem in caelis sibi paratam aliquando perveniant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
86. Vel:
Benedictus Deus, Pater noster,
pro hac domo quam huic familiae praestas habitandam.
Spiritus tui dona in ea commorantes obtineant
et gratiam tuae benedictionis
in operosa caritate manifestent,
ut quotquot hanc domum frequentaverint
illum semper inveniant amoris et pacis affectum,
cuius te solum praedicamus auctorem.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
40
BENEDICTIONES PERSONARUM
87. Post orationem benedictionis celebrans adstantes et domum
aqua benedicta aspergit, dicens, pro opportunitate:
Sit haec aqua suscepti Baptismatis memoria
et Christum recolat,
qui Passione et Resurrectione sua nos redemit.
Arnen.
Conclusio ritus
88. Tum celebrans ritum concludit dicens:
Deus repleat vos omni g&udio et spe in credendo.
Pax Christi exsultet in cordibus vestris.
Spiritus Sanctus in vos sua dona profundat.
Omnes respondent:
Arnen.
89. Celebratio cantu apto laudabiliter perficitur.
III. ORDINES BENEDICTIONIS CONIUGUM
Praenotanda
90. In praecipuis anniversariis Matrimonii, uti v. gr. in XXV, L, LX,
opportune peculiaris memoria sacramenti habetur celebratione Missae
propriae cum orationibus in Missali Romano indicatis. 4
91. Benedictio coniugum peragi potest intra Missam, Ordinibus
infra descriptis, nn. 94-106; 107-114 vel extra Missam, iuxta Ordines
qui infra nn. 115-131; 132-134 exhibentur.
92. Extra anniversaria, etiam in peculiaribus vitae necessitatibus
vel adiunctis, uti esse possunt conventus spiritalis vel communis pere-
4 Cf. Missdle Romanum, Missae Rituales, Pro Sponsis, 2. In Anniversariis Matrimonii.
BENEDICTIO CONIUGUM
41
grinatio, coniuges benedictionem expetere possunt. Si plures coniuges
simul sunt benedicendi, oratio benedictionis et benedictio finalis plu¬
rali numero proferantur.
93. Ex his Ordinibus, elementis potioribus semper servatis, quae¬
dam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci, coniugum et familia¬
rum accommodetur.
A.
ORDO BENEDICTIONIS INTRA MISSAM
OCCASIONE DATA ANNIVERSARII MATRIMONII ADHIBENDUS
94. In liturgia verbi, ad normam rubricarum, sumi possunt lectio¬
nes vel ex Lectionario in celebratione Matrimonii, 5 vel e Missa pro
gratiis Deo agendis ex Lectionario Missarum pro variis necessitatibus. 6
95. Post lectionem Evangelii, celebrans in homilia, e textu sacro
facienda, exponat mysterium et gratiam matrimonialis vitae Christianae,
attentis tamen diversis personarum adiunctis.
96. Deinde celebrans coniuges invitat ut orationem in silentio pera¬
gant et propositum coram Deo renovent sancte vivendi in Matrimonio.
97. Tunc celebrans, pro opportunitate, hanc orationem profert:
Famulorum tuorum. Domine,
amorem auge atque sanctifica;
ut qui hos anulos
in fidei signum sibi mutuo tradiderunt,
in gratiam sacramenti semper proficiant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Et anuli incensatione honorari possunt.
5 Cf. Rituale Romanum, Ordo celebrandi Matrimonium, nn. 67-105; Missale Romanum,
Ordo Lectionum Missae, nn. 801-805.
6 Cf. ibid., nn. 943-947.
42
BENEDICTIONES PERSONARUM
98. Si vero anuli renovantur, celebrans hanc orationem benedictio¬
nis profert:
Famulorum tuorum, Domine,
benedic amorem et sanctifica;
et quibus hi anuli sunt fidei signum,
mutuae memorent dilectionis affectum
gratiamque sacramenti.
Per Christum Dominum nostrum.
U. Arnen.
99. Adhiberi possunt etiam sequentes formulae: 7
Benedic, Domine, hos anulos,
quos in tuo nomine ^ benedicimus;
ut qui eos gestaverint,
fidelitatem integram invicem tenentes,
in pace et voluntate tua permaneant
atque in mutua caritate semper vivant.
Per Christum Dominum nostrum.
i$. Arnen.
Vel:
Famulos tuos, Domine,
in suo amore benedic atque sanctifica;
et quibus hi anuli sunt fidei signum,
mutuae memorent dilectionis affectum.
Per Christum Dominum nostrum.
a. Arnen.
100. Sequitur oratio fidelium modo in Missae celebratione consueto,
vel prex communis modo qui hic proponitur:
Dei Patris omnipotentis, qui providentissimo suo consilio
historiam salutis in amore, fidelitate (et fecunditate) coniu-
7 Cf. Rituale Romanum, Ordo celebrandi Matrimonium, nn, 110-111.
BENEDICTIO CONIUGUM
43
gali significatam voluit, misericordiam invocemus dicentes:
r. Tuorum, Domine, renova fidelitatem servorum.
Pater sancte, qui fidelis vocaris
et observantiam tui foederis postulas atque rependis,
— hos famulos tuos,
qui (vigesimumqulntum, quinquagesimum, sexagesimum)
sui Matrimonii anniversarium recolunt,
benedictionibus tuis replere digneris, r.
Qui una cum Filio et Spiritu Sancto,
plena vitae unitate
et amoris communione ab aeterno frueris,
— concede ut quod foedus amoris
hi famuli tui sacramento pepigerunt,
et iugiter memorent et fideliter servent, r.
Qui omnes humanae vitae experientias
ita in tua providentia disponis
ut fideles ad Christi mysterium participandum adducas,
— da ut hi famuli tui
prospera et adversa placide suscipientes,
Christo adhaerere elque soli vivere conentur. r.
Qui coniugale consortium
vitae christianae documentum esse voluisti,
— praesta ut omnes coniuges
testes fiant in mundo mysterii dilectionis Filii tui. r.
101. Celebrans immediate dicit, manibus extensis, hanc vel aliam
aptam precem:
Deus, in cuius dispositione
societas familiaris firmum suum habet fundamentum,
famulorum tuorum preces miseratus exaudi,
et praesta ut, exempla sanctae Familiae sectdntes,
44
BENEDICTIONES PERSONARUM
in laetitia domus tuae te sine fine collaudent.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
102. In liturgia eucharistica omnia fiunt secundum Ordinem Missae
praeter ea quae sequuntur.
In praesentatione donorum coniuges panem, ac vinum et aquam
ad altare, pro opportunitate, deferre possunt.
103. Dicto Pater et omisso Libera nos, celebrans ad coniuges con¬
versus, manibus extensis, dicit:
Te Deum, omnium laudamus et benedicimus creatorem,
qui virum et mulierem in principio fecisti,
ut vitae et amoris societatem constituerent;
tibi etiam gratias agimus
quia famulorum tuorum N. et N.
familiare consortium benedicere dignatus es,
ut unionis Christi cum Ecclesia imaginem exhiberet:
eos ergo hodie clementer respice,
et quorum communionem inter gaudia servasti atque labores,
nuptiale foedus indesinenter repara,
auge caritatem, vinculum pacis confirma,
ut (cum hac qua circumdantur filiorum corona)
tua semper benedictione fruantur.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes respondent:
Arnen.
104. Dicto Pax Domini, pro opportunitate et iuxta locorum consue¬
tudines, coniuges et ceteri omnes, modo convenienti, pacem et cari¬
tatem sibi invicem significant.
105. Coniuges communicare possunt sub utraque specie.
BENEDICTIO CONIUGUM
45
106. In fine Missae celebrans benedicit coniuges vel modo consueto,
vel formula sollemniore, v. gr. modo sequenti:
Diaconus adstantes ad benedictionem accipiendam invitat his vel
similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Tum celebrans, manibus super coniuges extensis, dicit:
Deus Pater omnipotens gaudium suum vobis concedat.
r. Arnen.
Unigenitus Dei Filius in prosperis et adversis
vobis miseratus assistat,
n. Arnen.
Spiritus Sanctus caritatem in corda vestra
semper effundat.
5 . Arnen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater et Filius, © et Spiritus Sanctus.
5 . Arnen.
B.
ORDO BENEDICTIONIS INTRA MISSAM
ALIIS IN CIRCUMSTANTIIS
107. In liturgia verbi, ad normam rubricarum, sumi possunt lectio¬
nes ex Lectionario pro sponsis vel pro gratiis Deo reddendis. 8
108. Post lectionem Evangelii, celebrans in homilia, e textu sacro
facienda, exponat gratiam mysteriumque matrimonialis vitae christa-
nae, attentis tamen diversis personarum adiunctis.
Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missas, nn. 801-805 vel nn. 943-947.
46
BENEDICTIONES PERSONARUM
109. Deinde opportune celebrans coniuges invitat ut orationem in
silentio peragant et propositum coram Deo renovent sancte vivendi in
Matrimonio.
110. Sequitur oratio fidelium modo in Missae celebratione consueto,
vel prex communis modo qui hic proponitur:
Dei Patris omnipotentis, qui providentlssimo suo consilio
historiam salutis in amore, fidelitate (et fecunditate) coniu-
gali significatam voluit, misericordiam invocemus, dicentes:
n. Tuorum, Domine, renova fidelitatem servorum.
Pater sancte, qui coniugium
in Christo et in Ecclesia
mysterium magnum effecisti,
— amoris tui plenitudinem
in hos famulos tuos munificus infunde,
Qui una cum Filio et Spiritu Sancto,
plena vitae unitate
et amoris communione ab aeterno frueris,
■— concede ut hi famuli tui,
foederis amoris memores quod sacramento pepigerunt,
totius vitae decursu se Invicem confirment.
Qui omnes humanae vitae experientias
ita in tua providentia disponis
ut fideles ad Christi mysterium participandum adducas,
— da ut hi famuli tui
prospera et adversa placide suscipientes,
Christo adhaerere elque soli vivere conentur. $.
Qui coniugale consortium
vitae Christianae documentum esse voluisti,
— praesta ut omnes coniuges,
testes fiant in mundo mysterii dilectionis Filii tui. $.
BENEDICTIO CONIUGUM
47
111. Celebrans orationem concludit, manibus extensis, dicens:
Deus, qui indissolubile coniugii foedus
ad tantam evexisti dignitatem,
ut Christi Filii tui nuptialis cum Ecclesia unionis
fieret sacramentum,
respice propitius hos famulos tuos N. et N.,
qui coniugali iuncti consortio,
auxilium tuum implorant
et Virginis Mariae subsidium deprecantur:
inter prospera et adversa
mutuam sibi praebeant caritatem,
adiutorium invicem praestantes,
solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis;
te, Domine, in laboribus sibi gaudeant adesse ut faveas,
te sentiant in necessitatibus adstare ut lenias,
te fontem laetitiae semper agnoscant ut impleas.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes respondent:
Arnen.
112. In liturgia eucharistica omnia fiunt secundum Ordinem Missse
praeter ea quae sequuntur.
In praesentatione donorum, coniuges panem ac vinum et aquam
ad altare, pro opportunitate, deferre possunt.
113. Dicto Pax Domini, pro opportunitate et iuxta locorum consue¬
tudines, coniuges et ceteri omnes, modo convenienti, pacem et carita¬
tem sibi invicem significant.
114. In fine Missae celebrans benedicit coniuges vel modo consueto
vel formula sollemniore, v. gr. modo sequenti:
Diaconus adstantes ad benedictionem accipiendam invitat his vel
similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
48
BENEDICTIONES PERSONARUM
Tum celebrans, manibus super coniuges extensis, dicit:
Deus Pater omnipotens gaudium suum vobis concedat.
r. Arnen.
Unigenitus Dei Filius in prosperis et adversis
vobis miseratus assistat.
r. Amen.
Spiritus Sanctus caritatem in corda vestra
semper effundat.
r. Amen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
r. Amen.
C.
ORDO BENEDICTIONIS EXTRA MISSAM
115. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest etiam a diacono et
a laico ritibus et precibus pro ipso praevisis.
116. Ex hoc Ordine, semper servatis elementis potioribus, quaedam
sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et coniugum accommodetur.
Quando coniuges benedicendi sunt sine communitate, minister
Ritum breviorem adhibere potest, qui in fine huius Ordinis, nn. 132-
134, exhibetur.
Ritus initiales
117. Communitate congregata, cani potest Psalmus 33 (34) vel alius
cantus aptus. Cantu expleto, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
BENEDICTIO CONIUGUM
49
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
118. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat
dicens:
Gratia vobis et pax a Deo Patre,
qui foedus nuptiale
ad sacramentum Christi et Ecclesiae provexit.
vel alia apta verba e Scripturis Sacris praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
119. Si vero minister est laicus, adstantes salutat, dicens:
Benedictus Deus, Pater totius consolationis,
qui fecit nobiscum misericordiam suam.
Omnes respondent:
Amen.
120. Tum minister, in anniversariis Matrimonii, coniuges et adstan¬
tes ad benedictionem excipiendam disponit his vel similibus verbis:
Huc convenimus ad recolendum anniversarium celebrationis
matrimonii horum fratrum nostrorum. Dum gaudium eorum
participamus, cum ipsis gratias agimus. Deus eos constituit
amoris sui signum in mundo, ipslque annorum decursu fide¬
litatem servaverunt (officia patris et matris digne persolve-
50
BENEDICTIONES PERSONARUM
runt). Gratias etiam reddamus, fratres carissimi, pro omni¬
bus beneficiis quae in coniugali vita vestra a Domino accepi¬
stis. Deus vos in mutuo servet amore, ut in dies cor unum
semper sitis et anima una.
Aliis in circumstantiis opportune monitio erit aptanda.
Lectio verbi Dei
121 . Deinde lector vel unus ex adstantibus, legit textum Sacrarum
Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in Ordine celebrandi
Matrimonium et in Lectionario Missarum pro sponsis et pro gratiis
Deo reddendis indicantur . 9 Seligantur autem textus qui coniugum
adiuncta melius respicere videantur.
1 Cor 1, 4-9 « Gratias Deo in gratia Dei quce data est vobis ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data
est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis
in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium
Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in
ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri
Iesu Christi; qui et confirmabit vos usque ad finem sine cri¬
mine in die Domini nostri Iesu Christi. Fidelis Deus, per quem
vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini
nostri.
122 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 127 (128), 1-2. 3. 4-5
B. (cf. 1) Beati omnes qui timent Dominum .
5 Cf. Rituale Romanum, Ordo celebrandi Matrimonium, nn. 67-105; Missale Roma¬
num, Ordo Lectionum Missae, nn. 801-805 vel 943-947.
BENEDICTIO CONIUGUM
51
123 . Post lectionem opportune minister breviter illustrat textum
sacrum, gratiamque et mysterium matrimonialis vitae christianae expo¬
nit, ut adstantes sensus celebrationis fide percipiant.
Deinde minister coniuges invitat ut orationem in silentio peragant
et propositum coram Deo renovent sancte vivendi in Matrimonio.
124 . Tunc minister, in anniversariis Matrimonii, hanc orationem pro
opportunitate profert:
Famulorum tuorum, Domine,
amorem auge atque sanctifica;
ut qui hos anulos
in fidei signum sibi mutuo tradiderunt,
in gratiam sacramenti semper proficiant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Et anuli incensatione honorari possunt.
125 . Si vero anuli renovantur, minister eos benedicit, dicens:
Famulorum tuorum, Domine,
amorem benedic atque sanctifica;
et quibus hi anuli sunt fidei signum,
mutuae memorent dilectionis affectum
gratiamque sacramenti.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Amen.
126 . Adhiberi possunt a sacerdote vel diacono etiam sequentes
formulae : 10
Benedic, Domine, hos anulos,
quos in tuo nomine % benedicimus;
ut qui eos gestaverint,
10 Cf. Rituale Romanum, Ordo celebrandi Matrimonium, nn. 110-111.
52
BENEDICTIONES PERSONARUM
fidelitatem integram invicem tenentes,
in pace et voluntate tua permaneant
atque in mutua caritate semper vivant.
Per Christum Dominum nostrum,
i*. Arnen.
Vel:
Famulos tuos, Domine,
in suo amore benedic ® atque sanctifica;
et quibus hi anuli sunt fidei signum,
mutuae memorent dilectionis affectum.
Per Christum Dominum nostrum.
r, Arnen.
Preces
127. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, minister seligere potest eas, quae aptiores videantur, vel
alias adicere, quae peculiaria coniugum vel rerum adiuncta respiciant.
Dei Patris omnipotentis, qui providentissimo suo consilio
historiam salutis in amore, fidelitate (et fecunditate) coniu-
gali significatam voluit, misericordiam invocemus dicentes:
Tuorum, Domine, renova fidelitatem servorum.
Pater sancte, qui coniugium
in Christo et in Ecclesia
mysterium magnum effecisti,
— amoris tui plenitudinem
in hos famulos tuos munificus infunde, r.
In annuali vel in XXV, L, LX matrimonii anniversario die:
Pater sancte, qui fidelis vocaris
et observantiam tui foederis postulas et remuneraris,
BENEDICTIO CONIUGUM
53
— hos famulos tuos,
qui annuale (vel: vigesimumqulntum,
quinquagesimum, sexagesimum)
sui Matrimonii anniversarium recolunt,
benedictionibus tuis replere digneris. $.
Qui una cum Filio et Spiritu Sancto,
plena vitae unitate
et amoris communione ab aeterno frueris,
— concede ut hi famuli tui
foederis amoris memores quod sacramento pepigerunt,
totius vitae decursu se invicem confirment. R.
Qui omnes humanae vitae experientias
ita in tua providentia disponis
ut fideles ad Christi mysterium participandum adducas,
— da ut hi famuli tui
prospera et adversa placide suscipientes,
Christo adhaerere eique soli vivere conentur.
Qui coniugale consortium
vitae christianae documentum esse voluisti,
—- praesta ut omnes coniuges,
testes fiant in mundo mysterii dilectionis Filii tui. r.
Oratio benedictionis
128 . Minister, manibus extensis, si est sacerdos vel diaconus, secus
vero manibus iunctis benedictionis orationem profert, formula selecta
secundum rerum adiuncta.
a) In annuali, XXV, L, LX matrimonii anniversario die
Te Deum, omnium laudamus et benedicimus creatorem,
qui virum et mulierem in principio fecisti,
54
BENEDICTIONES PERSONARUM
ut vitae et amoris societatem constituerent;
tibi etiam gratias agimus
quia famulorum tuorum N. et N.
familiare consortium benedicere dignatus es,
ut unionis Christi cum Ecclesia imaginem exhiberet;
eos ergo hodie clementer respice,
et quorum communionem inter gaudia servasti et labores,
nuptiale foedus indesinenter repara,
auge caritatem, vinculum pacis confirma,
ut (cum hac qua circumdantur filiorum corona)
tua semper benedictione fruantur.
Per Christum Dominum nostrum.
UL Arnen.
b) Aliis in circumstantiis
Deus, qui indissolubile coniugii foedus
ad tantam evexisti dignitatem
ut Christi Filii tui nuptialis cum Ecclesia unionis
fleret sacramentum,
respice propitius hos famulos tuos N. et N.,
qui coniugali iuncti consortio,
auxilium tuum implorant
et Virginis Mariae subsidium deprecantur:
inter prospera et adversa
mutuam sibi praebeant caritatem,
adiutorium Invicem praestantes,
solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis;
te, Domine, in laboribus sibi gaudeant adesse ut faveas,
te sentiant in necessitatibus adstare ut lenias,
te fontem laetitiae semper agnoscant ut Impleas.
Per Christum Dominum nostrum.
i h Arnen.
BENEDICTIO CONIUGUM
55
Conclusio ritus
129 . Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludens
primum coniuges benedicit manibus ad eos extensis:
Deus Pater omnipotens gaudium suum vobis concedat.
R. Arnen.
Unigenitus Dei Filius in prosperis et adversis
vobis miseratus assistat.
r. Arnen.
Spiritus Sanctus caritatem in corda vestra
semper effundat.
Amen.
Denique adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Omnes respondent:
Amen.
130 . Si vero minister est laicus, ritum concludit seipsum signans
et dicens:
Deus repleat nos omni gaudio et spe in credendo.
Pax Christi exsultet in cordibus nostris.
Spiritus Sanctus in nos sua dona profundat.
Omnes respondent:
Amen.
131 . Celebratio cantu apto laudabiliter perficitur.
56
BENEDICTIONES PERSONARUM
D.
RITUS BREVIOR
132. Minister dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
Qui fecit caelum et terram.
133. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
Mc 10, 8-9: Non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus co-
niunxit, homo non separet.
Io 15, 9. 10. 11: Manete in dilectione mea. Si praecepta mea
servaveritis, manebitis in dilectione mea, ut gaudium meum
in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
134. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus,,manibus extensis,
secus vero manibus iunctis, benedictionis aptam orationem profert,
formula selecta secundum rerum adiuncta:
a) In annuali, XXV, L, LX matrimonii anniversario die
Te Deum, omnium laudamus et benedicimus creatorem,
qui virum et mulierem in principio fecisti,
ut vitae et amoris societatem constituerent;
tibi etiam gratias agimus
quia famulorum tuorum N. et N.
familiare consortium benedicere dignatus es,
ut unionis Christi cum Ecclesia imaginem exhiberet:
eos ergo hodie clementer respice,
et quorum communionem inter gaudia servasti et labores,
nuptiale foedus indesinenter repara,
auge caritatem, vinculum pacis confirma,
BENEDICTIO PUERORUM
57
ut (cum hac qua circumdantur filiorum corona)
tua semper benedictione fruantur.
Per Christum Dominum nostrum.
n. Arnen.
b) Aliis in circumstantiis
Deus, qui indissolubile coniugii foedus
ad tantam evexisti dignitatem
ut Christi Filii tui nuptialis cum Ecclesia unionis
fieret sacramentum,
respice propitius hos famulos tuos N. et N.,
qui coniugali iuncti consortio,
auxilium tuum implorant
et Virginis Mariae subsidium deprecantur:
inter prdspera et adversa
mutuam sibi praebeant caritatem,
adiutorium invicem praestantes,
solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis;
te, Domine, in laboribus sibi gaudeant adesse ut faveas,
te sentiant in necessitatibus adstare ut lenias,
te fontem laetitiae semper agnoscant ut impleas.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
IV. ORDINES BENEDICTIONIS PUERORUM
Praenotanda
135. Variae haberi possunt occasiones pastorales in quibus Deus
exoratur pro pueris iam baptizatis, v. gr. cum parentes pro eis bene¬
dictionem sacerdotis petunt, cum quaedam festa pro pueris aguntur,
58
BENEDICTIONES PERSONARUM
cum annus scholaris inchoatur et aliae huiusmodi. Haec ergo cele¬
bratio peculiaribus adiunctis accommodanda est.
136. Ordines, qui hic praebentur, adhiberi possunt a sacerdote, a
diacono et etiam a laico, praesertim a catechista et ab illo cui puero¬
rum educatio concredita est, ritibus et precibus pro laicis praevisis.
137. Ex his Ordinibus, elementis potioribus semper servatis, quae¬
dam sumi possunt ut celebratio adiunctis familiarum et puerorum
accommodetur.
138. Si de uno tantum agitur puero benedicendo, minister oratio¬
nem benedictionis numero singulari proferat vel, si casus ferat. Ritum
breviorem adhibeat, qui in fine Ordinum nn. 170-172 exhibetur.
A.
ORDO BENEDICTIONIS PUERORUM IAM BAPTIZATORUM
Ritus initiales
139. Communitate congregata, cani potest Psalmus 112 (113) vel
alius cantus aptus. Cantu expleto, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
140. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, pueros et adstan-
tes salutat, dicens:
Gratia vobis et pax
a Deo Patre nostro,
et a Filio eius Iesu Christo
qui amorem suum pueris manifestavit.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
BENEDICTIO PUERORUM
59
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
141. Si vero minister est laicus, pueros et adstantes salutat, dicens:
Fratres, Dominum laudemus, eique gratias agamus
qui complexans parvulos,
benedicebat eos.
Omnes respondent:
Benedictus Deus in saecula.
vel:
Arnen.
142. Tum minister pueros et adstantes ad benedictionem accipien¬
dam disponit his vel similibus verbis:
Filius Dei, Dominus noster, in mundum veniens, formam
assumpsit pueri, qui proficiebat sapientia, aetate et gratia
apud Deum et homines. Ipse postea pueros benigne excepit
et benedixit, eorum dignitatem extulit, immo eosdem exem¬
plum proposuit iis qui vere regnum Dei quaerunt. Attamen
pueri adultorum indigent adiutorio ut genuinas dotes atque
virtutes tum morales et intellectuales, tum etiam physicas
evolventes, ad maturitatem humanam atque christianam feli¬
citer perveniant. Super illos igitur benedictionem divinam
invocemus, ut et nos eorum institutioni alacriter consulamus,
et ipsi debitam disciplinam libenter amplectantur.
60
BENEDICTIONES PERSONARUM
143. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum e Sacra Scriptura.
Mc 10, 13-16 « Iesus benedicebat parvulos ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Marcum.
Offerebant Iesu parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem
comminabantur eis. At videns Iesus, indigne tulit et ait illis:
« Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium
est enim regnum Dei. Arnen dico vobis: Quisquis non rece¬
perit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ». Et
complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
144. Vel:
Mt 18, 1-5. 10 « Qui susceperit unum parvulum, me suscipit ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Quis
putas maior est in regno caelorum? ». Et advocans parvulum,
statuit eum in medio eorum et dicit: « Amen dico vobis: Nisi
conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut par¬
vulus iste, hic est maior in regno caelorum. Et qui susceperit
unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis,
quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei,
qui in caelis est ».
145. Vel:
Mt 19, 13-15 « Sinite parvulos ad me venire ».
Oblati sunt Iesu parvuli...
Mt 21, 14-16 « Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem ».
Accesserunt ad Iesum caeci et claudi...
Lc 2, 46-52 « Iesus proficiebat sapientia et cetate et gratia ».
Post triduum Maria et Ioseph invenerunt puerum Iesum...
BENEDICTIO PUERORUM
61
146. Qui praeest, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Allocutio vero sit brevis et puerorum captui accommodata, ita tamen
ut etiam adulti ex ea fructum capere possint.
147. Post lectionem vel post allocutionem opportune canitur psal¬
mus, hymnus vel alius cantus pueris notus.
Ps 99 (100), 2. 3. 4. 5
B. (3c) Nos populus eius et oves pascuce eius.
Ps 150, 1-2. 3-4. 5
B. (5c) Omne quod spirat, laudet Dominum .
Preces
148. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra propo¬
nuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria puerorum vel rerum adiuncta respiciant.
Duo praebentur schemata quorum alterum specimen est precum,
quibus pueri respondere possunt et etiam proprias intentiones addere.
A. Dominum Iesum, qui omnibus se sequentibus simplicita¬
tem et docilitatem puerorum tamquam condicionem propo¬
suit ad ingrediendum regnum caelorum, supplices invocemus
dicentes:
R. Da nobis, Domine, ut et in parvulis te suscipiamus.
Domine Iesu,
qui natus ex Virgine,
infantiae quoque condicionem sanctificasti,
— concede ut hi pueri
tuum sequdntes exemplum,
sapientia, aetate et gratia proficiant, b.
Qui pueris
per parentes et per Ecclesiam
62
BENEDICTIONES PERSONARUM
amoris tui suavitatem ostendis,
— concede ut omnes quorum curse committuntur
in ipsorum animis excolendis
sedulo adlaborent.
Qui nos omnes in Baptismo
ad novam infantiam genuisti
nobisque domus Patris tui ianuam aperuisti,
— concede ut quocumque nos dticere velis
te semper humili sequamur obsequio.
Qui adhuc infans
persecutionem et exilium expertus es,
— concede ut omnes pueri,
quod hominum temporumque premit iniquitas,
auxilium inveniant atque tutelam.
149.
B. Domine Iesu, qui pueros excepisti ac benedixisti,
audi benigne preces nostras:
Te rogamus, audi nos .
Protege nos ab omnibus periculis.
Te rogamus, audi nos.
Dirige vitam et educationem nostram.
Te rogamus, audi nos.
Concede ut et nos sapientia, aetate et gratia apud Patrem
et homines proficiamus.
Te rogamus, audi nos.
Adiuva omnes pueros nostrae aetatis.
Te rogamus, audi nos.
BENEDICTIO PUERORUM
63
Fac ut pro tuae benevolentiae donis, gratias tibi referamus.
Te rogamus, audi nos.
Benedic parentes, amicos et benefactores nostros.
Te rogamus, audi nos.
Oratio benedictionis
150. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportunitate,
manus super pueros imponens, benedictionis orationem profert:
Domine, Deus noster,
qui nominis tui laudem
ex ore infantium perfecisti,
respice benignus hos parvulos (hunc parvulum / hanc par¬
vulam)
quos (quem/quam) fides Ecclesiae pietati tuae commendat;
et, sicut Filius tuus, e Virgine natus,
pueros libenter suscepit,
complexans benedixit
et exemplum omnibus proposuit imitandum,
ita effunde, Pater, super eos (eum/eam) benedictionem tuam,
ut cum adoleverint (adoleverit)
per conversationem inter homines bonam.
Spiritus Sancti operante virtute,
Christi testes efficiantur (efficiatur) in mundo
fidemque diffundant (diffundat)
atque defendant (defendat).
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
151. Si vero minister est laicus, manibus iunctis, dicit:
Domine Iesu Christe,
qui tanto parvulos es prosecutus amore,
64
BENEDICTIONES PERSONARUM
ut qui illos suscepissent te suscipere dixeris:
preces nostras pro his parvulis
(hoc parvulo/hac parvula) exaudi,
et, quos (quem/quam) Baptismatis gratia cumulasti,
continua protectione custodi,
ut, cum adoleverint (adoleverit) libera te fide
confiteantur (confiteatur)
in caritate sint fervidi (sit fervidus/sit fervida),
et in regni tui spe fortiter perseverent (perseveret).
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Arnen.
152. Post orationem benedictionis, minister pueros aqua benedicta
aspergere potest, dicens, pro opportunitate:
Sit haec aqua suscepti Baptismatis memoria
et Christum recolat,
qui Passione et Resurrectione sua nos redemit.
$. Arnen.
Conclusio ritus
153. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit
dicens:
Dominus Iesus, qui pueros dilexit,
vos benedicat et in suo amore custodiat.
Omnes respondent:
Amen.
BENEDICTIO PUERORUM
65
154 . Si vero minister est laicus, seipsum signans, ritum concludit
dicens:
Dominus Iesus, qui pueros dilexit,
nos benedicat et in suo amore custodiat.
Omnes respondent:
Arnen.
155, Laudabiliter cantu apto celebratio perficitur.
B.
ORDO BENEDICTIONIS PARVULI NONDUM BAPTIZATI
156. Occasione data alicuius coetus, qui ad praeparationem Baptismi
proxime celebrandi congregetur, opportunum esse potest super in¬
fantem nondum baptizatum peculiarem invocare benedictionem, tam¬
quam super catechumenum. Sic enim in praxi pastorali melius illu¬
strari potest significatio crucis super infantem a ministro et a paren¬
tibus descriptas, qua exprimitur puerum signo salutis muniri, Deo iam
dicari et ad Baptismum suscipiendum disponi.
157. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest etiam a diacono et a
laico, praesertim a catechista, ritibus et precibus pro ipso praevisis.
Ritus initiales
158. Familia congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
66
BENEDICTIONES PERSONARUM
159. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, parvulum et
adstantes salutat, dicens:
Gratia vobis et pax
a Deo Patre nostro,
et a Filio eius Iesu Christo
qui amorem suum pueris manifestavit.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel:
Benedictus Deus in saecula,
vel alio apto modo.
160. Si vero minister est laicus, parvulum et adstantes salutat dicens:
Fratres, Dominum laudemus, eique gratias agamus
qui complexans parvulos
benedicebat eos.
Omnes respondent:
Benedictus Deus in saecula.
vel:
Amen.
161. Tum minister adstantes ad celebrationem disponit his vel simi¬
libus verbis:
Filius Dei, Dominus noster, in mundum veniens, formam
assumpsit pueri, qui proficiebat sapientia, aetate et gratia
BENEDICTIO PUERORUM
67
apud Deum et homines. Ipse postea pueros benigne excepit
et benedixit, eorum dignitatem extulit, immo eosdem exem¬
plum proposuit iis qui vere regnum Dei quaerunt.
Attamen pueri adultorum indigent adiutorio ut genuinas do¬
tes atque virtutes tum morales tum intellectuales, tum etiam
physicas evolventes, ad maturitatem humanam atque Christia¬
nam feliciter perveniant.
Super illos igitur benedictionem divinam invocemus ut et
nos eorum institutioni alacriter consulamus, et ipsi debitam
disciplinam libenter amplectantur.
Lectio verbi Dei
162 . Deinde unus ex adstantibus vel ipse minister legit textum Sa¬
crarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in Ordinibus
Baptismi parvulorum et Initiationis christianse adultorum et in Lec-
tionario Missalis Romani indicantur. 11 Seligatur autem lectio, quae
magis apta videatur ut parentes ad filii Baptismum opportune prae¬
parentur.
Mc 10, 13-16 « Iesus benedicebat parvulos ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Marcum.
Offerebant Iesu parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem
comminabantur eis. At videns Iesus, indigne tulit et ait illis:
« Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium
est enim regnum Dei. Arnen dico vobis: Quisquis non rece¬
perit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ». Et
complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
163. Qui praeest, pro opportunitate adstantes alloquitur, lectionem
biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
11 Cf. Rituale Romanum, Ordo Baptismi parvulorum, nn. 186-215, Ordo Initiationis
christianse adultorum, n. 388; Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 751-763.
68
BENEDICTIONES PERSONARUM
164. Post lectionem vel post allocutionem opportune canitur psal¬
mus, hymnus vel alius cantus.
Ps 150, 1-2. 3-4. 5
fjL (5c) Omne quod spirat, laudet Dominum.
Preces
165. Sequitur communis prex. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria parvuli vel rerum adiuncta respiciant.
Dominum Iesum, qui omnibus se sequentibus simplicitatem
cordis et docilitatem fidentem puerorum tamquam condicio¬
nem proposuit pro ingressu in regnum caelorum, supplices
invocemus dicentes:
1 $. Da nobis, Domine, ut et in parvulis te suscipiamus .
Domine Iesu,
qui non ex carne neque ex sanguine
sed ex Deo vis
ut novi filii Ecclesiae generentur,
— fac ut dum Baptismi celebrandi tempus exspectatur,
eiusdem celebratio plenius praeparetur, r.
Qui huic parvulo
per parentes et per Ecclesiam
amoris tui suavitatem ostendis,
— concede ut omnes quorum curae committitur,
in ipsius animo excolendo,
sedulo adlaborent. $.
Qui nos omnes in Baptismo
ad novam infantiam generasti
nobisque domus Patris tui ianuam aperuisti,
— concede, ut quocumque nos ducere velis
te semper humili sequamur obsequio.
BENEDICTIO PUERORUM
69
Qui adhuc infans
persecutionem et auxilium expertus es,
— concede ut omnes pueri,
quos hominum temporumque premit iniquitas,
auxilium inveniant atque tutelam.
Oratio benedictionis
166. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manus super par¬
vulum imponens, secus vero manibus iunctis benedictionis orationem
profert:
Deus, Pater omnipotens,
fons benedictionum et infantium custos,
qui filiorum dono
coniugium ditas gaudioque perfundis:
parvulum hunc benignus respice,
et ex aqua et Spiritu Sancto regenerandum
in gregem tuum ascribere digneris,
ut, Baptismatis dono suscepto,
regni tui consors efficiatur
et nobiscum, in Ecclesia, te benedicere discat.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
167. Minister et parentes signant signo crucis parvulum in fronte,
nihil dicentes.
Conclusio ritus
168. Tum minister, si sacerdos est vel diaconus, ritum concludit
dicens:
Dominus Iesus, qui pueros dilexit,
vos benedicat et in suo amore custodiat.
70
BENEDICTIONES PERSONARUM
169. Si vero minister est laicus, seipsum signans, ritum concludit
dicens:
Ddminus Iesus, qui pueros dilexit,
nos benedicat et in suo amore custodiat.
Omnes respondent:
Amen.
C.
RITUS BREVIOR
170. Minister dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
i$. Qui fecit caelum et terram.
171. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
Mc 10, 14: Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis
eos; talium est enim regnum Dei.
Mt 18, 3: Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efficiamini
sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Mt 18, 5: Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo,
me suscipit.
1 Cor 14, 20: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia
parvuli estote, sensibus autem perfecti estote.
BENEDICTIO PUERORUM
71
172. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, manus super
puerum imponens, secus vero manibus iunctis, benedictionis aptam
orationem profert:
a) Pro puero iam baptizato
Domine Iesu Christe,
qui tanto parvulos es prosecutus amore,
ut qui illos suscepissent te suscipere dixeris:
preces nostras pro hoc parvulo exaudi,
et, quem (quam) Baptismatis gratia cumulasti,
continua protectione custodi,
ut, cum adoleverit libera te fide confiteatur
in caritate sit fervidus (sit fervida),
et in regni tui spe fortiter perseveret.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
8. Arnen.
b) Pro puero nondum baptizato
Deus, Pater omnipotens,
fons benedictionum et infantium custos,
qui filiorum dono
coniugium ditas gaudioque perfundis:
parvulum hunc benignus respice,
et ex aqua et Spiritu Sancto regenerandum
in gregem tuum ascribere digneris,
ut, Baptismatis dono suscepto,
regni tui consors efficiatur
et noblscum, in Ecclesia, te benedicere discat.
Per Christum Dominum nostrum.
8. Arnen.
72
BENEDICTIONES PERSONARUM
Formula brevis
173. Pro opportunitate, sacerdos vel diaconus adhibere potest se>
quentem formulam brevem benedictionis:
Dominus Iesus
qui pueros dilexit
te N. benedicat
et in suo amore custodiat.
n. Arnen.
V. ORDO BENEDICTIONIS FILIORUM
Praenotanda
174. Iesu, teste Evangelio, parvuli offerebantur ut eis benediceret
et manus imponeret. Id genus autem benedictionis parentes christiani
etiam filiis suis impertiri percupiunt. Immo, in traditionibus populo¬
rum magno in honore habetur benedictio filiorum quae ab ipsis paren¬
tibus impertiatur. Quod fieri potest peculiaribus in adiunctis vitae
filiorum vel etiam cum familia simul congregatur ad orationem facien¬
dam vel ad meditationem Sacrae Scripturae suscipiendam.
175. Si forte adsit sacerdos vel diaconus, praesertim occasione data
visitationis, qua, definitis certisque temporibus, singulas familias pa¬
stores adeunt benedicturi, tunc ad eosdem opportunius pertinet hoc
benedicendi ministerium.
176. Ordo igitur, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a parenti¬
bus, tum a sacerdote, vel a diacono qui, potioribus elementis ac ritus
structura servatis, adiunctis singulas partes aptabunt.
177. Si vero filius vel filii benedicendi sunt in alia benedictionis
celebratione, adhiberi potest formula brevis quae in fine huius Ordinis,
n. 194, exhibetur.
178. Si filius infirmus est benedicendus, adhiberi potest ritus qui
in capite II, nn. 313-316 exhibetur.
BENEDICTIO FILIORUM
73
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
179 . Familia congregata, ille qui praeest dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
180 . Deinde, si ille qui praeest est sacerdos vel diaconus, adstantes
salutat dicens:
Gratia vobis a Deo Patre,
qui nos suae adoptionis filios effecit.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio modo apto.
181 . Si vero ille qui praeest est laicus, adstantes salutat dicens:
Laudemus, fratres, Deum Patrem,
qui nos suae adoptionis filios effecit.
Omnes respondent:
Ipsi gloria in saecula.
vel:
Amen.
74
BENEDICTIONES PERSONARUM
182. Tum ille qui praeest filios et adstantes ad benedictionem acci¬
piendam disponit his vel similibus verbis:
lure novellis olivarum in circuitu mensae domesticae filii fami¬
lias comparantur in psalmo: ipsi enim non solum signum sunt
et auspicium divinae benedictionis, sed Dei ipsius efficdcem
testantur praesentiam, qui dum donat in filiis fecunditatem,
exsultationem in familia multiplicat et magnificat laetitiam.
Non solum ergo maxima debetur filiis reverentia sed ad Dei
amorem ac timorem ipsi tempestive instituantur oportet,
ut, officiorum suorum conscii, sapientia proficiant et gratia,
et quaecumque sunt vera et iusta et sancta cogitantes iam et
agentes, Christi fiant testes in mundo eiusque Evangelii prae¬
cones.
Lectio verbi Dei
183. Deinde unus ex adstantibus vel ipse qui praeest legit textum
Sacrarum Scripturarum:
Mt 19, 13-15 « Sinite parvulos ad me venire! ».
Audite, fratres, verba Evangelii secundum Matthaeum.
In illo tempore, oblati sunt Iesu parvuli, ut manus eis impo¬
neret et oraret; discipuli autem increpabant eis. Iesus vero
ait: « Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire;
talium est enim regnum caelorum ». Et cum imposuisset eis
manus, abiit inde.
184. Vel:
Tob 4, 5-7. 19 « Fili, memor esto prceceptorum meorum ».
Audite, fratres, verba libri Thobis.
Omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli
velle peccare et praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omni-
BENEDICTIO FILIORUM
75
bus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis, quoniam,
agente te veritatem, prospera erunt itinera in operibus tuis
et in omnibus, qui faciunt iustltiam. Ex substantia tua, fili,
fac eleemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere,
ne a te avertatur facies Dei. Omni tempore benedic Dominum
et postula ab illo, ut dirigantur vitae tuae et omnes semitae tuae
et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non
habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum
consilium. Quem enim voluerit, allevat, et, quem voluerit,
Dominus demergit usque ad Inferos deorsum. Et nunc, fili,
memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de
corde tuo.
185. Vel:
Prov 4, 1-7 « Audite, filii disciplinam patris ».
Audite, fratres, verba libri Proverbiorum.
Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis pru¬
dentiam; quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem
meam ne derelinquatis. Nam et ego filius fui patris mei, te¬
nellus et unigenitus coram matre mea; et docebat me atque
dicebat: « Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta
mea et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam, ne
obliviscaris neque decimes a verbis oris mei. Ne dimittas eam,
et custodiet te, dilige eam, et servabit te. Principium sapien¬
tiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire
prudentiam ».
186. Vel:
Mt 18, 1-5. 10 « Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo,
me suscipit ».
In illa hora accesserunt ... me suscipit. 10 Videte...
76
BENEDICTIONES PERSONARUM
187. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 127 (128), 1-2. 3. 4-6a
i*. (4) Ecce sic benedicetur qui timet Dominum.
vel:
R. (cf. 1) Beati omnes qui timent Dominum.
188. Ille qui praeest, pro opportunitate, adstantes breviter alloqui¬
tur, lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide per¬
cipiant.
Preces
189. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, ille qui praeest seligere potest eas quae aptiores videantur
vel alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Deum omnipotentem, quem Dominus Iesus, Patrem nostrum
invocare nos docuit, supplices deprecemur dicentes:
i*. Pater sancte , custodi filios tuos.
Pater amabilis, qui ita homines dilexisti
ut Filium tuum unigenitum dares,
— nos filios tuos in Baptismo regeneratos
prdtege atque tuere. R.
Qui in Filio dilectionis tuae plene tibi complacuisti,
— concede ut munus cuique commissum
in mundo et in Ecclesia fideliter prosequamur, r.
Qui Filium tuum Mariae et Ioseph
piissimae custodiae, dum adolesceret, commisisti,
— concede ut filii
crescant per omnia iri illum, r.
Qui derelictorum sortem
praecipuo amore prosequeris,
BENEDICTIO FILIORUM
77
— fac ut omnes pueri, qui familiari carent affectu,
christiana communitate adiuvante,
paternitatem tuam vivide experiantur. R.
Oratio benedictionis
190. Tum parentes, pro opportunitate, filios signo crucis in fronte
signantes, benedictionis orationem proferunt:
Pater sancte, inexhaustus vitas fons,
et omnium auctor bonorum,
tibi benedicimus tiblque gratias agimus,
qui amoris nostri communionem
filiorum dono laetificare voluisti:
concede, quaesumus,
ut haec novella familiae membra,
in domestica societate viam inveniant,
qua ad meliora semper adsplrent,
et ad finem sibi praestitutum
aliquando, te favente, valeant pervenire.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
191. Ministri, qui parentes non sunt, hanc benedictionis orationem
proferunt:
Domine Iesu Christe,
qui tanto parvulos es prosecutus amore,
ut qui illos suscepissent te suscipere dixeris:
preces nostras pro his parvulis
(hoc parvulo/hac parvula) exaudi,
et, quos (quem/quam) Baptismatis gratia cumulasti,
continua protectione custodi,
ut, cum adoleverint (adoleverit) libera te fide
78
BENEDICTIONES PERSONARUM
confiteantur (confiteatur)
in caritate sint fervidi (sit fervidus/fervida),
et in regni tui spe fortiter perseverent (perseveret).
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
r. Amen.
Conclusio ritus
192. Tum parentes, seipsos signantes, ritum concludunt dicentes:
Dominus Iesus, qui pueros dilexit,
nos benedicat et in suo amore custodiat.
Hac formula utitur et minister laicus.
193. Minister vero qui est sacerdos vel diaconus ritum concludit
dicens:
Dominus Iesus, qui pueros dilexit,
vos benedicat et in suo amore custodiat.
Omnes respondent:
Amen.
Formula brevis
194. Pro opportunitate adhiberi potest formula brevis benedictionis:
Dominus te (vos) custodiat,
et in suo amore te (vos) crescere faciat,
ut digne ambules (ambuletis)
vocatione qua vocatus es (vocati estis).
R. Amen.
BENEDICTIO DESPONSATORUM
79
VI. ORDO BENEDICTIONIS DESPONSATORUM
PlLENOTANDA
195. Inter coniugum Christianorum officia et eorum apostolatus
formas, praeter filiorum educationem, haud parvi videtur esse mo¬
menti auxilium desponsatis praestandum quo ipsi melius sese ad
Matrimonium praeparent.
Honesta igitur Christianorum sponsalia pro duabus familiis pe¬
culiaris fiunt eventus, quem aliquo ritu et communi oratione celebrare
convenit ut benedictione divina impetrata, quod feliciter incipitur,
feliciter etiam suo tempore consummetur.
Quo melius id obtineri possit, celebratio rerum adiunctis erit
accommodanda.
196. Quando sponsalia in intimitate duarum familiarum celebran¬
tur, unus ex parentibus ritui benedictionis opportune praeesse potest.
Si vero adsit sacerdos vel diaconus, tunc ipsi praesidis officium oppor¬
tunius competit, dummodo perspicuum adstantibus evadat non agi
de celebratione Matrimonii.
197. Ordo igitur, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a parentibus,
tum a sacerdote, a diacono vel ab alio laico qui, potioribus elementis
ac ritus structura servatis, adiunctis singulas partes aptabunt.
198. Hic Ordo celebrationis adhiberi potest etiam quando, iam
inito sponsalium tempore, desponsati adunantur ad catecheticam
praeparationem faciendam antequam Matrimonium celebretur. Num-
quam vero sponsalia vel peculiaris benedictio desponsatorum cum
Missae celebratione sunt coniungenda.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
199. Familia congregata, ille qui praeest dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
80
BENEDICTIONES PERSONARUM
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
200. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
Gratia vobis et pax
a Domino nostro Iesu Christo,
qui dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
201. Si minister est laicus, adstantes salutat dicens:
Fratres, Dominum nostrum Iesum Christum laudemus,
qui dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis.
Omnes respondent:
Amen.
202. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Omnibus omnique tempore gratiam Dei semper necessariam
esse scimus; neminem tamen latet eadem gratia tum maxime
christifidelibus opus esse cum ad novam familiam instituen¬
dam se praeparant.
Ut ergo hi fratres nostri in mutua crescant aestimatione, sin¬
cerius se diligant atque opportuna vitae necessitudine et com¬
muni oratione sancti Matrimonii celebrationem caste matu¬
rent, divinam pro ipsis benedictionem imploremus.
BENEDICTIO DESPONSATORUM
81
Lectio verbi Dei
203. Deinde unus ex adstantibus vel ipse minister legit textum Sa¬
crarum Scripturarum.
Io 15, 9-12 « Hoc est prceceptum meum , ut diligatis invicem,
sicut dilexi vos ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Ioannem.
Dixit Iesus discipulis suis: « Sicut dilexit me Pater, et ego
dilexi vos; manete in dilectione mea. Si praecepta mea serva¬
veritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei prae¬
cepta servavi et maneo in eius dilectione. Haec locutus sum
vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum
impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem,
sicut dilexi vos ».
204. Vel:
1 Cor 13, 4-13 « Caritas omnia credit, sperat, suffert ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non
agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae
sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super
iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia
credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive
linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. Ex parte enim
cognoscimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit,
quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Cum
essem p&rvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus,
cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae
erant parvuli.
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
82
BENEDICTIONES PERSONARUM
facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cogno¬
scam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manet fides, spes,
caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.
205. Vel:
Os 2, 21-26 Sponsabo te in fide.
Haec dicit Dominus ad Sion: « Sponsabo te mihi ...
Phil 2, 1-5 « Idipsum sentientes ».
Fratres, si qua consolatio in Christo ...
206. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 144 (145), 8-9. 10 et 15. 17-18
R. (9a) Suavis Dominus universis.
207. Ille qui praeest adstantes breviter alloquitur, lectionem bibli-
cam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant, eamque recte
a celebratione Matrimonii distinguere valeant.
Preces
208. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, ille qui praeest seligere potest eas quae aptiores videantur
vel alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta respiciant:
Deum Patrem, qui homines ita dilexit ut filios suos redderet
in Christo, eosque dilectionis suae testes mundo manifestaret,
fidenter invocemus:
R. Amdrem tuum, Domine, fac nos habere perpetuum.
Qui in mutua dilectidne veros filios tuos,
Christi fratres,
manifestos fieri voluisti. R.
Qui suaves amoris tui condiciones hominibus imponis,
ut iisdem obsequentes,
felicitatem inveniant. R.
BENEDICTIO DESPONSATORUM
83
Qui virum et mulierem,
mutua dilectione coniungis
ut quae inde familia constituitur
filiorum corona laetetur. r.
Qui amoris sponsalis plenitudinem
in Matrimonii sacramento
per oblationem paschalem Filii tui mystice figurasti,
qua Christus dilexit Ecclesiam
eamque immaculatam tibi in sanguine suo exhibuit. r.
Qui N. et N.
ad plenam advocas amoris communionem
qua christianae familiae membra
corde fiant et animo unum. r.
209. Ante orationem benedictionis, secundum loci consuetudinem,
sponsalia contrahentes signum promissionis exprimere possunt, v. gr.
alicuius instrumenti subsignatione, anulorum vel aliorum donorum
traditione.
210. Anuli vel alia desponsationis dona possunt sequenti formula
benedici:
Oblata invicem munera ita servetis,
ut, quae mutua donatione spopondistis,
suo tempore compleatis.
r. Arnen.
Oratio benedictionis
211. Tum ille qui prseest, manibus iunctis, orationem profert; si
vero est sacerdos vel diaconus, manibus extensis:
\
Laudes tibi, Domine, persolvimus,
qui hos filios tuos N. et N.
ad invicem diligendos
84
BENEDICTIONES PERSONARUM
suavi consilio provocas atque disponis;
eorum corda, quaesumus, confirmare digneris,
ut fidem servantes,
et per omnia tibi placentes,
ad coniugii sacramentum feliciter perveniant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
212. Vel quando praeest sacerdos vel diaconus:
Domine Deus, totius fons dilectionis,
cuius providenti consilio
iuvenes isti mutuo sibi obviaverunt occursu;
concede propitius
ut qui ad sacramentum se praeparantes
tuam gratiam expetunt,
superna benedictione >5 suffulti,
et mutua aestimatione proficiant
et invicem sincera diligant caritate.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Conclusio ritus
213. Tum ille qui praeest ritum concludit dicens:
Deus amoris et pacis habitet in vobis,
gressus vestros dirigat
et corda vestra in suo amore confirmet.
Omnes:
Amen.
214. Celebratio laudabiliter cantu apto perficitur.
BENEDICTIO MULIERIS ANTE PARTUM
85
VII. ORDINES AD BENEDICENDAM MULIEREM
ANTE VEL POST PARTUM
Praenotanda
215. Benedictio mulieris ante partum peragi potest pro singula mu¬
liere praesertim in medio propriae familiae, vel pro pluribus in valetu¬
dinariis. Quo in casu, formulae numero plurali proferantur.
216. Benedictio vero mulieris post partum, quae hic praebetur, cum
respiciat tantum casum alicuius mulieris quae non valuit participare
celebrationi Baptismi filii sui, peragitur pro singula.
217. Ordines, qui hic praebentur, adhiberi possunt a sacerdote, a
diacono et etiam a laico, qui potioribus elementis ac ritus structura
servatis, mulierum et locorum adiunctis celebrationem aptabunt.
218. In peculiaribus adiunctis, sacerdos vel diaconus adhibere pos¬
sunt formulas breves, quae post Ritus breviores nn. 235 et 257 exhi¬
bentur.
A.
ORDO BENEDICTIONIS MULIERIS ANTE PARTUM
Ritus initiales
219. Familia vel communitate fidelium congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
220. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, mulierem et
adstantes salutat, dicens:
Christus, Dei Filius,
86
BENEDICTIONES PERSONARUM
qui in sinu Virginis Mariae factus est homo,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
221. Si vero minister est laicus, mulierem et adstantes salutat,
dicens:
Fratres, Dominum Iesum benedicamus,
qui in sinu Virginis Mariae
factus est homo.
Omnes respondent:
Benedictus Deus in saecula.
vel:
Arnen.
222. Tum minister mulierem et adstantes ad benedictionem acci¬
piendam disponit his vel similibus verbis:
Omnis vitae Dominus est Deus, qui singulos homines esse
decernit, omniumque vitam sua providentia regit atque con¬
servat. Id autem maxime valere credimus, quoties agitur de
vita quae ex christiano exorta conubio, ipsius vitae divinae dono
in Baptismi sacramento suo tempore recipiendo cumulabitur.
Id plane exprimere intendit benedictio mulieris ante partum,
ut in fide et in spe mulier ipsa tempus exspectet pariendi et
divinae dilectioni cooperans fructum quem gerit materno iam
prosequatur amore.
BENEDICTIO MULIERIS ANTE PARTUM
87
Lectio verbi Dei
223. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum e Sacra Scriptura.
Lc 1, 39-45 « Exsultavit infans in utero ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Lucam.
In diebus illis exsurgens Maria abiit in montana cum festi¬
natione in civitatem Iudae, et intravit in domum Zacharlae et
salutavit Ellsabeth. Et factum est ut audivit salutationem
Mariae Ellsabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta
est Spiritu Sancto Ellsabeth et exclamavit voce magna et
dixit: « Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus
ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei
ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus
meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata,
quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a
Domino ».
224. Vel:
Lc 1, 26-38 « Ecce concipies et paries filium ».
Missus est angelus Gabriel a Deo ...
Lc 2, 1-14 « Peperit Maria filium suum ».
Factum est in diebus illis ...
225. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 32 (33), 12 et 18. 20-21. 22
(5b) Misericordia Domini plena est terra.
226. Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
88
BENEDICTIONES PERSONARUM
Preces
227. Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra propo¬
nuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur, vel alias
adicere quae peculiaria mulieris vel rerum adiuncta respiciant.
Christum Dominum, benedictum fructum ventris Mariae qui
per mysterium Incarnationis suae, gratiam et benignitatem
in mundum effundere dignatus est, debitis laudibus extol¬
lamus dicentes:
r. Benedictus es, Domine, in bonitate et misericordia tua.
Qui ex muliere homo fieri dignatus es,
ut adoptionem filiorum reciperemus, r.
Qui matris uterum non horruisti,
sed ventrem qui te portavit et ubera quae suxisti
beata praedicari voluisti. R.
Qui per Virginem Mariam,
benedictam inter mulieres,
femineum sexum honorasti, r.
Qui in cruce pendens
Mariam Ecclesiae dedisti matrem,
quam tuam elegeras, r.
Qui per matrum ministerium
Ecclesiam tuam nova prole fecundas,
multiplicans exsultationem
et magnificans laetitiam, r.
Oratio benedictionis
228. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportunitate
super mulierem manus extendens, vel signo crucis eam in fronte
signans, secus vero manibus iunctis benedictionis orationem profert:
BENEDICTIO MULIERIS ANTE PARTUM
89
Domine Deus, humani generis creator,
cuius Filius, Spiritus Sancti cooperante virtute,
de Virgine Maria nasci dignatus est,
ut antiqui soluto debito peccati,
homines redimeret atque salvaret,
vota huius famulae tuae
humiliter supplicantis
pro nasciturae prolis integritate
benignus suscipe,
et concede
ut filium prdspere pariat,
qui tuis fidelibus aggregetur,
et tibi in omnibus deserviens
vitam consequatur aeternam.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
229. Post orationem benedictionis, minister omnes adstantes invitat
ad protectionem b. Mariae Virginis invocandam, quod opportune fit
recitatione vel cantu antiphonae (cf. App. n. 1):
Sub tuum praesidium confugimus,
sancta Dei Genetrix;
nostras deprecationes ne desplcias in necessitatibus;
sed a periculis cunctis libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.
Pro hac supplicatione adhiberi possunt et aliae preces: v. gr. anti-
phona Alma Redemptoris Mater; vel Ave Maria; vel Salve, Regina
(cf. App. nn. 24).
Conclusio ritus
230. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ad mulierem con¬
versus, ritum concludit post invitatorium: Inclinate vos ad benedictio¬
nem vel aliud, dicens:
90
BENEDICTIONES PERSONARUM
Deus, fons et origo omnis vitae,
bonitate sua te protegat.
Amen.
Fidem tuam confirmet,
spem roboret,
caritatem in dies augere dignetur.
r. Amen.
Tempore partus,
supplicationibus tuis adsit
et sua te gratia confirmet.
B. Amen.
Denique omnes adstantes benedicit, dicens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
Amen.
231. Si vero minister est laicus, super mulierem omnesque adstan¬
tes benedictionem Domini implorat, seipsum signans ac dicens:
Deus, qui per beatae Mariae Virginis partum
salutis aeternae gaudia
humano generi annuntiavit et praestitit,
nos benedicere et custodire dignatur.
Ut. Amen.
BENEDICTIO MULIERIS ANTE PARTUM
91
B.
RITUS BREVIOR
232. Minister dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
B. Qui fecit caelum et terram.
233. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
Is 44, 3: Effundam aquas super terram sitientem et fluenta
super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum
et benedictionem meam super stirpem tuam.
Lc 1, 41-42a: Factum est, ut audivit salutationem Mariae Ell-
sabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu
Sancto Ellsabeth et exclamavit voce magna et dixit: « Bene¬
dicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui ».
234. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, manus super
mulierem extendens, secus vero manibus iunctis benedictionis oratio¬
nem profert:
Domine Deus, humani generis creator,
cuius Filius, Spiritus Sancti cooperante virtute,
de Virgine Maria nasci dignatus est,
ut antiqui soluto debito peccati,
homines redimeret atque salvaret,
vota huius famulae tuae
humiliter supplicantis
pro nasciturae prolis integritate
benignus suscipe,
et concede
ut filium prospere pariat,
92
BENEDICTIONES PERSONARUM
qui tuis fidelibus aggregetur,
et tibi in omnibus deserviens
vitam consequatur aeternam.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
Formula brevis
235. Pro opportunitate, sacerdos vel diaconus adhibere potest se¬
quentem formulam brevem benedictionis:
Deus, qui per beatae Mariae Virginis partum
mundum laetificavit,
gaudio sancto impleat cor tuum
teque cum prole tua incolumem servet.
In nomine Patris, ijg et Filii, et Spiritus Sancti.
r. Arnen.
C.
ORDO BENEDICTIONIS MULIERIS POST PARTUM
236. Benedictio mulieris post partum iam continetur in Ordine
Baptismi parvulorum. 12
237. Si puerpera celebrationi Baptismi filii sui participare non va¬
luit, convenienter benedictio in ipso ritu praevisa, peculiari celebra¬
tione resumitur, qua et puerpera et adstantes ad gratias Deo agendas
pro accepto beneficio sollicitantur.
Ritus initiales
238. Familia vel communitate fidelium congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Arnen.
Cf. Rituale Romanum, Ordo Baptismi parvulorum, n. 105.
BENEDICTIO MULIERIS POST PARTUM
93
239. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, mulierem et
adstantes salutat, dicens:
Christus, Dei Filius,
qui pro nostra salute
e Virgine Matre nasci dignatus est
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
240. Si vero minister est laicus, mulierem et adstantes salutat,
dicens:
Fratres, Dominum Iesum benedicamus,
qui pro nostra salute
e Virgine Matre nasci dignatus est.
Omnes respondent:
Benedictus Deus in saecula.
vel:
Amen.
241. Tum minister mulierem et adstantes ad benedictionem acci¬
piendam disponit his vel similibus verbis:
Filium quem genuisti, magno cum gaudio communitas chri-
stidna iam excepit. In ritu eius Baptismatis etiam pro te ora-
94
BENEDICTIONES PERSONARUM
vimus ut conscia doni suscepti munerisque tibi in Ecclesia
commissi, Dominum cum beata Maria Virgine magnificares.
Nunc vero tecum in gratiarum actione laeto animo consociari
cupimus, Dei benedictionem super te invocantes.
Lectio verbi Dei
242. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrae Scripturae.
1 Sam 1, 20-28 « Dedit mihi Dominus petitionem meam ».
Audite, fratres, verba libri primi Samuelis.
Factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit
filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino
postulasset eum.
Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret
Domino hostiam annuam et votum suum. Et Anna non ascen¬
dit; dixit enim viro suo: « Non vadam, donec ablactetur
infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini
et maneat ibi iugiter ». Et ait ei Elcana vir suus: « Fac, quod
bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precor-
que, ut impleat Dominus verbum suum ». Mansit ergo mulier
et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo
trium annorum et tribus modiis farinas et utre vini; et adduxit
eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infan¬
tulus. Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli,
et ait Anna: « Obsecro, mi domine, vivit anima tua, domine;
ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam,
quam postulavi eum. Idcirco et ego commodavi eum Do¬
mino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Do¬
mino ». Et adoraverunt ibi Dominum.
BENEDICTIO MULIERIS POST PARTUM
95
243. Vel:
1 Sam 2, 1-10 Oratio Annce.
Et oravit Anna et ait...
Lc 1, 67-79 « Benedictus Dominus ».
Zacharias pater Ioannis impletus ...
244. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 127 (128), 1-2. 3. 4-6a
UL (3c) Filii tui sicut novellce olivarum.
245. Post lectionem, minister breviter Sacrae Scripturae textum expla¬
nat ut mater et adstantes pro dono a Deo accepto gratias agant grave-
que omnes, pro sua quisque parte, munus sibi assumant christianae
educationis parvulo impertiendae.
Actio gratiarum
246. Sequitur communis gratiarum actio. Ex invocationibus quae
infra proponuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videan¬
tur vel alias adicere quae peculiaria mulieris vel rerum adiuncta re-
spiciant.
Pro nova, quae in hac familia effloruit vita, gratias agamus
Domino, dicentes:
$. Gratias tibi, Domine.
Pro infantulo
quem huic matri feliciter largiri voluisti, b.
Pro corporis sanitate quae, te donante,
et mater gaudet et filius, r.
Pro recepto Baptismi sacramento,
quo cor infantuli templum fecisti Spiritus Sancti, r.
96
BENEDICTIONES PERSONARUM
Pro serena laetitia
quam in omnium corda hac nativitate infundere dignaris. R.
Pro universis beneficiis
quibus nos, Pater, cumulare non desinis. R.
247. Deinde omnes Magnificat cantant vel dicunt (cf. App. n. 36).
Adhiberi possunt et alii hymni quibus apte gratiarum actio exprimatur.
Oratio benedictionis
248. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
secus vero manibus iunctis benedictionis orationem profert:
Deus, humanas vitae conditor atque praesidium,
qui huic famulae tuae
gaudium maternitatis largiri dignatus es:
nostras benignus suscipe laudes
et quas effundimus preces propitius exaudi,
ut matrem cum prole sua ab omni malo defendas,
in huius vitae itineribus semper comiteris
et in gaudium domus tuae
suo tempore laetanter excipias.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
249. Vel:
Deus, a quo omnis benedictio descendit,
et ad quem humilis ascendit precatio benedicentis,
praesta ut haec mater, tua benedictione suffulta,
et debitas tibi agat habeatque grates,
et una cum filio suo
de tua semper protectione laetetur.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
BENEDICTIO MULIERIS POST PARTUM
97
Conclusio ritus
250. Tum celebrans, si est sacerdos vel diaconus, ad mulierem con¬
versus, ritum concludit dicens:
Dominus Deus omnipotens,
qui tibi gaudia contulit maternitatis,
dignetur te benedicere >5,
ut, quae de sobole gratias nunc agis accepta,
perpetua cum ipsa beatitudine perfruaris.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
251. Vel post invitatorium: Inclina te ad benedictibnem, vel aliud,
dicit manibus extensis:
Deus, fons et origo omnis vitae,
bonitate sua te protegat.
Arnen.
Fidem tuam confirmet,
spem roboret,
caritatem in dies augere dignetur.
R. Arnen.
Filium tuum conservet
ut corporis gaudeat sanitate
et mentis sapientia praestet.
R. Arnen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
R. Arnen.
98
BENEDICTIONES PERSONARUM
252. Si vero minister est laicus, super mulierem omnesque adstan-
tes benedictionem Domini, seipsum signans, implorat, dicens:
Miseratio Dei Patris omnipotentis,
pax Unigeniti Filii eius Iesu Christi,
grdtia et consolatio Spiritus Sancti,
custodiat vitam vestram,
ut in lumine fidei ambulantes,
promissa bona consequi valeatis.
Et nos omnes benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
253. Celebratio apto cantu laudabiliter perficitur.
D.
RITUS BREVIOR
254. Minister dicit:
y. Sit nomen Domini benedictum.
Omnes respondent:
Ex hoc nunc et usque in sseculum.
255. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
1 Sam 1, 27: Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus
petitionem meam, quam postulavi eum.
Lc 1, 68-69: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et
fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui.
BENEDICTIO SENUM
99
1 Th 5, 18: In omnibus gratias agite; haec enim voluntas
Dei est in Christo Iesu erga vos.
256. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
secus vero, manibus iunctis, benedictionis orationem profert.
Deus, a quo omnis benedictio descendit,
et ad quem humilis ascendit precatio benedicentis,
praesta ut haec mater, tua benedictione suffulta,
et debitas tibi agat habeatque grates,
et una cum filio suo
de tua semper protectione laetetur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
Formula brevis
257. Pro opportunitate sacerdos vel diaconus adhibere potest se¬
quentem formulam brevem benedictionis:
Dominus Deus omnipotens,
qui temporali Filii sui nativitate
mundum laetificare dignatus est,
te benedicat ►£<,
ut de accepta prole,
semper in Domino laeteris.
Arnen.
VIII. ORDO BENEDICTIONIS SENUM
DOMI MANENTIUM
Praenotanda
258. Senes quorum vires debilitantur, domi vel simul in peculiari
valetudinario degentes, fraterno egent adiutorio, ut in familiam et
communitatem ecclesialem adhuc plene receptos se sentiant. Haec bene-
100
BENEDICTIONES PERSONARUM
dictio ad hoc tendit ut ipsi senes a fratribus testimonium accipiant
reverentiae grataeque mentis, dum simul cum ipsis Domino gratias red¬
dimus pro beneficiis ab eo acceptis et pro bonis operibus eo adiuvante
peractis.
259. Grdo, qui hic praebetur, adhiberi potest a sacerdote, a diacono
et etiam a laico, qui, ritus structura ac praecipuis elementis servatis,
singulis adiunctis celebrationem aptabunt.
260. Benedictio senum haberi etiam potest, quibusdam selectis
elementis ex hoc Ordine, ut infra nn. 277-285 indicatur vel intra Missae
celebrationem, post homiliam, vel in fine Missae, vel quando senibus
domi detentis Ss.ma Eucharistia defertur etiam ab acolytho, vel ab
alio ministro extraordinario sacrae Communionis ad normam iuris
deputato, ritibus et precibus pro laicis praevisis.
261. Si vero unus alterve senex est benedicendus, in alia benedictio¬
nis celebratione adhiberi potest formula brevis quae in fine horum
Ordinum, n. 289, exhibetur.
A.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
262. Familia vel communitate fidelium congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
263. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, senes ceterosque
adstantes salutat, dicens:
Gratia Domini nostri Iesu Christi,
et caritas Dei
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.
BENEDICTIO SENUM
101
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
264. Si vero minister est laicus, senes et adstantes salutat, dicens:
Dominum Iesum, fratres, benedicamus,
qui in ulnas a beato Simeone acceptus,
dum a sene portabatur
ipse senem regebat.
Omnes respondent:
Benedictus Deus in saecula.
vel:
Arnen.
265. Tum minister senes et adstantes ad benedictionem accipien¬
dam disponit his vel similibus verbis:
Tempus senectutis donum Dei est, quod grato animo recipi
debet. Hi fratres nostri iam aetate provecti, divitias experien¬
tiae ac vitae christianae nobis tradere possunt. Cum illis sociati,
Deo gratias agamus eiusque adiutorium pro ipsis implore¬
mus, ut spes eorum erigatur et fiducia firmetur.
Lectio verbi Dei
266. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum e Sacra Scriptura.
102
BENEDICTIONES PERSONARUM
Lc 2, 25-32. 36-38 « Exspectantes consolationem Israel ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Lucam.
Homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste
iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spi¬
ritus Sanctus erat super eum, et responsum acceperat a Spi¬
ritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Chri¬
stum Domini. Et venit in Spiritu in templum. Et cum indu¬
cerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum
consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas
et benedixit Deum et dixit:
« Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
quod parasti
ante faciem omnium populorum,
lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuse Israel ».
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec
processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis
septem a virginitate sua; et haec vidua usque ad annos octo¬
ginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et
obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa hora super¬
veniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui
exspectabant redemptionem Ierusalem.
(Ex praecedenti textu, si casus fert, pars tantum legi potest).
267. Vel:
Sir 3, 2-18 « Suscipe senectam patris mei ».
Indicium patris audite, filii...
Sir 25, 6-8. 13-16 « Gloria senum: timor Dei ».
Quam speciosum ... 13. Quam magnus ...
BENEDICTIO SENUM
103
Sap 4, 8-9 « Aitas senectutis vita immaculata ».
Senectus venerabilis, non quae est diuturna ...
Phil 3, 20 — 4, 1 « Salvatorem exspectamus ».
Noster municipatus in caelis est...
268, Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 70 (71), 1-2. 3-4. 5-6. 14-15
r. (12b) Deus meus, in auxilium meum festina.
Ps 125 (126), l-2b. 2d-3. 4-5. 6
$. (3) Magnificavit Dominus facere nobtscum;
facti sumus Icetantes .
269. Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
270. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria senum vel rerum adiuncta respiciant.
Deum Patrem omnipotentem, qui nos omni aetate gratiae suae
iuventute renovat atque confirmat, supplices deprecemur,
dicentes:
Ne derelinquas nos, Domine.
Deus, qui Simeoni et Annae,
exspectantibus redemptionem Israel,
Filium tuum misericorditer revelasti,
— tribue ut hi famuli tui
videant in fide salutare tuum
et Sancti Spiritus consolatione laetentur.
104
BENEDICTIONES PERSONARUM
Qui per Filium tuum in mundum
omnibus laborantibus angoribusque oneratis
refectionem sanctam promisisti et pacem,
— fac ut hi famuli tui
cotidie crucem suam patienter tollant. R.
Qui benignitate et munificentia,
praeclare semper excellis,
— praesta ut his famulis tuis debitum solacium
a propinquis et amicis amabiliter tribuatur.
Qui neminem a paterna tua dilectione destituis
et quos humiliores inveneris
eosdem suaviore diligis caritate,
— concede, ut in humanae societatis consortio
senum dignitas agnoscatur et firmiter observetur.
Oratio benedictionis
271. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportunitate
super omnes senes simul vel super singulos manus extendens, vel
signo crucis singulos in fronte signans, secus vero manibus iunctis
benedictionis orationem profert:
Domine, Deus noster,
qui his fidelibus tuis gratiam largitus es,
ut, inter vitae varietates, te spem suam ducerent,
et quam bonus esses gustarent atque viderent,
tibi, quod per tot seriem annorum
eos muneribus cumulaveris,
benedicimus et petimus ut,
renovata semper exsultent spiritus iuventute,
corporum vigeant sanitate,
et iucundum studeant
BENEDICTIO SENUM
105
suae conversationis exemplum omnibus exhibere.
Per Christum Dominum nostrum.
i$. Arnen.
272. Vel:
Tibi, omnipotens asterne Deus,
in quo vivimus, movemur et sumus,
gratias agimus et benedicimus,
quia his famulis tuis longitudinem dierum
cum perseverantia in fide
et in bonis operibus tribuisti:
praesta, quaesumus, Domine,
ut fratrum benevolentia confortati,
et de bona valetudine laetentur,
et de infirma non se demittant,
ut benedictione tua refecti,
maturae tempus aetatis
in tui laudem libenter impendant.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
273. Vel:
Domine, Deus omnipotens,
qui his famulis tuis
longaevam donasti senectutem,
benedictibnem tuam eis impertire digneris:
te sentiant sibi suaviter adesse,
ut, respicientes praeterita, de tua misericordia laetentur,
et prospicientes futura, in spe sancta fiducialiter perseverent.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen
106
BENEDICTIONES PERSONARUM
Conclusio ritus
274. Tum celebrans, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit,
dicens ad senes conversus invitatorium: Inclinate vos ad benedictio¬
nem, vel aliud, atque addens, manibus extensis:
Dominus Iesus Christus
apud vos maneat ut vos defendat.
EL Arnen.
Ante vos sit ut vos deducat,
post vos sit ut vos muniat.
Arnen.
Vos respiciat, vos conservet
atque vos benedicat.
]?. Arnen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Arnen.
275. Si vero minister est laicus, se signans, super senes omnesque
adstantes benedictionem Domini implorat, dicens:
Dominus nos benedicat,
et ab omni malo defendat,
et ad vitam perducat aeternam.
EL Arnen.
276. Celebratio laudabiliter cantu apto perficitur.
BENEDICTIO SENUM
107
B.
ORDO BENEDICTIONIS CELEBRATIONI MISS^ CONIUNCM
277. Homilia expleta, fit prex communis vel modo in Missae cele¬
bratione consueto vel modo qui hic proponitur. Ex intercessionibus
quae infra proponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores
videantur vel alias adicere quae peculiaria senum vel rerum adiuncta
respiciant. Semper tamen adhibenda est oratio benedictionis quae infra
proponitur.
Deum Patrem omnipotentem, qui nos omni aetate gratiae
suae iuventute renovat atque confirmat, supplices deprece-
mur, dicentes:
$. Ne derelinquas nos , Domine.
Deus, qui Simeoni et Annae,
exspectantibus redemptionem Israel,
Filium tuum misericorditer revelasti,
— tribue ut hi famuli tui
videant in fide salutare tuum
et Sancti Spiritus consolatione laetentur, r.
Qui per Filium tuum in mundum
omnibus laborantibus angoribusque oneratis
refectionem sanctam promisisti et pacem,
— fac ut hi famuli tui
cotidie crucem suam patienter tollant, r.
Qui benignitate et munificentia
praeclare semper excellis,
— praesta ut his famulis tuis debitum solacium
a propinquis et amicis amabiliter tribuatur, i*.
Qui neminem a paterna tua dilectione destituis
et quos humiliores inveneris
108
BENEDICTIONES PERSONARUM
eosdem suaviore diligis caritate,
— concede, ut in humanae societatis consortio
senum dignitas agnoscatur et firmiter observetur, r.
278. Tum celebrans super omnes senes simul manus extendens,
immediate subiungit:
Domine, Deus noster,
qui his fidelibus tuis gratiam largitus es,
ut, inter vitae varietates, te spem suam ducerent,
et quam bonus esses gustarent atque viderent,
tibi, quod per tot seriem annorum
eos muneribus cumulaveris,
benedicimus et petimus ut,
renovata semper exsultent spiritus iuventute,
corporum vigeant sanitate,
et iucundum studeant
suae conversationis exemplum omnibus exhibere.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
279. Si vero opportunius iudicatur, in fine Missae post invitatorium:
Inclinate vos ad benedictionem, vel aliud quo senes invitantur ad
benedictionem peculiarem accipiendam, celebrans manibus super
senes extensis, dicit benedictionem vel orationem omnibus respon¬
dentibus:
Amen.
Benedictio
280. Ad senes conversus celebrans dicit:
Dominus Iesus Christus
apud vos maneat ut vos defendat.
Amen.
BENEDICTIO SENUM
109
Ante vos sit ut vos deducat,
post vos sit ut vos muniat.
R. Amen.
Vos respiciat, vos conservet
atque vos benedicat.
R. Amen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
Oratio
281. Celebrans, manibus super senes extensis, dicit:
Tibi, omnipotens aeterne Deus,
in quo vivimus, movemur et sumus,
gratias agimus et benedicimus,
quia his famulis tuis longitudinem dierum
cum perseverantia in fide
et in bonis operibus tribuisti:
praesta, quaesumus, Domine,
ut fratrum benevolentia confortati,
et de bona valetudine laetentur,
et de infirma non se demittant,
ut benedictione tua refecti,
maturae tempus aetatis
in tui laudem libenter impendant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
110
BENEDICTIONES PERSONARUM
282. Post orationem, celebrans subdit:
Et benedictio Dei omnipotentis,
Patris, et Filii, ® et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
B. Arnen.
C.
ORDO BENEDICTIONIS COMMUNIONI
EXTRA MISSAM CONIUNCEE
283. Si ritus cum ampliore verbi Dei celebratione coniungitur,
textus Sacras Scripturae sumi potest ex his qui supra nn. 266-268
proponuntur.
284. Prex communis fieri potest modo supra proposito n. 270 et
concluditur semper, si celebrans sacerdos vel diaconus sit, sequenti
oratione, quae, extensis ad senes manibus, dicitur:
Domine, Deus noster,
qui his fidelibus tuis gratiam largitus es,
ut, inter vitae varietates, te spem suam ducerent,
et quam bonus esses gustarent atque viderent,
tibi, quod per tot seriem annorum
eos muneribus cumulaveris,
benedicimus et petimus ut,
renovata semper exsultent spiritus iuventute,
corporum vigeant sanitate,
et iucundum studeant
suae conversationis exemplum omnibus exhibere.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
BENEDICTIO SENUM
111
285. Si vero minister est laicus dicit, manibus iunctis, sequentem
benedictionis orationem:
Domine, Deus omnipotens,
qui his famulis tuis
longaevam donasti senectutem,
benedictionem tuam eis impertire digneris:
te sentiant sibi suaviter adesse,
ut, respicientes praeterita, de tua misericordia laetentur,
et prospicientes futura, in spe sancta fiducialiter perseverent.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
D.
RITUS BREVIOR
286. Minister dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
$. Qui fecit caelum et terram.
287. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
Sap 4, 8: Senectus venerabilis, non quae est diuturna, neque
annorum numero computatur; cani autem sunt sensus homi¬
nis, et aetas senectutis vita immaculata.
lac 5, 7-8: Patientes estote, fratres, usque ad adventum Do¬
mini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, pa¬
tienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et sero¬
tinum. Patientes estote et vos.
112
BENEDICTIONES PERSONARUM
Lc 9, 23: Dicebat Iesus ad omnes: « Si quis vult post me
venire, abneget selpsum et tollat crucem suam cotidie et
sequatur me ».
288. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportuni¬
tate, super senem manus extendens, vel signo crucis eum in fronte
signans, secus vero, manibus iunctis, benedictionis orationem profert:
Domine, Deus omnipotens,
qui huic famulo tuo
longaevam donasti senectutem,
benedictionem tuam ei impertire digneris:
te sentiat sibi suaviter adesse,
ut, respiciens praeterita, de tua misericordia laetetur
et prospiciens futura in spe sancta fiducialiter perseveret.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Formula brevis
289. Pro opportunitate sacerdos vel diaconus adhibere potest for¬
mulam brevem benedictionis:
Benedicat ^ te (vos) omnipotens Deus
qui neminem derelinquit
et usque in senectam et senium
filios suos paterna cura sustentat.
Arnen.
CAPUT II
ORDO BENEDICTIONIS INFIRMORUM
Praenotanda
290. Antiquissima est consuetudo, quae originem ducit e Christi et
Apostolorum se gerendi ratione, ut infirmi ab Ecclesiae ministris
benedicantur. Ministri, cum infirmos visitant, diligenter servent opor¬
tet ea quae in Ordine Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae,
nn. 42-45, dicuntur; sed in primis sollicitudinem et caritatem Christi
et Ecclesiae eis manifestent.
291. In Ordine Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae,
plures benedicendi infirmos occasiones praevidentur ac benedictionis
formulae indicantur. 13
292. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote,
tum a diacono, et etiam a laico, ritibus tamen et precibus pro laico
praevisis, qui omnes, ritus structura et potioribus elementis servatis,
infirmorum et locorum adiunctis celebrationem aptabunt.
293. Si unus tantum infirmus est benedicendus in alia benedictionis
celebratione, sacerdos vel diaconus adhibere potest formulam bre¬
vem quae post Ritum breviorem n. 320 exhibetur.
I. ORDO BENEDICTIONIS
A. PRO ADULTIS
Ritus initiales
294. Communitate congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
13 Cf. Rituale Romanum, Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, n. 45.
114
BENEDICTIONES PERSONARUM
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
295. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, infirmos et
adstantes salutat, dicens:
Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea.
vel:
Pax Domini sit semper vobfscum.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
296. Si vero minister est laicus, infirmos et adstantes salutat, dicens:
Fratres, Dominum benedicamus,
qui pertransiit benefaciendo
et sanando omnes.
Omnes respondent:
Benedictus Deus in secula.
vel:
Amen.
297. Tum minister infirmos et adstantes ad benedictionem acci¬
piendam disponit his vel similibus verbis:
Dominus Iesus, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes
languores et infirmitates, discipulis suis commisit ut curam
haberent infirmorum, super eos manus imponerent eosque in
BENEDICTIO INFIRMORUM
115
nomine suo benedicerent. In hac celebratione, fratres infir¬
mos Deo commendabimus ut omnes corporis et animi dolores
patienter valeant sustinere, scientes quoniam, sicut socii sunt
passionum Christi, sic erunt et consolationis.
Lectio verbi Dei
298. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in
Ordine Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae et in Lectio-
nario Missarum pro infirmis indicantur. 14 Seligantur autem textus qui
infirmorum condiciones, tam animi quam corporis melius respicere
videantur.
2 Cor 1, 3-7 « Deus totius consolationis ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur
nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consola¬
ri eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua
exhortamur et ipsi a Deo; quoniam, sicut abundant passiones
Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio
nostra. Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et
salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae ope¬
ratur in tolerantia earundem passionum, quas et nos pati¬
mur. Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut
socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
299. Vel:
Mt 11, 28-30 « Venite ad me et ego reficiam vos ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: « Venite ad me,
omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tol-
14 Cf. Rituale Romanum , Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curse,
nn. 153-229; Missale Romanum , Ordo Lectionum Missae, nn. 790-795, 796-800, 933-937.
116
BENEDICTIONES PERSONARUM
lite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum
et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Iugum enim meum suave et onus meum leve est ».
300. Vel:
Mc 6, 53-56 « In plateis ponebant infirmos ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Marcum.
In illo tempore: cum Iesus et discipuli eius transfretassent
in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum et
percurrentes universam regionem illam coeperunt in graba¬
tis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant
eum esse. Et, quocumque introibat in vicos aut in civitates
vel in villas, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur
eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot
tangebant eum, salvi fiebant.
301. Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius,
aut alius cantus aptus:
Is 38, 10. 11. 12a-d. 16
$. (cf. 17b )Tu, Domine, eruisti animam meam, ut non periret.
Ps 101 (102), 2-3. 24-25
U. (2) Domine, exaudi orationem meam
et clamor meus ad te veniat.
302. Minister, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
303. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel
BENEDICTIO INFIRMORUM
117
alias adicere quas peculiaria rerum vel infirmorum adiuncta respi-
ciant.
Domino Iesu, salvatori nostro, ut fratres nostros aegrotos
sua gratia consoletur, fidenter supplicemus, dicentes:
R. His infirmis, Domine, adesto propitius.
Qui medicus venisti carnalis et spiritalis,
ut nostras sanares infirmitates. R.
Qui vir dolorum
languores nostros portasti
et dolores nostros ipse tulisti. R.
Qui per omnia voluisti fratribus similari,
ut teipsum misericordem manifestares, r.
Qui carnis debilitatem experiri voluisti,
ut nos a malo liberares. R.
Qui Genetricem tuam iuxta crucem stantem
in doloribus sociam habuisti
eamque matrem nobis dedisti. R.
Qui vis ut in carne nostra adimpleamus
quae desunt passionum tuarum
pro corpore tuo, quod est Ecclesia. R.
304. Loco communis supplicationis dici possunt, vel etiam sup¬
plicationi adici, litaniae quae in Ordine Unctionis infirmorum eorum-
que pastoralis curae sub nn. 240 et 241 inveniuntur:
Qui infirmitates nostras ipse tulisti,
et dolores nostros portasti: Kyrie, eleison.
R. Kyrie, eleison.
Qui pie misertus super turbam,
transisti benefaciendo et sanando infirmos: Christe, eleison.
R. Christe, eleison.
118
BENEDICTIONES PERSONARUM
Qui Apostolis tuis mandasti,
ut super aegros manus imponerent: Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.
305. Vel:
Pro fratre nostro infirmo et pro omnibus qui ei curando vel
inserviendo sunt addicti, Dominum deprecemur.
& Te rogamus, audi nos.
— Ut hunc infirmum N. benigne respicias.
». Te rogamus, audi nos.
— Ut membris eius vigorem novum infundas.
Te rogamus, audi nos.
— Ut eius angores mitigari concedas.
Te rogamus, audi nos.
-—Ut omnibus infirmis gratia tua succurras.
1 1 . Te rogamus, audi nos.
— Ut quotquot eis assistunt divino robore sustentes,
ij i Te rogamus, audi nos.
— Ut ei, cui in tuo nomine manus imponimus,
vitam et salutem donare digneris.
Te rogamus, audi nos.
Oratio benedictionis
306. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportunitate,
super omnes infirmos simul vel super singulos manus imponens, bene¬
dictionis orationem profert:
Domine, Deus noster,
qui Filium tuum in mundum misisti,
ut languores nostros ipse perferret,
BENEDICTIO INFIRMORUM
119
et dolores nostros ipse portaret,
pro famulis tuis infirmis
supplices deprecamur,
ut patientia confirmati et in sua spe refecti,
infirmitatem te benedicente superent
et prospera, te adiuvante, sanitate fruantur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
307. Vel, sine manuum impositione:
Te, Domine,
qui pertransisti benefaciendo et sanando omnes
supplices deprecamur,
ut hos famulos tuos infirmos
benedicere © digneris:
da eis corporis fortitudinem, stabilitatem animi,
tolerantiam dolorum, valetudinis integritatem
ut fratrum coetui restituti,
te gaudentes benedicant.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Arnen.
308. Si minister est laicus, signo crucis singulos in fronte signans,
benedictionis orationem profert:
In dilectione tua salva nos, Domine, Deus noster,
qui facturam tuam multiplici semper pietate custodis;
et hos famulos tuos infirmos
dextera tua erige, divina virtute confirma;
medelam adhibe, sana languores
ut quod a te solacium exspectant
feliciter consequantur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
120
BENEDICTIONES PERSONARUM
309. Vel, pro uno infirmo:
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus,
qui condicionis nostrae fragilitatem
tua benedictione erigis atque confirmas,
super hunc famulum tuum N. propitiatus intende,
ut infirmitate penitus detrusa,
et valetudine integre reparata,
nomen sanctum tuum memor gratusque benedicat.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
310. Post orationem benedictionis, minister omnes adstantes invi¬
tat ad invocandam b. Marias Virginis protectionem, quod opportune
fit recitatione vel cantu antiphonae marialis, v. gr. Sub tuum prcestdium
vel Salve Regina, (cf. App. nn. 1-4).
Conclusio ritus
311. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ad infirmos con¬
versus, ritum concludit, dicens:
Benedicat vos (te) Deus Pater.
Arnen.
Sanet vos (te) Dei Filius.
B. Arnen.
Illuminet vos (te) Spiritus Sanctus.
#. Arnen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, >$< et Spiritus Sanctus.
Arnen.
BENEDICTIO INFIRMORUM
121
312. Si vero minister est laicus, super infirmos omnesque adstantes
benedictionem Domini implorat, ac seipsum signans, dicit:
Dominus Iesus,
qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes infirmos,
in bona valetudine nos custodire
et sua nos benedictione cumulare dignetur.
r. Arnen.
B. PRO PUERIS
313. Pro benedictione puerorum infirmorum textus qui supra indi¬
cantur eorum condicioni sunt aptandi. Hic preces proponuntur et
peculiaris exhibetur oratio benedictionis.
Preces
314. Intercessionibus quas infra proponuntur minister alias adi-
cere potest, quae peculiaria rerum adiuncta vel infirmorum condi¬
ciones respiciant:
Dominum Iesum, qui parvulos peculiari amore diligit atque
custodit, pro his pueris deprecemur dicentes:
r. Custodi eos in omnibus viis suis .
Qui parvulos ad te advocans,
talium esse dixisti regnum caelorum,
orationem nostram pro his pueris clementer exaudi, r.
Qui non sapientibus et prudentibus,
sed parvulis mysteria regni dixisti esse revelata,
his pueris amoris tui signum manifestare digneris. R.
Qui puerile decus libenter excepisti,
cum tibi passuro prompsit hosanna pium,
122
BENEDICTIONES PERSONARUM
hos pueros eorumque parentes
tua sancta consolatione confirma. $.
Qui discipulis tuis commisisti,
ut infirmorum curam haberent,
omnibus, qui horum puerorum valetudini reparandae
alacrem praestant operam,
adesto benignus. $.
Oratio benedictionis
315. Minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportunitate super
omnes pueros infirmos simul vel super singulos manus imponens,
benedictionis orationem profert:
Domine, Deus noster,
cuius Filius Iesus Christus
pueros libenter suscepit et benedixit,
super hos famulos tuos (N. et N.)
in tenera aetate languentes,
dexteram tuam benignus extende,
quatenus, vigore sanitatis recepto
et Ecclesiae tuae sanctae suisque parentibus
incolumes restituti,
gratiarum tibi referant actiones.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
316. Si minister est laicus, et praesertim cum pater vel mater filium
infirmum benedicunt, signo crucis singulos in fronte signans, oratio¬
nem benedictionis profert.
Pater misericordiarum
et Deus totius consolationis
qui, creaturae tuae multiplici pietate
consulere dignaris
BENEDICTIO INFIRMORUM
123
et animae et corpori salutem benignus infundis:
hos parvulos (N. et N.)
(hunc parvulum N.)
(filium quem mihi donasti)
ab aegritudine erigere digneris,
ut cunctis vitae diebus,
gratia et sapientia coram te et hominibus proficiens,
in iustitia et sanctitate tibi serviat,
et debitas misericordiae tuae referat gratiarum actiones.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
II. RITUS BREVIOR
317. Minister dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
r. Qui fecit caelum et terram.
318. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
2 Cor 1, 3-4: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus
et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt.
Mt 11, 28-29: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati
estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et
discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis
requiem animabus vestris.
124
BENEDICTIONES PERSONARUM
319. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, pro opportu¬
nitate super infirmum manus imponens vel si est laicus signo crucis
eum in fronte signans, benedictionis orationem profert:
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus,
qui condicionis nostrae fragilitatem
tua benedictione erigis atque confirmas,
super hunc famulum tuum N. propitiatus intende,
ut infirmitate penitus detrusa,
et valetudine integre reparata,
nomen sanctum tuum memor gratusque benedicat.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Amen.
Formula brevis
320. Pro opportunitate sacerdos vel diaconus adhibere potest for¬
mulam brevem benedictionis:
Ipse te, N., benedicat © ,
qui solus est Dominus ac Redemptor,
corpus tuum custodiat
animam tuam salvet,
et ad vitam te perducat aeternam.
r. Amen.
CAPUT III
ORDO BENEDICTIONIS EORUM QUI AD EVANGELIUM
NUNTIANDUM MITTUNTUR
Praenotanda
321. Cum Christi discipuli — clerici, religiosi, laici — a legitimis
Ecclesiae pastoribus ad salutis mysterium gentibus praedicandum mit¬
tuntur, ritum valde convenit celebrari quo benedictio Dei in novos
Evangelii praecones imploretur, fideles autem de missionariae actuo-
sitatis natura ac vi moneantur atque excitentur ut orationibus illos
prosequantur qui, peculiari charismate praediti, ad Evangelium nun¬
tiandum sunt profecturi.
322. Ritus benedictionis convenienter peragitur vel in apta cele¬
bratione verbi vel in Eucharistiae celebratione, ut infra indicatur.
323. Ordines, qui hic praebentur, adhiberi possunt a presbytero,
qui, ritus structura et potioribus elementis servatis, missionariorum
et locorum adiunctis celebrationem aptabit. Si ritui laudabiliter
praeest Episcopus, omnia opportune aptentur.
I. ORDO BENEDICTIONIS IN CELEBRATIONE VERBI
Ritus initiales
324. Populo congregato, celebrans, diaconus et ministri, sua quis¬
que veste indutus, praecedentibus crucifero et diacono librum Evan-
geliorum ferente, e secretario per aulam ecclesiae ad presbyterium
pergunt, dum schola cum populo cantat aptum cantum.
325. Processioni intersunt ii qui ad Evangelium nuntiandum sunt
profecturi.
126
BENEDICTIONES PERSONARUM
326. Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
327. Deinde celebrans adstantes salutat dicens:
Dominus, qui vos de tenebris vocavit
in admirabile lumen suum,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
328. Deinde celebrans adstantes breviter alloquitur ut eorum ani¬
mos ad celebrationem disponat et ritus illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis.
Fratres carissimi, celebrationem hanc vos hodie participan¬
tes, primaevae Ecclesiae agendi modum aliquomodo renovatis,
cum ipsa gaudens ad fratres in fide vel Christum nondum
agnoscentes adiuvandos e filiis suis nonnullos in ceteros po¬
pulos mittebat.
Istorum fratrum ac sororum missio in diversa loca propter
Ecclesiae necessitates intima reddat nostrae coniunctionis
vincula cum illis Ecclesiis particularibus; quae vero unio iam
nunc in oratione manifestatur.
329. Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc
celebrans prosequitur:
Deus, qui omnes homines vis salvos fieri
et ad agnitionem veritatis venire,
BENEDICTIO MISSIONARIORUM
127
respice messem tuam multam
et operarios in eam mittere digneris,
ut omni creaturae Evangelium praedicetur,
et plebs tua, verbo vitae congregata
et sacramentorum virtute suffulta,
in via salutis et caritatis procedat.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
Lectio verbi Dei
330. Deinde leguntur a lectoribus vel diacono unus vel plures
Sacrae Scripturae textus, ex iis qui in Lectionario pro evangelizatione
populorum proponuntur, 15 interiectis congruentibus psalmis respon¬
soriis vel intervallis silentio peragendis. Lectio autem Evangelii prin¬
cipem locum obtineat.
331. Antequam Evangelium proclametur, valde convenit ut missio-
narii fidelibus praesententur, modo sequenti: diaconus nuntiat eorum
nomina, indicans, si opportunum videtur, gradum vel officium quod
in Populo Dei habent necnon Ecclesiam ad quam mittuntur, v. gr.:
Haec sunt nomina edrum,
quos Ecclesia nostra N.,
iuxta mandatum Domini,
ad Evangelium nuntiandum mittit
et suis comitatur orationibus:
N. N., presbyter,
ad Ecclesiam quas est in regione N.
N. N., diaconus,
ad Ecclesiam quae est in regione N.
15 Cf. Missale Romanum , Ordo Lectionum Missae, nn. 872-876.
128
BENEDICTIONES PERSONARUM
N. N., religiosus (religiosa),
ex Instituto N.
ad Ecclesiam quae est in regione N.
N. N., laicus,
ad servitium Ecclesiae quae est in regione N.
332. Si vero inter missionarios profecturos adsunt religiosi vel
religiosas, loco diaconi, superior vel antistita Instituti eorum nomina
et munera necnon locum quo mittuntur fidelibus nuntiat, dicens, v. gr.:
Ex nostro Instituto N.,
caritate impulsi et oboedientia confirmati,
ad Evangelium nuntiandum proficiscuntur:
frater N., (v. gr. catechlsta), ad regionem N.
soror N., (v. gr. infirmorum curae addicta), in pagum N.
333. Diacono vocanti missionarii respondent aptis verbis (v. gr.
Adsum) vel signo aliquo (v. gr. surgendo).
334. Lecto Evangelio, celebrans homiliam habet, in qua tum lec¬
tiones biblicas tum sensum ritus illustrat.
335. Expleta homilia, missionarii surgunt, ad celebrantem accedunt
et ita se disponunt ut ritus ab omnibus aspici possit.
Preces
336. Sequitur prex communis, in qua omnes rogant tum pro missio-
nariis profecturis tum pro Ecclesiis ad quas mittuntur. Ex invoca¬
tionibus quae infra proponuntur, celebrans seligere potest eas quae
aptiores videantur, vel alias adicere quae peculiaria rerum et mis-
sionariorum adiuncta respiciunt.
BENEDICTIO MISSIONARIORUM
129
Deum Patrem miserentissimum precemur, qui Filium suum
unxit Spiritu Sancto ad evangelizandos pauperes, contritis
corde medendum et omnes lugentes consolandos. Fidenter
dicamus.
Sit laus tua in populo tuo, Domine.
Misericors sempiterne Deus,
qui vis omnes homines salvos fieri,
et ad agnitionem veritatis pervenire,
— tibi gratias agimus, qui Unigenitum tuum
mundo dedisti, Magistrum et Redemptorem. R.
Qui Iesum Christum misisti evangelizare pauperibus,
nuntiare captivis remissionem et praedicare tempus gratiae:
— Ecclesiam tuam extende
ut homines ex omni lingua et natione amplectatur, i*.
Qui omnes homines vocas
de tenebris in admirabile lumen tuum,
ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium, terrestrium et infernorum,
— fac nos testes veros Evangelii salutis. $.
Cor rectum ac sincerum dona nobis
ad audiendum verbum tuum,
— et in nobis et in mundo
abundantiores exhibe fructus sanctitatis, r.
Oratio benedictionis
337. Celebrans, pro opportunitate, super missionarios profecturos
una simul manus imponens, benedictionis orationem immediate sub-
iungit:
Te Deum benedicimus atque laudamus,
quia ineffabili misericordiae tuae consilio
Filium tuum in mundum misisti,
130
BENEDICTIONES PERSONARUM
ut homines a captivitate peccati
effuso sanguine liberaret,
et Spiritus Sancti donis impleret.
Qui morte devicta,
antequam ad te, Pater, ascenderet,
Apostolos misit sui amoris suaeque vicarios potestatis,
ut cunctis gentibus Evangelium vitae nuntiarent
et credentes unda abluerent salutari.
Respice ergo, quaesumus, Domine,
hos famulos tuos, quos signo crucis instructos,
nuntios mittimus salutis et pacis.
Dextera tua, Domine, eorum dirige gressus,
animosque gratiae tuae robora virtute,
ne labore fatigati deficiant.
Fac ut eorum verba Christi resonent vocem,
ut qui eos audierint ad oboedientiam trahantur Evangelii.
In eorum corda Spiritum Sanctum benignus infunde,
ut, omnia omnibus facti,
multos ad te, Pater, adducant,
qui in sancta Ecclesia te sine fine collaudent.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Traditio crucis
338. Tunc celebrans cruces benedicit, dicens:
Domine, sancte Pater,
qui crucem Filii tui
fontem omnium benedictionum
omniumque causam gratiarum
fleri voluisti,
benedicere dignare has cruces
et praesta,
BENEDICTIO MISSIONARIORUM
131
ut qui eas coram hominibus gestaverint,
in Filii tui imaginem
studeant transformari.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
339 . Deinde missionarii ad celebrantem singuli accedunt, qui eis
tradit crucem, dicens:
Accipe hoc caritatis Christi
et fidei nostrae signum.
Christum praedica eumque crucifixum,
Dei virtutem et Dei sapientiam.
Missionarius respondet:
Amen.
Crucem accipit, eam osculatur et ad locum suum revertitur.
340. Pro opportunitate, celebrans formulam traditionis crucis semel
pro omnibus pronuntiat, elata voce dicens:
Accipite hoc caritatis Christi
et fidei nostrae signum.
Christum praedicate eumque crucifixum,
Dei virtutem et Dei sapientiam.
vel:
Accipite crucem, signum caritatis Christi
et missionis ad quam vos elegit Ecclesia.
Missionarii omnes simul respondent:
Amen.
Et ad celebrantem accedunt crucem recepturi.
132
BENEDICTIONES PERSONARUM
Conclusio ritus
341. Tum celebrans ritum concludit. Post invitatorium: Inclinate
vos ad benedictionem, vel aliud, ad missionarios conversus, manibus
extensis, dicit:
Deus, qui in Christo veritatem
et caritatem suam manifestavit,
faciat vos nuntios Evangelii
et amoris sui testes in mundo.
B. Arnen.
Dominus Iesus, qui Ecclesiae suae promisit
se ei adfuturum usque ad safeculi consummationem,
gressus vestros dirigat et verba confirmet.
B. Arnen.
Spiritus Domini sit super vos,
ut, itinera mundi peragrantes,
evangelizare valeatis pauperibus,
et sanare contritos corde.
B. Arnen.
Denique celebrans universum populum benedicit:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Omnes:
Arnen.
342. Laudabiliter apto cantu ritus perficitur.
BENEDICTIO MISSIONARIORUM
133
II. ORDO BENEDICTIONIS
CELEBRATIONI MISS^ CONIUNCEE
3^3. Quando benedictio peragitur intra Missae celebrationem, in
Missae formulario eligendo haec serventur:
a) in sollemnitatibus et in dominicis Adventus, Quadragesimae et
Paschae dicitur Missa diei;
b ) in dominicis Temporis Nativitatis, Temporis per annum, in
festis et in memoriis dicitur vel Missa diei vel Missa pro evangeliza-
tione populorum.
344. Si ritui praeest Episcopus, omnia opportune aptentur.
345. In Liturgia verbi omnia fiunt more solito, praeter haec:
a) iuxta rubricas, lectiones vel e Missa diei vel e Missa pro evan-
gelizatione populorum sumuntur; 16
b) antequam Evangelium proclametur, valde convenit ut missio-
narii fidelibus praesententur, modo qui infra describitur.
346. Expleta secunda lectione, diaconus nuntiat fidelibus nomina
eorum qui sunt profecturi, indicans, si opportunum videtur, gradum
vel officium quod in Populo Dei habent necnon Ecclesiam ad quam
mittuntur, v. gr.:
Haec sunt nomina eorum,
quos Ecclesia nostra N,
iuxta mandatum Domini,
ad Evangelium nuntiandum mittit
et suis comitatur orationibus:
N. N., presbyter,
ad Ecclesiam quae est in regione N.
N. N., diaconus,
ad Ecclesiam quae est in regione N.
16 Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 872-876.
134
BENEDICTIONES PERSONARUM
N. N., religiosus (religiosa),
ex Instituto N.
ad Ecclesiam quae est in regione N.
N. N., laicus,
ad servitium Ecclesiae quae est in regione N.
347. Si vero inter missionarios profecturos adsunt religiosi vel
religiosae, loco diaconi, superior vel antistita Instituti eorum nomina
et munera necnon locum quo mittuntur fidelibus nuntiat, dicens, v. gr.:
Ex nostro Instituto N.,
caritate impulsi et oboedientia confirmati,
ad Evangelium nuntiandum proficiscuntur:
frater N., (v. gr. catechlsta), ad regionem N.,
soror N., (v. gr. infirmorum curae addicta), in pagum N.
348. Diacono vocanti missionarii respondent aptis verbis (v. gr.
Adsum) vel signo aliquo (v. gr. surgendo).
349 . Lectio Evangelii fit ab uno e diaconis vel e presbyteris in
missiones profecturis.
Dum canitur Versus ad Evangelium, celebrans incensum imponit;
deinde, omissa consueta diaconi benedictione, dicit elata voce dia¬
cono omnibusque missionariis:
Evangelium quod in hac aula Dei proclamatur,
verbis et- vita gentibus nuntiate,
ut eis Christi et Ecclesiae reseretur mysterium.
vel alia apta verba.
Diaconus et missionarii profecturi respondent:
Arnen.
BENEDICTIO MISSIONARIORUM
135
350. Lecto Evangelio, celebrans homiliam habet, in qua tum
lectiones biblicas tum sensum ritus illustrat.
Oratio benedictionis
351. Post homiliam omnes surgunt. Missionarii profecturi accedunt
ad celebrantem et coram eo sistunt, ita ut ritus a fidelibus conspici
possit. Celebrans, manus una simul super eos imponens, dicit:
Te Deum benedicimus atque laudamus,
quia ineffabili misericordias tuae consilio
Filium tuum in mundum misisti,
ut homines a captivitate peccati
effuso sanguine liberaret,
et Spiritus Sancti donis impleret.
Qui morte devicta,
antequam ad te, Pater, ascenderet,
Apostolos misit sui amoris suaeque vicarios potestatis,
ut cunctis gentibus Evangelium vitae nuntiarent
et credentes unda abluerent salutari.
Respice ergo, quaesumus, Domine,
hos famulos tuos, quos signo crucis instructos,
nuntios mittimus salutis et pacis.
Dextera tua, Domine, eorum dirige gressus,
animosque gratiae tuae robora virtute,
ne labore fatigati deficiant.
Fac ut eorum verba Christi resonent vocem,
ut qui eos audierint ad oboedientiam trahantur Evangelii.
In eorum corda Spiritum Sanctum benignus infunde
ut, omnia omnibus facti,
multos ad te, Pater, adducant,
qui in sancta Ecclesia te sine fine collaudent.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
136
BENEDICTIONES PERSONARUM
Traditio crucis
352. Tunc celebrans cruces benedicit, dicens:
Domine, sancte Pater,
qui crucem Filii tui
fontem omnium benedictionum
omniumque causam gratiarum
fieri voluisti,
benedicere dignare has cruces
et praesta,
ut qui eas coram hominibus gestaverint,
in Filii tui imaginem
studeant transformari.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
p. Arnen.
353. Deinde missionarii ad celebrantem singuli accedunt, qui eis
tradit crucem, dicens:
Accipe hoc caritatis Christi
et fidei nostrae signum.
Christum prafedica eumque crucifixum,
Dei virtutem et Dei sapientiam.
Missionarius respondet:
Amen.
Crucem accipit, eam osculatur et ad locum suum revertitur.
354. Pro opportunitate, celebrans formulam traditionis crucis semel
pro omnibus pronuntiat, elata voce dicens:
Accipite hoc caritatis Christi
et fidei nostrae signum.
BENEDICTIO MISSIONARIORUM
137
Christum praedicate eumque crucifixum,
Dei virtutem et Dei sapientiam.
vel:
Accipite crucem, signum caritatis Christi
et missionis ad quam vos elegit Ecclesia.
Missionarii omnes simul respondent:
Arnen.
Et ad celebrantem accedunt crucem recepturi.
355. Interea cani potest antiphona (cf. App. n. 5):
Annuntiate
de die in diem salutare eius.
cum Psalmo 95 (96), vel alius aptus cantus.
356. Sequitur communis prex, in qua fit quoque precatio tum pro
missionariis profecturis tum pro Ecclesiis ad quas mittuntur.
357. Dum cantus ad offertorium canitur, nonnulli missionarii pro¬
fecturi ad altare opportune afferunt panem, vinum, aquam pro Missae
celebratione.
358. Si opportunum videtur, postquam celebrans dixit Pax Domini,
missionarii ad altare singuli accedunt pacem ab eo recepturi.
359. Postquam celebrans Corpus et Sanguinem sumpsit, missio¬
narii profecturi ad altare accedunt, communionem sub utraque specie
recepturi.
Conclusio ritus
360. Nisi Missa propriam benedictionem sollemnem habeat, haec
formula adhiberi potest. Celebrans dicit:
Dominus vobiscum.
138
BENEDICTIONES PERSONARUM
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
Deinde diaconus, pro opportunitate, populum ad benedictionem acci¬
piendam invitat his vel similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Tum celebrans, manibus super missionarios extensis, eos benedi¬
cit, dicens:
Deus, qui in Christo veritatem
et caritatem suam manifestavit,
faciat vos nuntios Evangelii
et amoris sui testes in mundo.
R. Arnen.
Dominus Iesus, qui Ecclesiae suae promisit
se ei adfuturum usque ad saeculi consummationem,
gressus vestros dirigat et verba confirmet.
E. Arnen.
Spiritus Domini sit super vos,
ut, itinera mundi peragrantes,
evangelizare valeatis pauperibus,
et sanare contritos corde.
K. Arnen.
Denique celebrans universum populum benedicit:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
Omnes:
Arnen.
CAPUT IV
ORDINES BENEDICTIONIS
AD CATECHESIM ET ORATIONEM
COMMUNEM SPECTANTES
I. ORDO BENEDICTIONIS EORUM
QUI AD CATECHESIM FACIENDAM DEPUTANTUR
Praenotanda
361. Ritus benedictionis eorum qui in Ecclesia locali ad cateche-
sim faciendam deputantur, convenienter peragitur vel in apta cele¬
bratione verbi vel in Eucharistiae celebratione, ut infra indicatur.
362. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote tum
a diacono, qui, ritus structura et potioribus elementis servatis, locorum
adiunctis celebrationem aptabunt.
A. ORDO BENEDICTIONIS IN CELEBRATIONE VERBI
Ritus initiales
363. Communitate congregata, convenienter fit cantus aptus, quo
completo, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
364. Deinde celebrans adstantes salutat dicens:
Deus Pater misericordiarum
qui vult omnes homines salvos fieri,
sit cum omnibus vobis.
140
BENEDICTIONES PERSONARUM
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
365. Deinde celebrans adstantes breviter alloquitur ut eorum ani¬
mos ad celebrationem disponat et ritum illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis:
Actio pastoralis Ecclesiae plurimorum Indiget cooperatione,
ut communitates et singuli christifideles ad fidei maturitatem
possint pervenire, et fidem ipsam celebratione, studio ac
vitae testimonio iugiter annuntient.
Cooperatio huiusmodi praebetur ab eis, qui se impendunt in
catechesim tradendam, initiationem facientes necnon erudi¬
tionem atque institutionem ceteris impertientes de iis, quae
verbo Dei et Ecclesiae doctrina illuminati ipsi vivenda ac cele¬
branda didicerunt.
Pro istis cooperatoribus nostris Dominum nunc benedicimus
atque super eos Spiritus Sancti gratiae fluxum imploramus,
qua Indigent in ecclesiali servitio exsequendo.
Lectio verbi Dei
366. Deinde lector, vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in
Lectionario pro evangelizatione populorum proponuntur, 17 vel pro
ministris Ecclesiae, 18 vel:
Rom 10, 9-15 « Quam speciosi pedes evangelizantium bona ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Romanos.
Si confitearis in ore tuo: « Dominum Iesum! », et in corde tuo
credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
17 Missale Romanum , Ordo Lectionum Missae, nn. 872-876.
18 Ibid ., nn. 848-851.
BENEDICTIO CATECHISTARUM
141
Corde enim creditur ad iustltiam, ore autem confessio fit in sa¬
lutem. Dicit enim Scriptura: « Omnis, qui credit in illo, non con¬
fundetur ». Non enim est distinctio Iudsei et Graeci, nam idem
Dominus omnium, dives in omnes, qui Invocant illum: Omnis
enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut
quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem
audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi
mittantur? Sicut scriptum est: « Quam speciosi pedes evan-
gelizantium bona ».
367. Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 95 (96), l-2a. 2b-3. 7-8a. 10
r. (3) Annuntiate in omnibus populis mirabilia Domini.
368. Celebrans, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
369. Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra propo¬
nuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria rerum vel adstantium adiuncta respiciant.
Deus omnes homines vult salvos fleri.
Ideo eum sic deprecemur:
R. Trahe omnes ad te , Domine.
Fac ut gentes cognoscant te, Patrem, solum verum Deum esse,
— et Iesum Christum Filium tuum, quem misisti. R.
Mitte operarios in messem tuam,
— ut magnificetur nomen tuum in gentibus. R.
Qui discipulos misisti ad Evangelium praedicandum,
— nos adiuva ut victoriam Crucis extendamus. R.
142
BENEDICTIONES PERSONARUM
Fac nos dociles praedicationi Apostolorum,
— et conformes veritati fidei nostrae, r.
Qui nos hodie ad tuum servitium vocas erga fratres,
-— veritatis tuae ministros fac nos esse.
Ministros sanctae Ecclesiae tuae serva,
— ut cum alios docuerimus
fideles in tuo servitio inveniamur.
Spiritus Sancti gratia dirigat corda et labia nostra,
— ut in tuo amore et laude semper maneamus.
Oratio benedictionis
370. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Hos, Domine, famulos tuos
qui in catechesim tradendam
se impendere praeoptant,
paterna tua benedictione iji
in suo proposito confirmare digneris:
ut quae in verbo tuo meditando
et in Ecclesiae doctrina persolvenda didicerint
fratres suos satagant edocere
tibique cum illis alacriter deservire.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Amen.
Conclusio ritus
371. Tum celebrans, ad catechistas conversus, ritum concludit,
dicens:
Deus, qui in Christo veritatem
et caritatem suam manifestavit,
faciat vos Evangelii et amoris sui testes in mundo.
r. Amen.
BENEDICTIO CATECHISTARUM
143
Dominus Iesus, qui Ecclesiae suae promisit
se ei adfuturum usque ad saeculi consummationem,
opera vestra et verba confirmet.
R. Arnen.
Spiritus Domini sit super vos,
ut adiuvare valeatis
verbi sui ministros.
R. Amen.
Denique omnes adstantes benedicit, dicens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
372. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
B. ORDO BENEDICTIONIS CELEBRATIONI MISSAE CONIUNCEE
373. Secundum rubricas, si opportunum videtur, adhibetur Missa
pro Laicis, cum lectionibus in Lectionario propositis. 19
374. Post lectionem Evangelii, celebrans in homilia e textu sacro
exponat sensum celebrationis, attentis tamen diversis locorum et
personarum adiunctis.
375. Sequitur prex communis, modo in Missae celebratione con¬
sueto vel modo qui hic proponitur; quam orationem celebrans con¬
cludit formula benedictionis, nisi opportunius videatur hanc for¬
mulam in fine celebrationis Missae adhibere, tamquam orationem
super populum. Ex intercessionibus quae infra proponuntur, celebrans
seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere quae pecu¬
liaria rerum vel locorum adiuncta respiciant.
19 Cf. Missale Romanum , Ordo Lectionum Missae, nn. 826-866.
144
BENEDICTIONES PERSONARUM
Deus omnes homines vult salvos fieri.
Ideo eum sic deprecemur:
r. Trahe omnes ad te, Domine.
Fac ut gentes cognoscant te, Patrem, solum verum Deum esse,
— et Iesum Christum Filium tuum, quem misisti. r.
Mitte operarios in messem tuam,
— ut magnificetur nomen tuum in gentibus, r.
Qui discipulos misisti ad Evangelium praedicandum,
— nos adiuva ut victoriam Crucis extendamus, r.
Fac nos dociles praedicationi Apostolorum,
— et conformes veritati fidei nostrae, r.
Qui nos hodie ad tuum servitium vocas erga fratres,
— veritatis tuae ministros fac nos esse. r.
Ministros sanctae Ecclesiae tuae serva,
— ut cum alios docuerimus
fideles in tuo servitio inveniamur, r.
Spiritus Sancti gratia dirigat corda et labia nostra,
— ut in tuo amore et laude semper maneamus, r.
376. Celebrans profert orationem, manibus extensis, dicens;
Hos, Domine, famulos tuos
qui in catechesim tradendam
se impendere praeoptant,
paterna tua benedictione
in suo proposito confirmare digneris:
ut quae in verbo tuo meditando
et in Ecclesiae doctrina persolvenda didicerint
fratres suos satagant edocere
tibique cum illis alacriter deservire.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
BENEDICTIO CCETUS AD CATECHESIM
145
377. Si vero opportunius videtur, oratio benedictionis adhiberi
potest in fine celebrationis Missae, post invitatorium:
Inclinate vos ad benedictionem,
vel aliud.
Post orationem benedictionis, celebrans semper subdat:
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
Omnes respondent:
Amen.
II. ORDO BENEDICTIONIS PRO CCETU AD CATECHESIM
VEL ORATIONEM FACIENDAM CONGREGATO
Praenotanda
378. Cum christifideles vel catechumeni in nomine Christi conve¬
niunt in unum, in illo coetu congregato, iuxta verbum Domini, ipse
Christus praesens adest. De quo sponte venit ut a cordibus coetum
participantium preces benedictionis ad Christum fundantur, una cum
divini auxilii invocatione ad illud obtinendum, propter quod conven¬
tus factus est. Idipsum peculiari modo evenit in coetibus ad cateche-
sim vel orationem faciendam congregatis; sed etiam in diversi generis
conventibus opportunum est ut iidem initium capiant ab oratione
liturgica et saltem quoddam spatium temporis ad istam peragendam
reservent.
Hac ratione Institutio generalis de Liturgia Horarum (cf. n. 27)
laicorum coetus ubivis congregatos invitat ut in adunationibus qua¬
cumque de causa faciendis (orationis, apostolatus aliusve rationis)
Ecclesiae Officium expleant, Liturgise Horarum partem celebrantes:
« oportet enim discant prasprimis in actione liturgica Deum Patrem
in spiritu et veritate adorare (cf. Io 4, 23) », memores « se cultu publico
et oratione omnes homines attingere et ad totius mundi salutem non
paulum conferre posse ».
146
BENEDICTIONES PERSONARUM
Si autem hoc fieri nequit, attenta adiunctorum varietate, con¬
gruum videtur coetum inire Spiritum Sanctum benedictionemque
Domini invocando hymno Veni creator (cf. App. n. 6) vel antiphona
Veni Sancte Spiritus (cf. App. n. 7) aut alio cantu apto atque, post
brevem lectionem biblicam opportune selectam, orationem concludere
una e collectis Missalis Romani, praesertim deprompta e Missis de
Spiritu Sancto vel e Missa hebdomadae VII temporis paschalis vel e
Missa pro conventu spiritali vel pastorali.
379. In fine adunationis vero haberi potest celebratio benedictionis
cum oratione benedictionis, quae a praeside profertur, modo quo
sequitur.
380. Oratio benedictionis omittitur quando illas adunationes eucha¬
ristica sequitur celebratio.
381. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a presbytero,
tum a diacono, tum etiam, ritibus pro ipso praevisis, a laico, qui
omnes, ritus structura servata, locorum adiunctis celebrationem
aptabunt.
ORDO BENEDICTIONIS
382. Ille qui praeest adstantes ad benedictionem accipiendam
disponit his vel similibus verbis:
In hac nostra quam persolvimus adunatione, Dominus ipse
locutus est nobis. Gratias ergo ei agere debemus, qui myste¬
rium absconditum a saeculis in Deo, nobis dignatus est reve¬
lare. Nunc vero vitam nostram verbo quod audivimus con¬
formari oportet. Antequam ergo discedamus, mentem no¬
stram ad Deum elevemus ut suo Spiritu nos ad pleniorem
ducat veritatem et nos roboret ut quae placita sunt ei semper
faciamus.
Preces
383. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, prex
communis haberi potest. Ex intercessionibus quae infra proponuntur.
BENEDICTIO CCETUS AD CATECHESIM
147
ille qui prasest seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Verba quas nobis Dominus locutus est, spiritus et vita sunt:
Eum ergo rogemus ut qui verba vitae aeternae habet non audi¬
tores tantum inveniat in nobis sed et factores verbi, eiusque
veritatis cooperatores. Dicamus ergo:
Loquere, Domine, verba vitee habes!
Christe, Fili Dei, qui in mundum venisti
ut Patris tui amorem hominibus nuntiares,
— adauge fidem nostram, ut verba tua,
tamquam signum paternae bonitatis recipiamus.
Christe, in quo Pater sibi bene complacuit,
mandans nobis ut te fidenter audiamus,
— da nobis intellectum,
ut verba tua suaviter perscrutantes
eorum dulcedinem experiri valeamus.
Christe, qui beatum dixisti
quicumque audit verbum Dei et custodit illud,
-— concede nobis ut verba tua cum Maria custodientes,
in corde nostro assidue conferamus.
Christe, qui verbo tuo mentis tenebras illustras
et intellectum das parvulis,
— fac ut te in simplicitate cordis audientes,
regni caelorum mysteria cognoscamus,
Christe, qui in Ecclesia verbum tuum proferre non desinis,
ut homines universos illud audientes
una fides illuminet, caritas una coniungat,
— verbi tui amatores et factores nos in dies redde,
ut in illo cor unum et anima una christiani omnes simus.
Christe, qui in verbis tuis lucernam pedibus
et lumen semitis nostris praestitisti.
148
BENEDICTIONES PERSONARUM
— fac, ut te audientes,
viam mandatorum tuorum dilatato corde curramus.
Christe, qui verbum tuum protulisti
ut in salutem hominum currat et glorificetur,
— verbis tuis adeo nos replere digneris
ut Evangelii praecones nos exhibeamus et testes.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
384. Quando Preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut divi¬
num exposcant auxilium:
Oremus, fratres carissimi,
Deum Patrem omnipotentem,
ut gressus nostros
in viam dirigat mandatorum suorum.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Sequitur oratio benedictionis.
Oratio benedictionis
385. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
si est laicus, manibus iunctis, benedictionis orationem profert:
Gratias agimus, Domine, et benedicimus tibi,
qui multifariam multisque modis
olim patribus locutus in prophetis,
novissime vero in Filio tuo locutus es,
ut divitias gratiae tuae
omnibus in ipso manifestares:
tuam ergo benignitatem supplices exoramus,
ut qui ad scrutandas Scripturas convenimus,
agnitione voluntatis tuae repleamur
BENEDICTIO CCETUS AD CATECHESIM
149
et digne tibi per omnia placentes,
in omni opere bono fructificemus.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
Conclusio ritus
386. Tum minister ritum concludit, dicens:
Deus Pater misericordiarum,
qui Verbum suum in mundum misit
per Spiritum suum omnem docentem veritatem,
faciat nos nuntios Evangdlii
et amoris sui testes in mundo.
ii. Arnen.
387. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT V
ORDO BENEDICTIONIS CONSOCIATIONUM
AD AUXILIUM
IN PUBLICIS NECESSITATIBUS PRAESTANDUM
Praenotanda
388. Fideliter Evangelio adhaerens Ecclesia quidquid bonum in
communitate humana invenitur sua actione fovet ac roborat.
Etsi totius populi Dei est fratrum miserias atque labores in
publicis necessitatibus pro viribus allevare, valde tamen laudandae
sunt ac sustinendae hominum consociationes, quae dum efficacius
ipsae, collatis viribus, auxilium ferre possunt, alios quoque satagunt
sibi asciscere adiutores ad magis idoneum adiumentum opportune
praestandum.
389. Nomine vero consociationum ad auxilia in publicis necessita¬
tibus praestanda hic intelleguntur consociationes ad infirmos in vale¬
tudinarium deducendos, ad incendia exstinguenda, ad aquarum inun¬
dationes decontinendas, etc., etiam si pars sint alicuius structurae a
publica auctoritate in communitate civili promotae.
390. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote tum
a diacono, qui, ritus structura et potioribus elementis servatis, con¬
sociationis et locorum adiunctis celebrationem aptabunt.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
391. Sodalibus consociationis congregatis, opportune fit cantus
aptus, quo expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
BENEDICTIO CONSOCIATIONUM AD AUXILIUM PRAESTANDUM
151
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
392. Deinde celebrans adstantes salutat dicens:
Dominus, qui per transiit benefaciendo,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
393. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam di¬
sponit, his vel similibus verbis:
Deus, qui caritas est, caritatis suae volens homines esse parti¬
cipes, Filium suum misit in mundum ut hominibus subveni¬
ret, eosque vel infirmos vel debiles vel rebus adversis afflictos
leniter adiuvaret; Christus autem tanto fratres suos est pro¬
secutus amore, ut sibi factum affirmans quidquid pro illis
esset impensum, homines misericordes Patris sui benedictos
vocaverit, elsque vitam aeternam promiserit.
Super huius ergo consociationis sodales, qui operam suam
in fratrum auxilium impendere sibi proponunt, largam Do¬
mini benedictionem imploremus.
Lectio verbi Dei
394. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum. Seligatur autem textus qui fines con¬
sociationis melius respicere videatur.
Mt 25, 31-46 « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis
minimis , mihi fecistis ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: « Cum venerit
152
BENEDICTIONES PERSONARUM
Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc
sedebit super thronum gloriae suae. Et congregabuntur ante
eum omnes gentes; et separabit eos ab Invicem, sicut pastor
segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis,
haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris
eius erunt: « Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum
vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis
mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram,
et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visi¬
tastis me; in carcere eram, et venistis ad me ». Tunc respon¬
debunt ei iusti dicentes: « Domine, quando te vidimus esu¬
rientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum
et cooperuimus? Quando autem te vidimus infirmum aut in
carcere et venimus ad te? ». Et respondens Rex dicet illis:
« Arnen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus
meis minimis, mihi fecistis ». Tunc dicet et his, qui a sinistris
erunt: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non
dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;
hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis
me; infirmus et in carcere, et non visitastis me ». Tunc re¬
spondebunt et ipsi dicentes: « Domine, quando te vidimus
esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infir¬
mum vel in carcere et non ministravimus tibi? ». Tunc respon¬
debit illis dicens: « Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis
uni de minimis his, nec mihi fecistis ». Et ibunt hi in suppli¬
cium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ».
395. Vel:
Is 58, lab. 5-11 Frange esurienti panem tuum .
Audite, fratres, verba Isaiae prophetae.
Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam.
Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affli-
BENEDICTIO CONSOCIATIONUM AD AUXILIUM PROSTANDUM
153
git animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput
suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis
ieiunium et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est ieiu-
nium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes
iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum
dirumpere? Nonne frangere esurienti panem tuum et egenos,
vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum
et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi aurora
lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem
tuam iustltia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis,
et Dominus exaudiet, clamabis, et dicet: « Ecce adsum ». Si
abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum
et loqui iniquitatem, si effuderis esurienti animam tuam et
animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et
caligo tua erit sicut meridies. Et te ducet Dominus semper, et
satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et
eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non
deficient aquae.
396. Vel:
Tob 12 , 6-13 « Bonum facite, et malum non inveniet vos ».
Dixit angelus Domini Thobi et filio eius: « Deum benedicite... ».
Sir 3 , 33 — 4 , 11 «Animam esurientem ne contristaveris ».
Ignem ardentem exstinguit aqua...
Sir 7 , 36-39 « Non desis plorantibus in consolatione ».
P&uperi porrige manum tuam ...
Mc 2 , 1-12 « Venerunt ad Iesum ferentes paralyticum, qui a quattuor
portabatur ».
Iterum intravit Iesus Capharnaum ...
Lc 10 , 25-37 « Quis est meus proximus? ».
Ecce quidam legis peritus surrexit tentans Iesum dicens ...
Io 13 , 12-17 « Et vos debetis alter alterius lavare pedes ».
Postquam lavit Iesus pedes discipulorum suorum ...
154
BENEDICTIONES PERSONARUM
397. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 33 (34), 2-3. 4-5. 6-7. 10-11. 12-13
U. (9a) Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
Ps 102 (103), 1-2. 3-4. 11-12. 13-14. 17-18
(8) Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multce misericordice.
398. Celebrans pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
399. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, prex
communis haberi potest. Ex intercessionibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria sodalium vel rerum adiuncta respiciant.
Christus Dominus, languores nostros ipse ferens, serumnas
nostras et nostros ipse portans dolores, pertransiit benefa¬
ciendo nobis relinquens exemplum, ut eius vestigia sequamur.
In eius ergo caritate fundati, ipsum deprecemur dicentes:
r. Doce nos, Domine, fratribus inservire.
Qui propter nos egenus factus,
non ministrari sed ministrare venisti,
— da ut et nos fratres diligamus
eosque in necessitatibus adiuvemus. r.
Qui mundum, redemptione tua, novum effecisti,
in quo homines sibi Invicem proximi flerent,
et inter se diligerent,
— da ut et nos ad evangelicam vivendi rationem
instaurandam alacriter laboremus.
BENEDICTIO CONSOCIATIONUM AD AUXILIUM PROSTANDUM 155
Qui omnes homines
bonorum tuorum vis esse participes,
— multos suscita in populo tuo,
qui caritate tua urgente,
egenis miserlsque iuvandis,
se libenter addicant. R.
Qui Mariam matrem tuam,
matrem quoque nostram esse voluisti,
— fac ut sub eius praesidium confugientes,
adiutricem nobis caelitus datam
iugiter sentiamus,
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
400. Quando Preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut
divinum exposcant auxilium:
Oremus, fratres dilectissimi,
Deum qui caritas est,
ut Spiritus sui ardore nos inflammare dignetur
et mutua faciat dilectione ferventes
sicut Christus dilexit nos.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Sequitur oratio benedictionis.
Oratio benedictionis
401. Tum celebrans, extensis manibus, subiungit:
Benedictus es, Domine, Deus misericordiarum,
qui nobis in Filio tuo admirabile caritatis exemplum dedisti
et per eum mandatum dilectionis enixe commendasti:
hos famulos tuos,
qui ad fratres adiuvandos se generose condonant,
156
BENEDICTIONES PERSONARUM
benedictionibus tuis S cumulare digneris,
ut, necessitatibus urgentibus,
toto animo totisque viribus,
fideliter tibi in proximis administrent.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
Conclusio ritus
402. Post orationem benedictionis opportune canitur antiphona
(cf. App. n. 8):
In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectio¬
nem habueritis ad invicem,
y. Dixit Iesus discipulis suis. In hoc.
403. Vel sequens (cf. App. n. 9):
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Congregavit nos in unum Christi amor,
y. Exsultemus et in ipso iucundemur.
y. Timeamus et amemus Deum vivum,
y. Et ex corde diligamus nos sincero.
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Simul ergo cum in unum congregamur:
y. Ne nos mente dividamur, caveamus,
y. Cessent iurgia maligna, cessent lites,
y. Et in medio nostri sit Christus Deus.
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Simul quoque cum beatis videamus
y. Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
y. Gaudium, quod est immensum atque probum,
y. Saecula per infinita saeculorum.
vel alius cantus aptus.
CAPUT VI
ORDO AD BENEDICENDOS PEREGRINOS
Praenotanda
404. Peregrinationes ad loca sancta, ad sepulcra Sanctorum et ad
sanctuaria, sive traditis formis suscipiuntur sive novis, magni in vita
pastorali habendae sunt, utpote quae fideles ad conversionem provo¬
cent, eorum vitam christianam nutriant et apostolicam navitatem
promoveant.
405. Curandum est ut quod est proprium peregrinationis christianae,
eius nempe natura spiritalis, apte exponatur et opportune praepa¬
retur, ut peregrini vere fiant «praecones itinerantes Christi » 20 et
peregrinationis fructus abunde percipiant.
406. Quo autem facilius id consequi possint, haud raro bonum erit,
occasione data incipiendae vel concludendae peregrinationis, aptam
celebrationem instituere, in qua peregrinis peculiaris benedictio im¬
pertiatur.
407. Si vero praeferatur peregrinationem incipere vel absolvere cele¬
bratione Missae vel Liturgiae Horarum vel alius actionis liturgicae,
omnia concludi possunt peculiari peregrinorum benedictione, iuxta
Ordines infra propositos.
408. Ordines, qui hic praebentur, adhiberi possunt tum a sacerdote,
tum a diacono, qui, ritus structura et potioribus elementis servatis,
peregrinationis et locorum adiunctis celebrationes aptabunt.
20 Cone. Vat. II, Decretum de apostolatu Iaicorum, Apostolicam Actuositatem, n. 14.
158
BENEDICTIONES PERSONARUM
I. ORDO BENEDICTIONIS PEREGRINORUM
ITER INEUNTIUM
Ritus initiales
409. Communitate peregrinorum congregata, opportune canitur
Ps 121 (122) vel alius cantus aptus. Cantu absoluto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
410. Deinde adstantes salutat, dicens:
Deus, salus et consolatio nostra,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
411. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam di¬
sponit his vel similibus verbis:
Ineuntes nos, fratres carissimi, hanc sacram peregrinatio¬
nem, in mentem revocemus oportet quo consilio hoc sanctum
propositum maturaverimus.
Loca, quse invisere cupimus, devotionem testantur populi
Dei, qui eo frequens accurrit ut inde redeat in vita christiana
profitenda fortiter confirmatus, et ad caritatis opera patran¬
da alacriter paratus.
BENEDICTIO PEREGRINORUM
159
Sed et fidelibus ibi degentibus nos ipsi, peregrini, aliquid
afferre debemus: exemplum nempe fidei, spei et caritatis
nostrae ut omnes, et indigenae et adventicii, mutua aedifica¬
tione ditentur.
Lectio verbi Dei
412, Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum e Sacris Scripturis.
2 Cor 5, 6b-10 « Peregrinamur a Domino ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
per fidem enim ambulamus et non per speciem. Audemus
autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a
corpore et praesentes esse ad Dominum. Et ideo contendimus
sive praesentes sive absentes placere illi. Omnes enim nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquis¬
que pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
413. Vel:
Is 2 , 2-5 « Ambulemus in lumine Domini ».
Erit in novissimis diebus ...
Lc 2 , 41-51 « Ascenderunt Ierosolymam ».
Ibant parentes Iesu per omnes annos ...
Lc 24 , 13-35 « Ipse Iesus appropinquans ibat cum illis ».
In illo tempore duo ex discipulis ibant ipsa die (resurrectionis Iesu)
in castellum ...
Hebr 10 , 19-25 « Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei ».
Habentes, fratres, fiduciam ...
1 Petr 2 , 4-12 « Tamquam advence et peregrini ».
Carissimi, ad Iesum accedentes ...
160
BENEDICTIONES PERSONARUM
414. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 23 (24), 1-2. 3-4b. 5-6
R. (cf. 6) Hcec est generdtio qucerentium faciem tuam, Domine.
Ps 26 (27), 1. 4. 13-14
R. (cf. 4) Unum petii a Domino, ut inhabitem in domo Domini.
415. Celebrans pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
416. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria peregrinorum, vel rerum adiuncta respi-
ciant.
Deum humanae nostrae peregrinationis principium et finem,
fidenter invocemus, dicentes:
R. Iter nostrum, Domine, propitius comitare.
Pater sancte,
qui olim populo tuo in deserto peregrinanti,
ducem et viam te ipsum praebuisti:
— nobis, hoc iter inchoantibus,
praesidium tuum benignus accommoda
ut, quibuslibet periculis superatis,
feliciter ad nostra redeamus. R.
Qui Unigenitum tuum
tamquam viam qua ad te perveniamus nobis praebuisti,
— fac ut illum fideliter et perseverantes sequamur. R.
Qui Mariam semper Virginem,
imaginem et exemplar Christi sequelae nobis praebuisti,
BENEDICTIO PEREGRINORUM
161
— tribue ut illam semper aspicientes,
in novitate vitae digne ambulemus. R.
Qui Ecclesiam tuam peregrinantem in terris,
per Spiritum Sanctum ad te dirigis,
— concede ut te super omnia quaerentes,
in viam mandatorum tuorum curramus. R.
Qui nos ad te vocas
per semitas iustitiae et pacis,
— praesta ut te, aliquando, in aeterna patria contemplemur. R.
Oratio benedictionis
417. Tum celebrans, extensis manibus, subiungit:
Omnipotens Deus,
qui diligentibus te
misericordiam tuam semper impendis
et quaerentibus te
nulla es in regione longinquus,
adesto famulis tuis pie peregrinantibus
et eorum viam in tua dirige voluntate,
ut, per diem umbra tua salutariter circumtecti
ac lumine gratiae tuae per noctem illustrati,
ad eum, quo pergunt locum,
te comitante,
feliciter valeant pervenire.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Conclusio ritus
418. Tum celebrans ritum concludit dicens:
Dirigat Dominus viam nostram
et in salutis suae prosperitate disponat.
R. Arnen.
162
BENEDICTIONES PERSONARUM
Adsit nobis Dominus
et comes noster esse dignetur.
R. Arnen.
Iter, quod nunc fidenter aggredimur,
Deo opitulante feliciter absolvamus.
r. Arnen.
419. Opportune fit cantus aptus.
II. ORDO BENEDICTIONIS PEREGRINORUM
ANTE VEL POST REDITUM
420. Communitate peregrinorum congregata, opportune cantus
aptus habetur, v. gr. Urbs Iertisalem bedta (cf. App. n. 10), vel alius
qui et locis et adiunctis congruat. Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Arnen.
421. Deinde celebrans, adstantes salutat dicens:
Deus, spes et consolatio nostra,
pace vos repleat et gaudio in Spiritu Sancto.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis prsesertim deprompta.
Omnes respondent:
Arnen.
vel:
Ipsi gloria in saecula,
vel alio apto modo.
BENEDICTIO PEREGRINORUM
163
422. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Peculiare tempus gratiae Deus nobis peregrinantibus con¬
cessit. Qui ergo loca sancta fidenter adivimus, ad cor no¬
strum renovandum Intima sollicitatione compellimur.
Sanctuaria vero quae visitavimus, signum exstant domus Dei
non manufactae, Corporis scilicet Christi, cuius nos vivi et
electi lapides sumus, super ipsum, petram angularem, aedifi¬
cati. Ad propria redeuntes, vocationem nostram vivamus, qua
genus electum, regale sacerdotium, gens sancta et populus
acquisitionis vere sumus, ut virtutes eius annuntiemus, qui
de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum.
Lectio verbi Dei
423. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
1 Chr 29, 9-18 « Peregrini sumus coram te, Deus, et advenae ».
Audite, fratres, verba libri primi Chronicorum.
Laetatus est populus super prompto animo prlncipum et alio¬
rum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex
laetatus est gaudio magno.
Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait:
« Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri,
ab aeterno in aeternum.
Tua est, Domine, magnificentia et potentia,
gloria, splendor atque maiestas.
Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra tua sunt.
Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia.
De te sunt divitiae et gloria,
tu dominaris omnium.
164
BENEDICTIONES PERSONARUM
In manu tua virtus et potentia,
in manu tua est magnificare et firmare omnia.
Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi
et laudamus nomen tuum inclitum.
Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa
offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus
dedimus tibi. Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut
omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram,
et nulla est spes. Domine Deus noster, omnis haec copia,
quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo,
de manu tua est et tua sunt omnia. Scio, Deus meus, quod
probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simpli¬
citate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum,
qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi of¬
ferre donaria. Domine Deus Abraham et Isaac et Israel patrum
nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis
eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat ».
424. Vel:
Lc 24, 28-35 « Narrabant quce gesta erant in via ».
Appropinquaverunt discipuli castello quo ibant...
Io 5, 1-15 « Tolle grabatum tuum et ambula ».
Erat dies festus Iudaeorum...
Io 9, 1-38 « Abii et lavi et vidi ».
Praeteriens Iesus vidit...
Act 8, 26-35 « Venerat adorare in Ierusalem et revertebatur ».
Angelus Domini locutus est ad Philippum...
Hebr 13, 12-21 « Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram
inquirimus ».
Fratres: Iesus, ut sanctificaret...
BENEDICTIO PEREGRINORUM
165
425. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 83 (84), 3. 4. 5-6. 7-8
B. (2) Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
Ps 121 (122), 1-2. 4-5. 6-7. 8-9
B. (cf. 1) In domum Domini Icetantes ibimus.
426. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
427. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quas peculiaria peregrinorum vel rerum adiuncta respi-
ciant.
Dominum caeli et terrae, qui voluit ut plenitudo divinitatis in
humana Christi natura inhabitaret, supplices deprecemur
dicentes:
B. Respice, Domine, de sanctuario tuo et benedic populo tuo.
Pater sancte, qui in exodo paschali
salutis viam populo tuo percurrendam
mystice praefiguratam voluisti,
— praesta ut in viis nostris obeundis
corde magno et animo volenti tibi adhaereamus, b.
Qui Ecclesiam tuam
velut sanctuarium in mundo posuisti
unde lux vera omnibus praefulgeret,
— fac ut populi multi ad eam undique fluant
et ambulent in semitis tuis. b.
166
BENEDICTIONES PERSONARUM
Qui divinitus affirmasti
manentem civitatem hic haberi non posse,
— fac ut futuram fidenter inquiramus. R.
Qui signa praesentiae tuae
in vitae semitis doces esse dignoscenda,
— concede ut et nos Filium tuum,
comitem habeamus in via
et in fractione panis convivam, r.
Oratio benedictionis
428. Tum celebrans, extensis manibus, subiungit:
Benedictus Deus,
Pater Domini nostri Iesu Christi,
qui ex omnibus gentibus
devotum tibi populum elegisti,
sectatorem bonorum operum:
tu qui horum fratrum corda divinitus tetigisti,
ut tibi fidelius adhaererent et promptius inservirent,
illos, quaesumus,
benedictionibus tuis cumulare digneris,
ut cum gaudio ad propria redeuntes,
mirabilia tua et dictis efferant
et factis omnibus manifestent.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
BENEDICTIO PEREGRINORUM
167
Conclusio ritus
429. Tum celebrans ritum concludit dicens:
Dominus caeli et terrae,
qui vobis in hac peregrinatione
propitius adesse voluit,
sua vos semper protectione custodiat.
r. Amen.
Deus, qui filios suos dispersos
in Christo Iesu congregavit in unum,
concedat ut et vos in ipso
cor unum sitis et anima una.
R. Amen.
Deus, qui pro suo beneplacito
et velle et perficere in vobis operari dignatur,
devotionem vestram sua benedictione confirmet.
r. Amen.
430. Laudabiliter ritus concluditur apto cantu.
CAPUT VII
ORDO BENEDICTIONIS PRO ITINERE INEUNDO
Praenotanda
431. Veneranda est consuetudo, in ipsa Scriptura pluries memorata,
ut qui iter sint inituri, Domini deprecentur auxilium. Hic Ordo bene¬
dictionis specimen praebet orationis, ut pia consuetudo servetur.
Adhiberi potest praesertim pro itinerantibus, qui patria vel domo
emigrant, etiam tantum ad tempus, ut laborem exerceant, aut alium
in locum se dirigunt, verbi gratia ad ferias agendas.
432. Minister huius benedictionis potest esse tum sacerdos tum
diaconus tum etiam laicus, qui omnes, ritus structura et potioribus
elementis servatis, itinerantium et locorum adiunctis celebrationem
aptabunt.
433. Si unus tantum vel aliquis parvus coetus sit benedicendus, adhi¬
beri potest Ritus brevior qui in fine huius Ordinis, nn. 449-452 exhi¬
betur.
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
434. Communitate congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
vel alio apto modo.
BENEDICTIO ITINERANTIUM
169
435. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salu¬
tat dicens:
Dominus qui visitabit nos 6riens ex alto
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
436. Si vero minister est laicus adstantes salutat, dicens:
Dominus convertat vultum suum ad nos
et dirigat pedes nostros in viam pacis.
Omnes respondent:
Arnen.
437. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Fratres nostros discedentes D6mino commendemus ut eis
prosperum iter aperiat et ipsi, inter huius mundi vias, Deum
laudent in creaturis suis, eius bonitatem in fratrum hospi¬
talitate experiantur, bonum nuntium salutis hominibus ma¬
nifestent, omnibus se praebeant affabiles, afflictos et egenos
quos invenerint et benigne salutent et consolari sciant et
satagant adiuvare.
170
BENEDICTIONES PERSONARUM
Lectio verbi Dei
438. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister qui
prseest legit textum Sacrarum Scripturarum.
Lc 3, 3-6 « Rectas facite semitas eius ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Lucam.
Venit Ioannes Baptista in omnem regibnem circa Iordanem
praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccato¬
rum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae:
« Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite
semitas eius. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis
humiliabitur; et erunt prava in directa et aspera in vias
planas; et videbit omnis caro salutare Dei ».
439. Vel:
Deut 6, 4-9 Meditaberis verba mea in itinere .
Audite, fratres, verba libri Deuteronomii.
Audi Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. Dili¬
ges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego
praecipio tibi hodie, in corde tuo, et inculcabis ea filiis tuis
et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere,
decumbens atque consurgens; et ligabis ea quasi signum
in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos
tuos, scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
440. Vel:
Gen 12 , 1-9 « Egredere in terram, quam monstrabo tibi ».
Dixit Dominus ad Abram: « Egredere de terra tua ...
Gen 28 , 10-16 « Ego tecum sum et custodiam te, quocumque per¬
rexeris ».
Egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran...
BENEDICTIO ITINERANTIUM
171
Tob 5 , 17-22 « Deus protegat vos ibi, et reducat vos ».
Dixit Azarias Thobi: « Ibo cum illo, ne timueris ...
Lc 24 , 13-35 « Ipse Iesus appropinquans ibat cum illis ».
In illo tempore duo ex discipulis ibant ipsa die (resurrectidnis Iesu)
in castellum ...
Io 14 , 1-11 « Ego sum via et veritas et vita ».
Dixit Iesus discipulis suis: « Non turbetur cor vestrum...
441. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 22 (23), 1-3.4. 5. 6
r. (1) Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.
Ps 24 (25), 5-6. 9-10. 12-13
r. (4) Vias tuas, Domine, demonstra mihi.
Ps 90 (91), 1-2. 10-11. 12-13. 14-15
r. (cf. 11) Angeli Domini custodiant te in omnibus viis tuis.
442. Minister qui praeest, pro opportunitate adstantes breviter allo¬
quitur, lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide
percipiant.
Preces
443. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex intercessionibus quae infra proponuntur,
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Deum, nostrarum viarum principium et finem, fidenter invo¬
cemus dicentes:
r. Pius adesto, Domine, gressibus nostris.
Pater sancte,
cuius Unigenitus se nobis tamquam viam praebuit,
172
BENEDICTIONES PERSONARUM
qua ad te perveniamus,
— fac ut illum praeeuntem fideli perseverantia sequamur. r.
Qui servientibus tibi
semper et ubique es propinquus,
— famulos tuos paterna protectione custodi,
ut te sentiant comitem in via,
quem futurum sperant convivam in patria. R.
Qui olim populo tuo in deserto peregrinanti
ducem et viam temetipsum praebuisti,
— nobis, hoc iter inchoantibus,
praesidium tuum largire benignus
ut, quibuslibet periculis superatis,
feliciter ad nostra redeamus, r.
Qui hospitalitatem peregrinis exhibitam
inter signa advenientis regni tui posuisti,
— concede ut omnes, qui sine domo vagantur,
stabilem possint sedem invenire, r.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
444. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister, his vel similibus verbis, divinum auxilium exposcit, dicens:
Vias tuas, Domine, demonstra nobis.
r. Kyrie, eleison.
Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto.
r. Kyrie , eleison.
Esto nobis, Domine, turris fortitudinis.
r. Kyrie, eleison.
Salvos fac servos tuos, Domine, sperantes in te.
r. Kyrie, eleison.
Sequitur oratio benedictionis.
BENEDICTIO ITINERANTIUM
173
Oratio benedictionis
445. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
secus vero, manibus iunctis, benedictionis orationem profert.
Si ipse non est cum aliis profecturus:
Omnipotens et misericors Deus,
qui filios Israel per medium mare
sicco vestigio transire fecisti,
et Magis ad Filium tuum venientibus
iter, stella duce, ostendisti;
auxiliare fratribus nostris,
et iter eis prosperum concede,
ut, te protegente et comitante,
quo tendunt incolumes pervenire
ac demum aeternae salutis portum
feliciter intrare mereantur.
Per Christum Dominum nostrum.
f&. Arnen.
446. Vel cum ipse est simul cum aliis profecturus:
Omnipotens sempiterne Deus,
qui Abraham de terra sua eductum,
et de cognatione detractum
per omnes suae peregrinationis vias
illaesum custodisti:
nos etiam famulos tuos custodire digneris:
esto nobis. Domine, in procinctu suffragium,
in via comes atque solatium,
in adversitate praesidium:
ut, te duce, quo tendimus,
prospere perveniamus,
et ad propria feliciter redire possimus.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
174
BENEDICTIONES PERSONARUM
Conclusio ritus
447. Tum ille qui praeest, si est sacerdos vel diaconus, ritum con¬
cludit dicens:
Dominus vobis (nobis) inseparabiliter inhaereat
et iter vestrum (nostrum) beneplacito suo
misericorditer dirigat.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, jfc et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
448. Si vero minister est laicus super profecturos omnesque adstan-
tes benedictionem Domini implorat, ac seipsum signans, dicit:
Benedicat nos omnipotens Deus,
ac nos pro vobis exaudiat supplicantes
ut prosperum iter habeatis.
i*. Arnen.
II. RITUS BREVIOR
449. Ille qui praeest dicit:
Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
Qui fecit caelum et terram.
450. Tunc ab uno ex adstantibus vel ab eo qui praeest legitur textus
Sacrae Scripturae, v. gr.:
BENEDICTIO ITINERANTIUM
175
Tob 4, 19a: Omni tempore benedic Dominum et postula ab
illo, ut dirigantur viae tuae et omnes semitae tuae et consilia
bene disponantur.
Io 14, 6: Dixit Iesus: « Ego sum via et veritas et vita. Nemo
venit ad Patrem nisi per me ».
451. Deinde ille qui praeest benedictionis orationem profert:
Omnipotens sempiterne Deus,
qui Abraham de terra sua eductum,
et de cognatione detractum
per omnes suae peregrinationis vias
illaesum custodisti:
nos etiam famulos tuos custodire digneris:
esto nobis, Domine, in procinctu suffragium,
in via comes atque solatium,
in adversitate praesidium:
ut, te duce, quo tendimus,
prospere perveniamus,
et ad propria feliciter redire possimus.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
452. Vel:
Benedicat nos Deus
omni benedictione caelesti
viasque nostras in prosperitate disponat,
ut inter omnes mundanas varietates,
eius semper protectionem
experiri valeamus.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
PARS SECUNDA
DE BENEDICTIONIBUS QU^ ^DES
ET CHRISTIFIDELIUM MULTIMODAM
NAVITATEM SPECTANT
PRAENOTANDA PARTIS SECUNDE.
453. Fide ducti christifideles, spe roborati et caritate compulsi,
bonitatis divinae vestigia non solum in universis rebus creatis sapien¬
ter dignoscere valent, sed omnes mundi eventus tamquam signa
considerant paternae illius providentiae, qua Deus omnia regit atque
gubernat. Semper ergo et ubique occasio praebetur et orandi, et
Domino fidendi et gratias debitas agendi.
454. Sensum fidei, quo Dei praesentia in cunctis vitae eventibus
percipitur, peculiaribus decet ritibus exhibere, qui in huiusmodi
rebus aut aedificiis inaugurandis peraguntur. Deum enim benedici¬
mus eique pro novis rebus vel aedificationibus gratias agimus, impri¬
mis ab illo petentes, ut eos qui horum operum vel rerum utentur
beneficio, sua ipse benedictione cumulare dignetur.
455. Ordines benedictionum, qui in hac parte inveniuntur, res adhi¬
bendas atque aedificia inauguranda respiciunt, quae christifidelium
multimodam spectant navitatem, quaeque in eorum vita magni sunt
momenti.
CAPUT VIII
ORDO BENEDICTIONIS OPERIS QUO NOVI ^DIFICII
STRUCTURA PARATUR
Praenotanda
456« Ritus, qui sequitur, adhibetur cum opus inchoatur ad aedifi¬
cium exstruendum vel benedicitur primarius lapis aedificii alicuius
momenti, praesertim pro aliqua communitate peculiari. Modus autem
benedicendi primarii lapidis sicut etiam benedicendi operis ad no¬
vam ecclesiam aedificandam fit iuxta ritum in Ordine Dedicationis
ecclesiae et altaris propositum. 1
457. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote tum
a diacono qui, ritus structura et potioribus elementis servatis, adstan-
tium et operis ac locorum adiunctis celebrationem aptabunt.
458. Haec celebratio etsi respicit communitatem cui aedificium
exstruendum destinatur, pleniorem tamen sensum consequi potest
cum adsunt etiam illi qui proprio labore immediate opus aedificabunt.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
459. Coetu congregato ad locum ubi aedificium exstruendum est,
convenienter fit cantus aptus, v. g;r. Ps 126 (127), 1-2.
460. Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Pontificale Romanum, Ordo Dedicationis ecclesiae et altaris, cap. I.
BENEDICTIO OPERIS AD NOVUM AEDIFICIUM
181
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
461 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro,
a quo bona cuncta procedunt.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
462 . Secundum loci consuetudines, post salutationem, legati eorum
qui opus exstruere curabunt aliquam praesentationem operis facere
possunt.
463 . Deinde celebrans adstantes ad benedictionis celebrationem
disponit his vel similibus verbis:
Opus quod hodie inchoamus, fidem nostram debet excitare
et gratos animorum sensus exhibere. Illud psalmi utique no¬
vimus: Nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laborant
qui aedificant eam. Dei autem quodammodo sumus adiutores,
quoties operibus nostris fratribus vel communitati consuli¬
mus atque servimus. Dei igitur auxilium hac nostra celebra¬
tione, fratres, imploremus, ut hanc structuram ad optatum
exitum feliciter ducat, molitores protegat et ab omni malo
defendat.
Lectio verbi Dei
464 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
182
BENEDICTIONES yEDIUM ET NAVITATUM
1 Cor 3, 9-11 « Dei cedificatio estis ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Dei sumus adiutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio
estis. Secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens
architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat.
Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; funda¬
mentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod po¬
situm est, qui est Iesus Christus.
465. Vel:
Is 28, 16-17b « Ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem ».
Haec dicit Dominus ...
1 Petr 2, 4-10 « Et ipsi tamquam lapides vivi cedificamini ».
Ad Dominum accedentes...
Lc 6, 47-49 « Domus bene cedificata ».
Dicebat Iesus discipulis suis: « Omnis qui venit ad me ...
466. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 120 (121), 1-2. 3-4. 5-6. 7-8
(cf. 2) Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Ps 89 (90), 12-14. 16-17
R. (cf. 11 c) Opus manuum nostrarum confirma.
467. Celebrans, pro opportunitate, brevem homiliam facere potest,
lectionem biblicam illustrans, ut adstantes sensum celebrationis fide
percipiant.
Preces
468. Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra propo¬
nuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere, quae peculiaria adstantium vel rerum adiuncta respiciant.
BENEDICTIO OPERIS AD NOVUM AEDIFICIUM
183
Deum Patrem omnipotentem; fratres carissimi, deprecemur
ut opus, quod hodie inchoamus, ad regnum Dei aedificandum
conferat et nos Christo, angulari lapidi, in fide et caritate
coniungat.
r. Benedictus es, Pater, in ceternum.
Qui nobis sapientiam et vires dedisti,
ut operis tui adiutores efficeremur, r.
Qui per Filium tuum Dominum nostrum,
Ecclesiam tuam sanctam supra firmam petram
aedificare voluisti, r.
Qui per Spiritum Filii tui
domum nos aedificas spiritalem,
in qua mansionem tuam facere dignaris, r.
Qui nobis id firma ponis in spe,
ut hoc opus cuius hodie, te benedicente,
initium sumimus,
te protegente, ad felicem exitum perducamus, r.
Qui tunsione plurima
lapides nos vivos sculpis atque perpolis,
ut dignos efficias
qui in Sanctam Ierusalem exstruamur, r.
Oratio benedictionis
469 . Tum celebrans, manibus extensis, orationem benedictionis
profert:
Omnipotens Deus, misericordiarum Pater,
qui per Filium tuum cuncta creasti,
et ipsum regni tui fundamentum firmissimum statuisti,
184
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
concede, quaesumus,
ut quod ad gloriam nominis tui
et ad nostrum profectum aggredimur,
aeterno tuae sapientiae munere,
in dies capiat incrementum
et suo tempore feliciter consummetur.
Per Christum Dominum nostrum.
U. Arnen.
470 . Vel:
Rerum conditor Deus,
qui hominem iussisti laboris officia sustinere,
da, ut opus quod incipimus
huius vitae prosit incrementis,
et regno Christi dilatando
tua benignitate proficiat.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
471 . Tum celebrans, pro opportunitate, aream novi aedificii ex¬
struendi et primarium lapidem aqua benedicta aspergere potest.
Deinde lapis in fundamentis ponitur, dum populus cantum aptum
peragit.
Conclusio ritus
472 . Deinde celebrans, manibus super adstantes extensis, ritum
concludit, dicens:
Benedicat vos omnipotens Dominus,
et propitius cordis vestri vota suscipiat.
r. Arnen.
BENEDICTIO OPERIS AD NOVUM ^DIFICIUM
185
Det vobis Dominus
ut quascumque facitis
omnia in eius nomine faciatis.
UL Arnen.
Laborem vestrum Dominus sereno vultu respiciat
et vitam vestram ab omni malo defendat.
r. Arnen.
473. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT IX
ORDO BENEDICTIONIS NOV^ DOMUS
Praenotanda
474. Cum novam domum christifideles auspicari desiderant, pastor
animarum eiusque cooperatores eorum voluntati libenter assentian-
tur; pretiosa enim eis probetur occasio eosdem fideles conveniendi,
ut pro novae habitationis copia simul et in laetitia Deo gratias agant,
a quo bona cuncta procedunt.
475. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote tum
a diacono et etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
476. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus ac potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et com¬
morantium accommodetur.
477. Benedictio novae domus sine commorantium praesentia ne fiat.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
478. Familiae membris, propinquis quoque et amicis loco apto con¬
gregatis, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
479. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea.
BENEDICTIO NOV^ DOMUS
187
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
480 . Si vero minister est laicus, adstantes salutat dicens:
Deus, quem unanimes uno ore glorificamus,
det nobis, per Spiritum eius
idipsum sapere in alterutrum
secundum Christum Iesum.
Omnes respondent:
Arnen.
481 . Deinde adstantes ad celebrationem benedictionis disponit his
vel similibus verbis:
Ad Christum, fratres carissimi, qui ex Virgine Maria nasci
dignatus est et habitavit in nobis, fervens nostra dirigatur
oratio ut sub hoc tectum intrare et hanc domum sua prae¬
sentia benedicere dignetur. Christus Dominus sit hic in medio
vestri, caritatem fraternam in vobis alat, gaudia participet,
sublevet maerores. Vos autem, Christi praeceptis et exemplis
adducti, id apprime curate ut haec nova domus caritatis sit
domicilium, unde bonus Christi odor longe lateque diffun¬
datur.
Lectio verbi Dei
482 . Deinde unus ex adstantibus vel ipse minister legit textum Sa¬
crarum Scripturarum.
188
BENEDICTIONES .EDIUM ET NAVITATUM
Lc 10, 5-9 « Pax huic domui ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Lucam.
Dixit Dominus discipulis suis: « In quamcumque domum
intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit
filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem ad
vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bi¬
bentes, quas apud illos sunt: dignus enim est operarius mer-
cede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcum¬
que civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae
apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite
illis: Appropinquavit in vos regnum Dei ».
483 . Vel:
Gen 18, l-10a « Domine, ne transeas servum tuum! ».
In diebus illis: Apparuit Abrahae Dominus iuxta Quercus Mambre ...
Mc 1, 29-30 lesus venit in domum Simonis .
Egrediens lesus de synagoga venit in domum Simonis ...
Lc 10, 38-42 « Martha excepit Iesum ».
Intravit lesus in quoddam castellum...
Lc 19, 1-9 « Hodie salus domui huic facta est ».
Ingressus lesus perambulabat Iericho ...
Lc 24, 28-32 « Mane nobiscum ».
lesus et duo discipuli appropinquaverunt castello ...
484 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 111 (112), 1-2. 3-4. 5-6. 7-8. 9
(Ia) Beatus vir qui timet Dominum.
Ps 126 (127), 1. 2. 3-4. 5
B. (cf. 1) Dominus cedificet nobis domum.
BENEDICTIO NOV^E DOMUS
189
Ps 127 (128), 1-2. 3. 4-6a
r. (4) Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum .
485 . Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
486 . Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra propo¬
nuntur, minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria adstantium vel rerum adiuncta respiciant.
Filium Dei, Dominum caeli et terrae, qui, caro factus, habitavit
in nobis, grato et laeto corde invocemus, dicentes:
Mane nobiscum, Domine.
Domine Iesu Christe,
qui vitam domesticam cum Maria et Ioseph sanctificasti,
— nobiscum in hac domo commorari digneris,
ut te nostrum hospitem sentiamus et caput veneremur. #.
Tu, in quo omnis aedificatio compacta
crescit in templum sanctum
— fac ut habitantes in hac domo
coaedificentur in habitaculum Dei in Spiritu, r.
Qui fideles tuos domum suam supra firmam petram
aedificare docuisti
— da ut huius familiae vita
verbis tuis fortiter adhaereat
et omni divisione remota,
corde magno et animo volenti tibi deserviat, r.
Qui, domo propria carens, hospitalitatem amicorum
in laetitia paupertatis accepisti.
190
BENEDICTIONES yEDIUM ET NAVITATUM
— fac ut omnes qui locum habitationis inquirunt
domum suo nomine dignam,
adiuvantibus nobis inveniant. ».
Oratio benedictionis
487 . Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
secus vero, manibus iunctis, subiungit:
Adesto, Domine, famulis tuis
qui domum hanc (hodie) auspicantes,
benedictionem tuam supplices exorant,
ut in ea commorantes te refugium sentiant,
ab ea exeuntes te comite laetentur,
ad eam redeuntes te hospite perfruantur
donec mansionem sibi paratam
in domo Patris tui feliciter inveniant.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
n. Arnen.
488 . Adhiberi possunt a sacerdote vel diacono etiam Orationes bene¬
dictionis quae in Ordine benedictionis annuae familiarum in domibus
suis extra tempus paschale supra capite I, nn. 85-86 indicantur.
489 . Post orationem benedictionis, minister adstantes et domum
aqua benedicta aspergit, dicens, pro opportunitate:
Sit haec aqua suscepti Baptismatis memoria
et Christum recolat,
qui Passione et Resurrectione sua nos redemit.
R. Arnen.
BENEDICTIO NOVE DOMUS
191
Conclusio ritus
490 . Tum minister ritum concludit dicens:
Pax Christi regnet in cordibus nostris
verbum Christi habitet in nobis abundanter,
ut quodcumque facimus in verbo aut in opere,
6mnia in nomine Domini faciamus.
Omnes respondent:
Arnen.
491 . Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT X
ORDO BENEDICTIONIS NOVI SEMINARII
PR/5ENOTANDA
492. Cum novum seminarium aperitur seu domus ubi sacrorum
Ordinum candidati instituuntur, opportune peculiaris instruitur ritus
benedictionis.
493. Cum novi seminarii aperitio vitam spiritalem christifidelium
totius dioecesis quodammodo afficiat, eos certiores fieri oportet de die
quo benedictio impertitur, ut frequentiores ritui interesse possint vel
saltem eidem se oratione sociare. Ad fovendum autem fidelium con¬
cursum necnon propter indolem ritus, eligatur dies festiva, praesertim
dies dominica.
494. Ubi ecclesia seminarii dedicatur vel benedicitur, opportune in
litaniis vel oratione fidelium aptae inseri possunt invocationes seu
intentiones, peculiaria domus et institutionis alumnorum adiuncta
spectantes.
495. Ordo, qui hic praebetur, adhibetur ab Episcopo vel etiam a
presbytero, qui, ritus structura servata, adstantium ac rerum adiunctis
celebrationem aptabit.
496. In regionibus ubi benedictionem omnium domorum tempore
paschali vel alio peculiari tempore fit, celebrans, ex elementis in hoc
Ordine indicatis, aptam instruere potest celebrationem, quae partici¬
pantium alumnorum bono spiritali faveat.
BENEDICTIO NOVI SEMINARII
193
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
497 . Alumni et fideles congregantur ad locum ubi novum semina¬
rium benedicendum est erectum, et convenienter fit cantus aptus.
498 . Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
499 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia Domini nostri Iesu Christi,
qui aeterna est Sapientia et unicus Magister,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura prassertim deprompta.
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel:
Ipsi gloria in saecula.
500. Deinde celebrans adstantes breviter alloquitur ut eorum
animos ad celebrationem disponat et ritum illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis:
Dei misericordia, fratres carissimi, hic congregati sumus ad
novum seminarium benedicendum, quod eius largitatis ma¬
gnum est donum. Seminarium enim veluti vivarium — uti
nomen sonat — exstat dioecesis, ubi Ecclesiae ministri edu¬
cantur. Rogemus ergo Dominum, ut novum seminarium
194
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
schola sit orationis et aula caelestis doctrinae et, quos alum¬
nos susceperit, vobis reddat sedulos pastores, nobis autem
sacri ministerii socios et adiutores.
501. Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc
prosequitur:
Respice, Domine, Ecclesiam tuam N.,
quae hanc novam seminarii sedem erexit,
ubi, te donante,
futuri Christi ministri, in unum collecti,
communione vitae et sacrae doctrinae studio,
ad tanta munera obeunda recte instituantur.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Lectio verbi Dei
502. Deinde lectores vel diaconus legunt unum vel aliquot Sacrae
Scripturae textus, ex iis potissimum qui infra proponuntur vel ex iis
qui in Lectionario pro conferendis sacris Ordinibus proponuntur, 2
interiectis congruentibus psalmis responsoriis vel intervallis silentio
peragendis. Lectio autem Evangelii principem locum semper obtineat.
503. Tamquam prima lectio adhiberi potest textus qui infra pro¬
ponitur:
1 Cor 1, 26 — 2, 5 « Videte vocationem vestram, fratres! ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes
secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapien¬
tes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et igno¬
bilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea,
2 Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 770-774.
BENEDICTIO NOVI SEMINARII
195
quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in con¬
spectu Dei. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus
est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et red¬
emptio, ut quemadmodum scriptum est: « Qui gloriatur, in
Domino glorietur ».
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per subli¬
mitatem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium
Dei. Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum
Christum et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate et timore
et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et praedicatio
mea non in persuasibilibus sapientiae verbis, sed in osten¬
sione Spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia
hominum sed in virtute Dei.
504. Vel:
1 Sam 3, 1-10 « Loquere, Domine, quia audit servus tuus ».
Puer Samuel ministrabat Domino ...
Sap 9, 1-6. 10-18 « Mitte sapientiam, Deus, ut mecum sit et mecum
laboret ».
Deus patrum meorum ... computabitur, io Emitte ...
1 Cor 9, 7-27 « Vce mihi est si non evangelizavero! ».
Fratres, quis militat...
505. Si canitur psalmus responsorius, unus ex sequentibus sumi
potest.
Ps 15 (16), 1-2 et 5. 7-8. 11
#. (cf. 5) Tu es, Domine, pars hereditatis mece.
Ps 22 (23), 1-3. 4. 5. 6
B. (1 ) Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.
Ps 83 (84), 3-4. 5 et 11
r. (5) Beati qui habitant in domo tua, Domine.
196
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
Ps 99 (100), 2. 3. 4. 5
R. (Io 15, 14) Vos amici mei estis, si feceritis quce prcecipio
vobis .
506 . Adhiberi potest sequens textus:
Mt 9, 35-38 « Messis quidem multa, operarii autem pauci ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthsfeum.
Circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in syna¬
gogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem
languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, mi¬
sertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non
habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: « Messis qui¬
dem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum mes¬
sis, ut mittat operarios in messem suam ».
507. Vel:
Mt 13, 44-46 « Simile est regnum ccelorum thesauro abscondito ».
In illo die dixit Iesus discipulis suis: « Simile ...
Mc 4, 1-2. 26b-34 « Seorsum discipulis Iesus docebat omnia ».
Iterum ccepit Iesus docere... in doctrina sua: 26b. « Sic est regnum
Dei ...
Lc 24, 44-48 « Iesus aperuit illis sensum ut intellegerent Scripturas ».
Apparens discipulis suis Iesus, dixit ad eos ...
Io 1, 35-42 « Viderunt ubi maneret Iesus et apud eum manserunt ».
Altera die iterum videt Ioannes Iesum ...
Io 20, 19-23 « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ».
Cum esset sero die illa ...
508 . Deinde celebrans homiliam habet, in qua tum lectiones biblicas
tum significationem celebrationis explanat.
BENEDICTIO NOVI SEMINARII
197
Preces
509. Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra propo¬
nuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere, quae peculiaria rerum vel personarum adiuncta respiciant.
In Christo, qui perfecta Dei Patris imago est, omnes thesauri
gratiae et sapientiae inveniuntur. Fidenti animo illum adea¬
mus, et invocemus dicentes:
R. Da, Domine, ut quocumque ieris te sequamur .
vel:
R. Quos eligis, intuere, Domine .
vel:
R. Tu, Domine, verba vitee ceternce habes.
Domine lesu Christe, qui discipulos congregasti
ut, te docente, ministerio regni sociares,
— concede nobis ut et tibi conformes fiamus
et famulatui populi Dei nos devoveamus. R.
Qui pro discipulis orasti,
ut in veritate sanctificarentur,
— immitte in nos Sanctum Spiritum
ut, tibi adhaerentes,
fructum afferamus et fructus noster maneat. R.
Qui, Pontifex ex hominibus assumptus,
populum a te redemptum Deo et Patri tuo
regnum fecisti et sacerdotes,
— fac ut quod legem Domini meditantes crediderimus,
verbi et vitae testimonio comprobemus. R.
Qui voluntatem Patris adimplens,
genus vitae virginalis et pauperis elegisti,
198
BENEDICTIONES /EDIUM ET NAVITATUM
— fac ut, Deo summe dilecto plene mancipati,
tibi adhaereamus, tibique soli vivere et placere studeamus. R.
Qui factus es nobis sapientia a Deo,
—- da ut, sapientiam Crucis edocti,
in ostensione Spiritus et virtutis
loquamur atque vivamus. R.
Qui Patrem tuum orare nobis praecepisti,
ut operarios mittat in messem suam,
— supplicationes nostras exaudi,
ut dum in dies messis succrescit,
messores etiam multiplicentur. R.
Oratio benedictionis
510. Tum celebrans, manibus extensis, dicit:
Te, Domine, benedicimus,
tuum nomen celebramus,
quia ineffabili misericordiae tuae consilio
statuisti ut unicum summumque Christi sacerdotium
in aeternum maneret
eiusque invisibilis potentia,
per visibiles ministros,
Ecclesiam tuam iugiter sustentaret.
Ipse enim Filius tuus amoris tui mysterium
gentibus manifestat,
cum Evangelii praecones verbum salutis annuntiat:
ipse, sedens ad dexteram gloriae tuae,
nobiscum orat cum precatio resonat sacerdotum,
et sui ipsius tibi oblationem repraesentare dignatur,
cum ad altaria sacerdotes sacra celebrant mysteria;
ipse Ecclesiam tuam gubernat et regit,
cum pastores oves sibi creditas custodiunt
atque depascunt.
BENEDICTIO NOVI SEMINARII
199
Respice, ergo, Domine, Ecclesiam tuam N.,
quae hanc novam seminarii domum erexit,
ubi futuros Christi ministros in unum collectos,
communione vitae et sacrae doctrinae studio
ad tanta munera obeunda recte instituendos curaret.
Supplices ergo te, sancte Pater, adprecamur:
ut quos vis Evangelii esse nuntios altarisque ministros,
hic orando discant quod aliquando docebunt,
et mente apprehendant quod moribus demonstrabunt;
hic consuescant spiritales hostias offerre,
et divina frequentantes mysteria,
caelestium sacramentorum vim experiantur salutarem;
hic oboediendo oves sint quae Pastorem bonum agnoscant,
ut sua vice pastores effecti dominici gregis,
pro ovibus sibi commissis
animam suam libenter dare pernoscant.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
511. Post orationem benedictionis, celebrans adstantes et novam
domum aqua benedicta aspergit, dum canitur antiphona (cf. App. n. 9):
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Congregavit nos in unum Christi amor,
y. Exsultemus et in ipso iucundemur.
y. Timeamus et amemus Deum vivum,
y. Et ex corde diligamus nos sincero.
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Simul ergo cum in unum congregamur:
y. Ne nos mente dividamur, caveamus,
y. Cessent iurgia maligna, cessent lites,
y. Et in medio nostri sit Christus Deus.
200
BENEDICTIONES /EDIUM ET NAVITATUM
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Simul quoque cum beatis videamus
y. Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
y. Gaudium, quod est immensum atque probum,
y. Ssecula per infinita saeculorum.
vel alius cantus aptus.
Conclusio ritus
512. Deinde diaconus pro opportunitate adstantes ad benedictionem
accipiendam invitat his vel similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Tum celebrans, manibus super adstantes extensis, ritum concludit
dicens:
Deus, qui pastores populo suo providere non desinit,
effundat in Ecclesiam suam
spiritum pietatis et fortitudinis,
ut qui, ipso vocante,
sacerdotale munus assumunt,
digne, Spiritus gratia adiuvante,
studeant adimplere.
r. Arnen.
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ® et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
513. Vel:
Deus, cui vocanti generose respondistis
et in quo spem firmam ponitis
BENEDICTIO NOVI SEMINARII
201
vos in ministerio sancto servos bonos
futuros esse atque fideles,
suam vobis benedictionem benignus infundat.
Arnen.
Et quia animum intenditis
ad Christi sacerdotium hierarchicum participandum,
vos Spiritus Sanctus suis repleat donis,
ut apostolicam vivendi formam vere instauretis.
$. Arnen.
Dies et actus vestros in sua dilectione Dominus disponat,
ut munus Christi salutare
apud homines explere valeatis
et in Ecclesiae servitio assiduo studio perseverare.
n. Amen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
r. Amen.
514. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
CAPUT XI
ORDO BENEDICTIONIS NOVAE DOMUS RELIGIOSAE
PR/ENOTANDA
515. Cum in domo religiosa ii congregentur, qui evangelica consilia
profitentes, Christum Dominum pressius sequi et imitari percupiunt,
praestat ut ipsa domus peculiari benedictione donetur.
516. In praesenti Ordine, nomine domus religiosae, conventus etiam
et monasteria designantur. In celebratione, servatis semper elementis
potioribus, omnia locorum et personarum adiunctis accommodentur,
ratione etiam habita indolis quae religiosi Instituti vel muneris apo-
stolici propria sit et peculiaris. Ad benedicendam domum formationis
elementa quaedam sumi possunt ex Ordine benedictionis seminarii,
opportune aptata, ut supra capite X.
517. Etsi haec benedictio respicit in primis ipsos religiosos, apte
tamen dies ad eam celebrandam eligitur, quo fidelium communitas,
in cuius bonum nova domus religiosa erigitur, celebrationi participare
possit.
518. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest a presbytero. Ad Ordi¬
narium, cui domus religiosae cura commissa est, spectat novam domum
benedicere. Si vero ipse ritui praeesse nequeat, munus committat supe¬
riori communitatis. Si ritui praeest presbyter, qui non sit ipsius Insti¬
tuti, vel Episcopus, omnia attente et opportune aptentur.
519. Si domus religiosa propria ditetur ecclesia, quae dedicatur vel
benedicitur, opportune in litaniis vel oratione fidelium aptae inseri
possunt invocationes seu intentiones, domum et peculiare vitae reli¬
giosae genus quod in ea sodales ducent, spectantes.
520. In regionibus ubi domorum benedictionem tempore paschali
vel alio peculiari tempore opportunum impertire videtur etiam do-
BENEDICTIO NOV/E DOMUS RELIGIOSAE
203
mibus religiosis, minister ex elementis in hoc Ordine indicatis, coh
latisque cum religiosa familia consiliis aptam instruat celebrationem,
quas participantium bono spiritali faveat.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
521. Religiosi et christifideles congregantur ad locum ubi nova
domus religiosa est erecta, et convenienter fit cantus aptus.
522. Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
523. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Deus, omnis sanctitatis fons et origo,
qui homines ad Christi sequelam
semper vocare dignatur,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel:
Ipsi gloria in saecula,
vel alio apto modo.
524. Tum celebrans adstantes ad celebrationem disponit his vel
similibus verbis:
Ubi duo vel tres in nomine Christi congregantur, ibi Christus
ipse est in medio illorum. Domum hanc benedicentes quo ii
204
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
convenient quos in unum Christi amor congregat ut ipsum in
Caritate et virginitate, in paupertate et in oboedientia fideliter
pressiusque sequantur, eius imploramus bonitatem a quo
bona cuncta procedunt, ut quae promiserunt suae vitae mori¬
bus exprimentes, Patris gloriam cum Iesu in omnibus quae¬
rant; orationi fraterne instantes, orantis Ecclesiae imaginem
manifestent, Spiritu autem ducti iuxta suam quisque voca¬
tionem iugiter adlaborent, ut Christus semper in omnibus
nobis inhabitet.
525. Expleta admonitione, celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tum celebrans
prosequitur:
Deus, qui et velle et perficere
in nobis operari non desinis,
te benedicimus quod in terrena peregrinatione
atria tua nobis concupiscere dedisti.
Da, quaesumus, ut famuli tui
quorum novam domum adimus
te in fide auscultent,
te in oratione precentur,
in laboribus te quaerant,
in omnibus te inveniant,
et testes fiant Evangelii,
ut per eos bonum odorem notitiae suae
Christus in omni loco manifestet,
donec ipsi in revelatione gloriae eius
gaudeant exsultantes.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
$. Arnen.
BENEDICTIO NOV^ DOMUS RELIGIOSA
205
Lectio verbi Dei
526. Deinde leguntur a lectoribus vel diaconis unus vel plures Sacrae
Scripturae textus, ex iis qui in Lectionario Missae pro religiosis 3
vel in consecratione virginum et in professione religiosa 4 indicantur,
interiectis congruentibus psalmis responsoriis vel intervallis silentio
peragendis. Lectio autem Evangelii principem locum semper obtineat.
527. Adhiberi possunt etiam textus qui infra proponuntur.
Hebr 13, 1-3. 5-7. 14-17 « Non habemus hic manentem civi¬
tatem ».
Audite, fratres, verba epistolae ad Hebraeos.
Caritas fraternitatis maneat. Hospitalitatem nolite oblivisci,
per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt ange¬
los. Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laboran¬
tium tamquam et ipsi in corpore morantes. Sint mores sine
avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: « Non te
deseram, neque derelinquam », ita ut confidenter dicamus:
« Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi
homo? ». Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis
locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversa¬
tionis imitamini fidem. Non habemus hic manentem civitatem,
sed futuram inquirimus. Per Christum ergo offeramus hostiam
laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium
nomini eius. Beneficientiae autem et communionis nolite obli¬
visci, talibus enim hostiis oblectatur Deus. Oboedite praepo¬
sitis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant pro ani-
mabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc
faciant et non gementes, hoc enim non expedit vobis.
3 Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missse, nn. 852-856.
4 Ibidem , nn. 811-815.
206
BENEDICTIONES /EDIUM ET NAVITATUM
528. Vel:
Io 1, 35-42 « Apud Iesum manserunt die illo ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Ioannem.
Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, et
respiciens Iesum ambulantem dicit: « Ecce agnus Dei ». Et
audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis:
« Quid quaeritis? ». Qui dixerunt ei: « Rabbi — quod dicitur
interpretatum Magister —, ubi manes? ». Dicit eis: « Venite
et videbitis ». Venerunt ergo et viderunt ubi maneret, et apud
eum manserunt die illo, hora erat quasi decima. Erat Andreas
frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne
et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Si¬
monem et dicit ei: « Invenimus Messiam », quod est interpre¬
tatum Christus; adduxit eum ad Iesum.
529. Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 23 (24), 1-2. 3-4. 5-6
ifc. (cf. 6) Hcec est generatio qucerentium faciem tuam, Domine .
Ps 44 (45), 11-12. 14-15. 16-17
(cf. Mt 25, 6) Ecce sponsus venit: exite obviam Christo
Domino .
Ps 83 (84), 3. 4. 5. 11. 12
i*. (2) Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
Ps 132 (133), 2. 3
(1) Ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum.
530. Deinde celebrans homiliam habet, in qua tum lectiones bibli-
cas tum sensum celebrationis illustrat.
BENEDICTIO NOVE DOMUS RELIGIOSAE
207
Preces
531. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quse infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quse aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria rerum vel adstantium adiuncta respiciant.
Christus Dominus in medio discipulorum suorum ad finem
usque temporum se mansurum promisit: humili ergo fiden-
tique amore eum deprecemur:
R. Mane nobiscum, Domine!
Qui carnem ex Virgine Maria de Spiritu Sancto assumpsisti
et in nobis habitare voluisti:
— Te grato animo in nostra recipimus, R.
Qui in civitate Nazareth
cum Maria et Ioseph habitare voluisti:
— domum hanc habitationis tuae locum eligere digneris. R.
Qui promisisti te in medio eorum adfuturum,
qui in nomine tuo congregantur:
— respice nos quos amor tui congregavit in unum. R.
Qui in terris non habuisti ubi caput reclinares:
—- acceptum habeas hoc tibi amanter paratum domicilium, r.
Qui te in hospitibus benigne excipientes,
a te in aeterna tabernacula receptos fore promisisti:
— doce nos te in fratribus agnoscere
eisque pro te laeto animo servire. R.
Oratio benedictionis
532. Tum celebrans immediate benedictionis orationem, manibus
extensis, subiungit:
Deus, omnis sancti propositi inspirator et auctor,
preces nostras benignus exaudi.
208
BENEDICTIONES yEDIUM ET NAVITATUM
ut hanc domum habitantibus,
benignitatis tuae gratiam largiaris:
sit in loco isto iugis verbi tui meditatio,
mutua dilectio, navitas assidua,
Impigrum in fratres obsequium,
ut qui se ad Christi sequelam devoverunt
se consecrationis suae vivum exhibeant omnibus documentum.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
533. Vel:
Domine Iesu Christe,
qui evangelica consilia profitentibus
mansionem asseverasti esse in caelo paratam,
hanc quam benedicimus religiosae familiae domum,
muro tuae custodiae protege atque circumda,
ut omnes in ea habitaturi
fraternae teneant compaginem caritatis,
tiblque et fratribus liberaliter servientes,
et Evangelii fiant sua vita praecones
et christianae pietatis foveant incrementum.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Arnen.
534. Post orationem benedictionis, celebrans adstantes et domum
aqua benedicta aspergit dum canitur antiphona (cf. App. n. 9):
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Congregavit nos in unum Christi amor,
y. Exsultemus et in ipso iucundemur.
y. Timeamus et amemus Deum vivum,
y. Et ex corde diligamus nos sincero.
BENEDICTIO NOV^ DOMUS RELIGIOSAE
209
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Simul ergo cum in unum congregamur:
y. Ne nos mente dividamur, caveamus,
y. Cessent iurgia maligna, cessent lites,
y. Et in medio nostri sit Christus Deus.
Ant. Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
y. Simul quoque cum beatis videamus
y. Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
y. Gaudium, quod est immensum atque probum,
y. Saecula per infinita saeculorum.
vel alius cantus aptus.
Conclusio ritus
535. Deinde diaconus, pro opportunitate, adstantes ad benedictio¬
nem accipiendam invitat his vel similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Tum celebrans, manibus super adstantes extensis, ritum concludit,
dicens:
Deus, qui hanc domum nos inhabitare concedit,
ab omnibus perturbationibus
interius exteriusque custodiat,
consolatorem Spiritum Sanctum
in nos benignus emittat
et in sancto proposito,
quo nosmetipsos ei devovemus,
perseverantes reddat atque fideles conservet.
u. Arnen.
210
BENEDICTIONES jEDIUM ET NAVITATUM
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Arnen.
536. Vel:
Deus Pater omnipotens,
vos benedicat,
ut haec sit habitatio sancta in qua
coram ipso ministrabitis.
R. Arnen.
Christus Dominus
habitet per fidem in cordibus vestris
et disponat vobis regnum in domo Patris sui.
B. Arnen.
Spiritus Sanctus
in vobis sit et apud vos maneat,
ut quae nunc in gaudio percipitis
eius munere feliciter perficiatis.
i*. Arnen.
Denique omnes adstantes benedicit, addens:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus
Pater, et Filius, ►£< et Spiritus Sanctus.
Arnen.
537. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
CAPUT XII
ORDO BENEDICTIONIS NOV^E SCHOLA
VEL STUDIORUM UNIVERSITATIS
Praenotanda
538. Scholas omnes, sive quae inferiorem, sive quae altiorem ordi¬
nem respiciunt, semper Ecclesia sedula cura prosequitur: in scholis
enim discipulorum mentes aperiuntur eorumque animi efficaciter
educantur. Hoc autem valet in primis de catholicis illis institutis, ubi
adolescentes ac iuvenes non tantum culturam et humanam formatio¬
nem acquirere, sed etiam spiritum Evangelii in dies alere possunt.
539. Hic, qui proponitur, Ordo benedictionis tum docentes, tum
discentes tum omnes respicit qui quocumque modo de schola vel
studiorum Universitate curam adhibent, necnon ipsam communitatem
in cuius bonum nova schola vel Universitas erigitur; quos omnes cele¬
brationi, quantum fieri potest, adesse praestat.
540. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote tum a diacono, qui
ritus structura et praecipuis elementis servatis, adiunctis locorum et
personarum celebrationem aptabunt.
541. In regionibus ubi benedictio scholarum tempore paschali vel
alio tempore quotannis celebratur, ex elementis in hoc Ordine indi¬
catis, et etiam in Ordine benedictionis puerorum, sub capite I, nn. 135-
155 descripto, ita instruatur celebratio ut docentes ac discentes simul
respiciat.
542. Haec benedictio haberi potest etiam intra Missae celebrationem.
Si vero nova schola vel studiorum Universitas propria ditetur eccle¬
sia, quae vel dedicanda sit, vel benedicenda, opportune in litaniis vel
oratione fidelium aptae inseri possunt invocationes seu intentiones,
domum ac scholae navitatem spectantes.
212
BENEDICTIONES AEDIUM ET NAVITATUM
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
543. Communitate congregata loco apto, cani potest Psalmus 66 (67)
vel alius aptus cantus. Quo expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
544. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Fons sapientiae, Deus,
Verbum eius incarnatum, Christus Dominus,
et Spiritus veritatis,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
545. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Deus scientiarum Dominus multiplici nos ratione conducit
ad profundiorem acquirendam sui cognitionem, quam in Filio
suo, pro nobis incarnato, quodammodo complevit. Discipli¬
nae autem, scientiae atque doctrinae omne genus, in quibus
altius perscrutandis, hominum mentes incumbunt, eo ten¬
dere debent, ut veritatem inveniamus et Deum verum adore¬
mus. Super hanc ergo sedem veritatis inquirendae, addiscen¬
dae ac diffundendae, hodie Dei benedictionem imploramus ut
omnes qui pueros vel iuniores hic instituendos excipient, eos
BENEDICTIO NOVVE SCHOLA ET STUDIORUM UNIVERSITATIS
213
recte doceant humanam sapientiam cum evangelica veritate
componere, ita ut veram fidem et ipsi in animis custodire et
moribus et vita valeant profiteri. Id etiam nostra invocatione
quaeremus ut discipuli in docentibus Christum Magistrum ita
praesentem inveniant, ut eruditione atque doctrina sive
humana sive divina ditiores effecti, ad fratres illuminandos
et adiuvandos apti sint atque parati.
Lectio verbi Dei
546. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Mt 5, lb. 2. 13-16 « Vos estis lux mundi ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Cum sedisset Iesus, accesserunt ad eum discipuli eius; et
aperiens os suum docebat eos dicens: « Vos estis sal terrae;
quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra,
nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis
lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed
super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Sic
luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona
opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est ».
547. Vel:
Prov 1, 1-7 « Timor Domini principium scientice ».
Parabolas Salomonis filii David ...
Sap 7 , 7-20 « Venerunt mihi omnia bona pariter cum sapientia ».
Optavi et datus est mihi sensus ...
Sap 9 , 1 - 6 . 10-18 «Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam! ».
Deus patrum meorum ... computabitur. 10 Emitte ...
Sir 1 , 1 - 5 . 22-25 « Fons sapientice verbum Dei ».
Omnis sapientia ... aeterna. 22 Corona...
214
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
Sir 51, 18-29 «Danti mihi sapientiam dabo gloriam ».
Cum adhuc iunior essem...
Eph 4, 11-24 « Veritatem facientes in caritate ».
Ipse Dominus dedit quosdam apostolos ...
Mt 11, 25-30 «Abscondisti hcec a sapientibus et prudentibus
et revelasti ea parvulis ».
In illo tempore respondens Iesus dixit: « Confiteor tibi...
548. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 18B (19B), 8. 9. 10. 12
R. (Io 6, 68c) Domine, verba vitee ceternce habes.
Ps 77 (78), 1-2. 3-4. 5 et 7
R. (1 Cor 1, 30) Christus Iesus factus est sapientia nobis a Deo.
Ps 118 (119), 97-98. 99-100. 124-125
$. (cf. 105) Lumen semitis meis verbum tuum, Domine!
Ps 138 (139), 1-2. 3-4. 5-6. 17-18
(cf. 10) Manus tua deducet me, Domine.
549. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
550. Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria rerum vel personarum adiuncta respi-
ciant.
Cum initium totius sapientiae sit timor Domini, Deum invo¬
cemus ut quaecumque sunt vera, quaecumque iusta et mente
discernere possimus et moribus tenere. Supplices Igitur di¬
camus:
$. Spiritum sapientice dotia nobis, Domine.
BENEDICTIO NOV^ SCHOLA ET STUDIORUM UNIVERSITATIS
215
a) Pro schola
Domine Deus noster,
qui tanto nos es prosecutus amore
ut filii tui nominemur et simus,
— fac ut etiam humanis adhibitis disciplinis,
sensum vocationis nostrae
et clarius percipiamus et plenius perpetremus, u.
Qui in Christo Filio tuo
novi hominis exemplum praebuisti,
sapientia et aetate et gratia proficientis,
— da ut, dum in dies humanis proficimus institutis,
divinis etiam progrediamur effectibus, r.
Qui ad hominem plene efformandum
proximorum cooperationem disposuisti,
—• concede ut quotquot in nostram incumbunt institutionem,
ad bonum etiam commune promovendum
nos provocare non desinant.
Qui dignitatis humanae auctor es et vindex,
— praesta ut sanae educationis beneficia
ad omnes homines, ubique terrarum, citius extendantur, Et.
b) Pro Universitate
Domine Deus noster,
qui hominem sapientiae tuae participem effecisti,
— concede nobis ut,
quodvis humanitatis studium mere terrestre vitantes,
integram humanae personae perfectionem
assidue prosequamur. $.
Qui Filium tuum, lucem veram
quae illuminat omnem hominem,
216
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
in mundum misisti
ut testimonium perhiberet veritati,
—- fac ut quae sunt vera libere inquirentes,
ad humanae societatis promotionem
inventione propria conferre possimus.
Qui, sapienti consilio, communitatis humanae unitatem
ab ipso salutis mysterio
haud alienam esse voluisti,
— da ut scientiae profectus atque doctrinae,
ad homines inter se uniendos efficaciter conspiret. $.
Qui evangelicum nobis dedisti mandatum,
ut in fratrum servitium liberallter impendamur,
— praesta ut ad hominum iura aperte affirmanda,
concordi ratione, iugiter laboremus, r.
Oratio benedictionis
551. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Domine Deus omnipotens,
preces nostras clementer exaudi,
ut haec domus,
quae humanae iuvenum disciplinae fovendae,
scientiarum progressui provehendo
et litterarum proficiendae eruditioni dicatur,
sedes fiat in qua discipuli atque magistri
verbis veritatis instructi,
christianae vitae documenta sectentur
et Christo Magistro toto corde studeant adhaerere.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
B. Arnen.
BENEDICTIO NOV^E SCHOUE ET STUDIORUM UNIVERSITATIS
217
552. Vel:
Deus, qui hoc opus
ad humanas tradendas disciplinas
nobis hodie auspicari concedis,
praesta, quaesumus,
ut qui huc vel docendi vel discendi causa convenient,
et veritatem semper inquirant,
et veritatis fontem te unum agnoscant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
553. Post orationem benedictionis celebrans adstantes et domum
aqua benedicta aspergit, dum fit cantus aptus.
Conclusio ritus
554. Tum celebrans ritum concludit, manibus super adstantes exten¬
sis, dicens:
Deus, scientiarum Dominus,
vias suas nobis ostendat;
Christus, Sapientia aeterna,
verba nos veritatis edoceat;
Spiritus Sanctus, lux beatissima,
mentes nostras semper illustret,
ut quae recta sunt et bona discamus,
et, quae didicerimus, opere compleamus.
R. Arnen.
Et benedictio Dei omnipotentis
Patris, et Filii, © et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
R. Amen.
218
BENEDICTIONES JEDIUM ET NAVITATUM
555. Tum celebrans, aut diaconus si adsit, pro opportunitate popu¬
lum ad benedictionem accipiendam invitat his vel similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Deinde celebrans, manibus super adstantes extensis, eos benedicit,
dicens:
Deus scientiarum Dominus
sua vos benedictione confirmet.
Arnen.
Magister unus Christus
aeternae vitae verba vos edoceat.
EL Arnen.
Spiritus Sanctus Paraclitus
in omnem vos deducat veritatem.
EL Arnen.
Et benedictio Dei omnipotentis
Patris, et Filii, j%i et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
E*. Arnen.
556. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
II. ORDO BENEDICTIONIS
INTRA MISSAE CELEBRATIONEM
557. In celebratione Missae convenienter, servatis servandis, eligun¬
tur orationes et lectiones ex Missis votivis de Spiritu Sancto. 5
558. Post Evangelium celebrans homiliam habet, in qua ex textu
sacro illustrat etiam sensum ritus. Expleta homilia, pro opportunitate,
dicitur Symbolum.
5 Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 62-63, 764-768.
BENEDICTIO NOV/E SCHOLAE ET STUDIORUM UNIVERSITATIS
219
559. Oratio universalis haberi potest vel forma consueta in Missas
celebratione vel formulis in hoc ritu pro Precibus indicatis supra n. 550.
560. Oratione post Communionem peracta, celebrans adstantes ad
benedictionem accipiendam disponit his vel similibus verbis:
Deum, scientiarum Dominum, fratres carissimi, humiliter
exoremus ut omnes qui huc advenient, doctrinam et vitae
regulas in praelectionibus inquirentes, a Sancto Spiritu intus
edoceantur, et Christum Dominum audiant in suo Evangelio
Magistrum.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans, manibus extensis, dicit:
Domine Deus omnipotens,
preces nostras clementer exaudi,
ut haec domus,
quae humanae iuvenum disciplinae fovendae,
scientiarum progressui provehendo
et litterarum proficiendae eruditioni dicatur,
sedes fiat in qua discipuli atque magistri
verbis veritatis instructi,
christianae vitae documenta sectentur
et Christo Magistro toto corde studeant adhaerere.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
B. Arnen.
561. Vel:
Deus, qui hoc opus
ad humanas tradendas disciplinas
nobis hodie auspicari concedis,
praesta, quaesumus,
ut qui huc vel docendi vel discendi causa convenient,
et veritatem semper inquirant,
220
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
et veritatis fontem te unum agnoscant.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
562. Tum celebrans, vel diaconus si adsit, pro opportunitate po¬
pulum ad benedictionem accipiendam invitat his vel similibus verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Deinde celebrans, manibus super adstantes extensis, eos benedicit,
dicens:
Deus scientiarum Dominus
sua vos benedictione confirmet.
R. Arnen.
Magister unus Christus
aeternae vitae verba vos edoceat.
R. Arnen.
Spiritus Sanctus Paraclitus
in omnem vos deducat veritatem.
Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
$. Amen.
563. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XIII
ORDO BENEDICTIONIS NOV.E BIBLIOTHECAE
Praenotanda
564. Cum nova instruitur bibliotheca, quae ad usum praesertim
communitatis inserviat, opportuna occasio pastoralis praebetur aptam
benedictionem impertiendi eiusque significationem in fidelium mentes
revocandi.
565. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote tum a diacono, qui,
ritus structura et elementis potioribus servatis, adiunctis loci et per¬
sonarum celebrationem aptabunt.
566. In regionibus ubi, tempore paschali vel alio tempore, quotan¬
nis benedictio etiam in bibliothecis vel locis similibus impertitur,
congrua instruatur celebratio, apte adhibitis elementis potioribus in
hoc Ordine indicatis.
567. Semper tamen communitas ipsa vel aliqui saltem ab ea dele¬
gati ritum benedictionis participent.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
568. Communitate congregata, cani potest aptus cantus. Quo expleto,
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
222
BENEDICTIONES /EDIUM ET NAVITATUM
569. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Dominus Iesus, qui est via, veritas et vita,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
570. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Sermo Dei, qui ex ipsa Veritate summa procedit et ad veri¬
tatem ducit, vivus et efficax currit et clarificatur non tantum
cum in praedicatione auditur, verum etiam cum per libros
et cetera communicationis socialis instrumenta legitur et
apprehenditur.
Deus enim corde hominum desiderium accendit conservandi
in libris ceterlsque instrumentis fructum humanae investi¬
gationis, quae ducit ad veritatem acquirendam. Veritas autem
modo singulari invenitur in libris Scripturae Sacrae, utpote
divinitus inspiratis. Sed etiam libri, quibus hominum cogi¬
tatio atque sermo aluntur, si ad veram culturam diffunden¬
dam, ad veritatem penitus inquirendam et ad animos honeste
recreandos, scribuntur atque servantur, ex eodem divino sa¬
pientiae et bonitatis fonte semper aliquomodo quae bona vul¬
gant, hauriunt et quae illustrant depromunt. Id vero ex libro¬
rum lectione obtineri potest, ut veritas fiat vitae disciplina,
sapientia alat humilitatem et facilius ad mutuam consensio¬
nem homines inducantur.
Actionem Ideo vestram in libris servandis ac diffundendis
tamquam formam veritatis nuntiandae divina convenit bene¬
dictione fulciri.
BENEDICTIO NOV/E BIBLIOTHECAE
223
Lectio verbi Dei
571. Deinde lector, vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum e Sacris Scripturis.
Coi 3, 16-17 « Omne quodcumque facitis in nomine Iesu
gratias agentes Deo Patri per ipsum ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Colossenses.
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapien¬
tia docentes et commonentes vosmetlpsos psalmis, hymnis,
canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris
Deo; et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere,
omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per
ipsum.
572. Ubi opportunum videtur, expositio haberi potest alicuius libri
Sacrae Scripturae, praesertim Evangeliorum; vel eiusdem Sacrae Scrip¬
turae lectio longior, haud tamen omissa homilia ante orationem bene¬
dictionis.
573. Textus Sacrae Scripturae qui adhiberi possunt:
Lc 1 , 1-4 « Ut cognoscas eorum verborum firmitatem ».
Quoniam quidem multi...
Lc 4 , 16-22a « Traditus est illi liber».
Venit Iesus Nazareth... 22 usque ad de ore ipsius.
Io 21 , 24-25 « Nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi
sunt libros ».
Ioannes est discipulus ...
574. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 18B (19B), 8. 9. 10. 12
B. (cf. Io 6, 63c) Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt.
Ps 76 (77), 12-13. 14-15. 16
B. (15) Tu es Deus, qui facis mirabilia.
224
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
575. Celebrans, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
576. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex intercessionibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Dominum nostrum, cuius verba, signa et mirabilia et in rerum
natura omnibus exhibentur et libros sacros fide legentibus
scripta proferuntur, uno corde deprecemur dicentes:
R. Da, Domine, ut te semper quceramus
et qucerentes inveniamus.
Christe, Redemptor noster, Verbum Patris
et Sapientia aeterna,
lux vera, quae illuminat omnem hominem,
— viam nobis veritatis ostende. R.
Qui Spiritum Sanctum discipulos tuos
omnem veritatem docturum promisisti,
ut divina mysteria altius penetrarent,
— fac ut, eodem inspirante et adiuvante Spiritu,
ad omne opus bonum simus instructi. R.
Qui Nazareth librum revolvisti
et proclamatum textum praesentibus explicasti:
—- concede ut veritatem semper inquiramus
eamque in caritate faciamus. R.
Qui voluisti ut multa eorum quae fecisti
scripto traderentur, quatenus credamus,
BENEDICTIO NOVA BIBLIOTHECA
225
et credentes vitam in nomine tuo habeamus:
— praesta ut firma fide viam veritatis et salutis
fratribus libenter aperiamus.
Qui voluisti ut discipuli et fideles tui
aliis traderent quae recte ac sapienter cogitaverint:
— concede ut docili animo illos audiamus magistros,
quos tuo consilio et sana doctrina noverimus
esse repletos. R.
Qui dignus es accipere librum
et aperire signacula eius:
— da ut in libro vitae nomina nostra
scripta inveniantur. U.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
577. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans his vel similibus verbis, divinum auxilium exposcit, dicens:
Deus, scientiarum Domine,
dirige nos in veritate tua.
Kyrie, eleison.
Tu, Domine, qui omnia nosti,
vias tuas nobis demonstra.
15. Kyrie, eleison .
Qui sapientia tua orbem terrarum constituisti,
quid apud te sit acceptum hominibus manifesta.
R. Kyrie, eleison.
Da sedium tuarum assistricem sapientiam,
omnibus qui huc, lectionis vel studiorum causa, convenient.
ft. Kyrie, eleison.
226
BENEDICTIONES jEDIUM ET NAVITATUM
In divinarum humanarumque rerum scientia
et in tui dilectione,
omnes huc accedentes, in dies proficere concede.
B. Kyrie, eleison.
578. Tum celebrans, manibus extensis, orationem benedictionis
profert:
Magnus es, Domine, Deus noster,
qui multifarie multisque modis
incessanter hominibus te revelas
et verba tua in Scriptura divinitus inspirata
nobis tradere dignatus es:
adesto ergo precibus nostris et concede,
ut quotquot hanc bibliothecae sedem,
ad scientias et artes excolendas adierint,
sapientiae Verbi tui iugiter serviant,
et in vera doctrina probe versati,
ad mundum humanius exstruendum assidue adlaborent.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
579. Post orationem benedictionis, celebrans adstantes et loca aqua
benedicta aspergit.
Conclusio ritus
580. Tum celebrans ritum concludit, manibus super adstantes exten¬
sis, dicens:
Deus, scientiarum Dominus,
vias suas nobis ostendat;
Christus, Sapientia aeterna,
BENEDICTIO NOVA BIBLIOTHECA
227
verba nos veritatis edoceat;
Spiritus Sanctus, lux beatissima,
mentes nostras semper illustret,
ut quae recta sunt et bona discamus,
et, quae didicerimus, opere compleamus.
Arnen.
Et benedictio Dei omnipotentis,
Patris, et Filii, © et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
Arnen.
581. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
CAPUT XIV
ORDO BENEDICTIONIS NOVI NOSOCOMII
VEL CUIUSVIS DOMUS .EGROTIS CURANDIS APTATAS
Praenotanda
582. Omnes domus ad curandos aegrotos exstructae, iure tamquam
signum haberi possunt fidelitatis qua evangelicum mandatum de infir¬
mis curandis a Christi discipulis servatur.
In huiusmodi domibus auspicandis, opportuna praebetur occasio
pastoralis, ad communitatem Christianam congregandam, quo melius
infirmitatis significatio et medicae artis momentum in divinae provi¬
dentiae dispensatione a fidelibus percipiatur.
583. Haec celebratio non directe infirmos sed illos potius respicit
qui infirmis quovis modo assistunt et serviunt. Quare benedictio noso¬
comii ne fiat sine participatione medicorum et aliorum qui infirmis
curandis operam suam studiumque navant.
584. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote tum a diacono, qui,
ritus structura et elementis potioribus servatis, semper quaedam ele¬
menta sumere possunt ut celebratio adiunctis loci et personarum
melius accommodetur.
585. In regionibus ubi quotannis tempore paschali vel alio peculiari
tempore benedictio celebratur in nosocomiis vel valetudinariis, ex
elementis potioribus in hoc Ordine indicatis et in Ordine benedictionis
infirmorum, sub capite II, nn. 294-316 posito, celebratio instruatur
quae respiciat tum infirmos tum medicos et infirmarios.
BENEDICTIO NOVI NOSOCOMII
229
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
586. Communitate loco apto congregata, post congruum cantum
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
587. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Dominus Iesus,
qui discipulis suis commendavit
ut infirmos curarent
eisque levamen afferrent,
sit cum omnibus vobis,
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
588. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui per
Filium suum in Spiritu Sancto nos consolatur, homines in
omni tribulatione, infirmos et eos, qui infirmis quovis modo
assistunt et serviunt, peculiari prosequitur amore et bene¬
dictione.
Etenim infirmi non solum in carne sua adimplent ea quae
desunt passionum Christi pro Corpore eius, quod est Eccle¬
sia, sed ipsius Christi personam singulariter exprimunt, qui
230
BENEDICTIONES >EDIUM ET NAVITATUM
dixit se ita in infirmis esse praesentem, ut quod illis praebetur
obsequium, sibimetipsi praestitum aestimaret.
Iure ergo super cunctos, qui in hac domo vel (degunt) degent
infirmi, vel in infirmos curandos se generose (impendunt)
impendent, ideoque super domum istam, aegrotis curandis
aptatam, benedictionem divinam imploremus.
Lectio verbi Dei
589. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum:
Mt 4, 23-25 « Obtulerunt Iesu male habentes et curavit eos ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis
eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem lan¬
guorem et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio
eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes,
variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemo¬
nia habebant et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. Et
secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hie¬
rosolymis et Iudaka et de trans Iordanem.
590. Vel:
Sir 38, 1-14 « Medicum creavit Altissimus ».
Honora medicum propter necessitatem ...
2 Cor 1, 3-7 « Deus totius consolationis ».
Benedictus Deus et Pater...
Mt 25, 31-46 « Infirmus eram et visitastis me !».
Cum venerit Filius hominis ...
Lc 10, 30-37 « Fecit misericordiam in illum ».
Suscipiens Iesus dixit: « Homo quidam...
BENEDICTIO NOVI NOSOCOMII
231
591. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Is 38, 10. 11. 12a-d. 16
r. (cf. 17b) Tu, Domine, eruisti animam meam ut non periret.
Ps 101 (102), 2-3. 24-25
r. (2) Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
592. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
593. Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra propo¬
nuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias
adicere quae peculiaria rerum vel personarum adiuncta respiciant.
Christo Domino, qui in mundum venit ut aegrotos sanaret et
consolaretur afflictos, humiliter supplicemus:
i?. Benedic, Domine, eos qui in te confidunt!
Qui venisti curare infirmos
et sanare contritos corde:
— hanc domum ingredere ad infirmos curandos aedificatam. r.
Qui praedicans Evangelium regni,
sanabas omnem infirmitatem in populo:
— misericordiam et bonitatem tuam omnibus ostende. r.
Qui aegrotos tangebas et sanabantur:
— infirmos hic recipiendos (receptos)
gratiae tuae dono sustenta, r.
Qui Apostolis tuis mandatum dedisti
ut infirmos curarent:
232
BENEDICTIONES /EDIUM ET NAVITATUM
— Ecclesiae tuae preces exaudi,
quibus pro infirmis levamentum implorat,
Qui divinam promisisti te daturum mercedem,
iis qui in nomine tuo aegrotos inviserint et allevaverint:
— adauge in nobis miserationis affectum,
ut in fratribus infirmis te semper videamus et diligamus. R.
Oratio benedictionis
594. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Ddmine, Deus noster,
cuius Filius, Spiritus Sancti operante virtute,
infirmitates nostras languoresque sanavit,
et discipulos mittens ad Evangelium praedicandum
praecepit eis ut infirmos inviserent atque curarent,
praesta nobis, quaesumus,
ut omnes qui hic degent (degunt) infirmi,
a medicis eorumque adiutoribus
pia comitate excipiantur
et assidua navitate curentur
ut hinc discedentes,
mentis et corporis sanitate donati,
misericordiam tuam sine fine collaudent.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
595. Vel:
Benedictus es, Deus et Pater noster,
qui per Filium tuum
populo in vitae novitate ambul&nti
aegrotantium curam misericorditer commisisti;
votis iugiter nostris adesto propitius:
BENEDICTIO NOVI NOSOCOMII
233
sit locus iste, gratia Sancti Spiritus,
benedictionis domus et sedes caritatis:
hic medici artem medendi sapienter exerceant,
hic infirmorum ministri servitium suum
sollicite praestent,
huc fideles adveniant
Christum in fratribus invisuri,
ut infirmi, in sua aegritudine confortati,
citius possint ad sanitatem redire
et alacrius de accepto beneficio gratias agere.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
596. Post orationem benedictionis, celebrans adstantes et domum
aqua benedicta aspergit, dum fit cantus aptus.
Conclusio ritus
597. Tum celebrans ritum concludit, manibus super adstantes exten¬
sis, dicens:
Deus, maerentium consolator
languidorumque praesidium,
qui vos congregavit ad hanc domum auspicandam,
infirmis curandis dedita opera praeparatam,
sua vos gratia confirmet,
ut fratribus aegrotis sedula caritate assidentes,
in ipsis Christo Domino fideliter serviatis.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum,
i*. Amen.
Et benedictio Dei omnipotentis,
Patris, et Filii, ^ et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
Amen.
598. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
CAPUT XV
ORDO BENEDICTIONIS OFFICII,
OFFICINA LABORIS, EMPTORII
Praenotanda
599. Manuum suarum labore, homo creationis opus indesinenter
curat. Eodem modo « progressus in rationibus producendis atque in
bonis ac servitiis commutandis, oeconomiam aptum effecerunt instru¬
mentum, quo adauctis familiae humanae necessitatibus melius provi¬
deri possit ». 6 Iure ergo meritoque loca benedicuntur, ubicumque
homines ad proprium aliorumque bonum assidue adlaborant.
600. Haec celebratio spectat tum ad communitatem in cuius bonum
novae officinae, officia atque emptoria instruuntur, tum ad omnes qui
in ipsis opus praestabunt. Ad benedictionem ergo celebrandam, prae¬
sentia requiritur et communitatis vel quorundam saltem legatorum,
qui ipsius communitatis partibus fungantur, et eorum qui in illis quo¬
vis modo adlaborabunt.
601. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote tum a diacono, qui,
ritus structura et elementis potioribus servatis, adiunctis loci et per¬
sonarum celebrationem aptabunt.
602. In regionibus ubi, quotannis tempore paschali vel alio tempore,
opportunum videtur, benedictionem etiam in dictis locis impertire,
congrua instruatur celebratio, apte adhibitis elementis potioribus in
hoc Ordine indicatis.
6 Cf. Cone. Vat. II, Const. pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis.
Gaudium et spes , n.
BENEDICTIO OFFICII, OFFICINA LABORIS, EMPTORII
235
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
603. Communitate loco apto congregata, post congruum cantum
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
604. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Deus, qui hominem constituit
super opera manuum suarum,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
605. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Magnam laboris dignitatem Christus Iesus manifestam red¬
didit cum et ipse, Patris Verbum, caro factum, filius fabri
vocari dignatus est propriisque manibus fabrilia quaeque
humiliter voluit exercere, quibus et veterem peccati male¬
dictionem abstulit et hominum laborem fontem reddidit
benedictionis.
Etenim homo, laborem suum atque omnia, quae ordinem tem¬
poralem afficiunt, fideliter exercens Deoque humiliter illum
offerens, se ipsum purificat, opus creationis sua mente ac
industria evolvit, caritatem operatur, pauperiores adiuvare
236
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
potest et, Christo redemptori consociatus, in eius am6re per¬
ficitur.
Deum ergo benedicamus, eumque rogemus ut benedictionem
suam effundat super omnes qui his in locis opus suum prae¬
stabunt.
Lectio verbi Dei
606. Deinde lector, vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Gen 1, 27-31 a « Replete terram et suhicite eam ».
Audite, fratres, verba libri Genesis.
Creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei
creavit illum; masculum et feminam creavit eos. Benedixitque
illis Deus et ait illis Deus: « Crescite et multiplicamini et replete
terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et vola¬
tilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super
terram ». Dixltque Deus: « Ecce dedi vobis omnem herbam affe¬
rentem semen super terram et universa ligna, quae habent in
semetlpsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis
in escam et cunctis animantibus terrae omnlque volucri caeli
et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima
vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ». Et factum
est ita. Vidltque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant
valde bona.
607. Vel:
Mc 6, 1-3 « Nonne iste est faber, filius Marice? ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Marcum.
In illo tempore, egressus est Iesus inde et venit in patriam
suam, et sequuntur illum discipuli sui. Et facto sabbato,
BENEDICTIO OFFICII, OFFICINAE LABORIS, EMPTORII
237
coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur
dicentes: « Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est
illi, et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? Nonne
iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae
et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ». Et
scandalizabantur in illo.
608. Vel:
Sir 38, 25-39 « Cor suum dabit in consummationem operum ».
Sapientia scribae...
1 Th 4, 9-12 « Rogamus vos ut operemini manibus vestris ».
De caritate fraternitatis ...
2 Th 3, 6-13 « Non gratis panem manducavimus sed in labore
et fatigatione, nocte et die operantes ».
Praecipimus vobis ...
Mt 6, 25-34 « Scit Pater vester ccelestis quia his omnibus indigetis ».
In illo tempore, dicit Iesus discipulis suis: « Ne solliciti...
Mt 25, 14-29 « Operatus est in eis et lucratus est alia ».
In illo tempore, dicit Iesus discipulis suis: « Homo peregre...
Lc 16, 9-12 « Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est ».
In illo tempore, dicit Iesus: « Facite vobis amicos...
609. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 89 (90), 2. 3-4. 12-13. 14 et 16
B. (11 c) Opus manuum nostrarum confirma, Domine .
Ps 103 (104), lab et 5. 14-15. 23-24
B- (31) Sit gloria Domini in sceculum,
Icetetur Dominus in operibus suis.
610. Celebrans, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
238
BENEDICTIONES AiDIUM ET NAVITATUM
Preces
611. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Dominus noster qui mundum creavit, eumque virtutis suae
signis mirabiliter implevit, hominum etiam laboris sanctifi-
cavit exordia, ut ipsi, Creatoris bonitati humiliter obsequen¬
tes, creationis operi in dies perficiendo se assidua cura di¬
carent. Eum ergo suppliciter exoremus:
B. Opus manuum nostrarum, Domine, dirigere digneris.
Benedictus es, Domine,
qui nobis legem laboris dedisti,
ut mente operantes et bracchio
in res creatas perficiendas enixe incumbamus.
Benedictus es, Domine,
qui voluisti ut Filius tuus
caro pro nobis factus,
fabrilem artem humiliter exerceret. i$.
Benedictus es, Domine,
qui laboris nostri iugum
in Christo suave reddidisti, onusque leve. r.
Benedictus es, Domine,
qui providentia tua nos urges ut labore nostro
perfectissima quaeque semper molienda curemus, r.
Benedictus es, Domine,
qui laboris nostri oblationem benignus accipere digneris
ut nobis ad paenitentiae bonum proficiat,
fratribus praestet laetitiam,
et ad pauperes sublevandos concurrat, r.
BENEDICTIO OFFICII, OFFICINAE LABORIS, EMPTORII
239
Benedictus es, Domine,
qui panem et vinum, fructum nostri laboris,
ad Eucharistiae dignitatem sublevare dignatus es. b.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
612. Quando Preces non dicuntur, ante orationem benedictionis, ce¬
lebrans omnes ad orandum invitat, ut divinum exposcant auxilium,
dicens:
Oremus.
et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Sequitur oratio benedictionis.
Oratio benedictionis
613. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
a) Benedictio officii
Deus, qui providentiae tuae consilio,
omnes hominum navitates
sive corpora spectantes sive mentes,
tuis non renuis benedictionibus cumulare,
praesta ut quotquot in hac sede
quaestionibus explorandis
nodisque studuerint dissolvendis,
auxilio tuo suffulti,
et quae investigaverint definiant
et definita comiter exsequantur.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
240
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
b) Benedictio officince laboris
Deus, cuius Filius fabrilia manibus suis exercens,
laboris humani extulit dignitatem,
nobis quoque praestitit ut suae redemptionis operi
labore nostro ineffabiliter sociaremus,
fideles tuos desiderata benedictione confirma,
ut, qui in rebus a te creatis,
affabre transformandis incumbunt,
dignitatem suam agnoscant,
et humanae familiae provehendae
in laudem gloriae tuae
se gaudeant esse dicatos.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
c) Benedictio emptorii
Deus, providentissime Pater,
qui terram eiusque fructus hominibus tradidisti,
ut ad bona creata omnibus providenda
suo labore prospicerent;
benedic omnes qui has structuras adibunt,
quatenus, iustitia et caritate
in rebus vendendis emendisque servata,
se boni communis praebeant artifices,
ac terrenae civitatis profectus
se gaudeant esse fautores.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
614. Post orationem benedictionis, celebrans adstantes et loca aqua
benedicta aspergit, dum cantus aptus canitur.
BENEDICTIO OFFICII, OFFICINAE LABORIS, EMPTORII
241
Conclusio ritus
615. Tum celebrans ritum concludit, manibus super adstantes exten¬
sis, dicens:
Deus, bonitatis Pater,
qui mandavit unicuique de proximo suo,
ut frater a fratre in omnibus adiuvaretur,
vos et omnes huc ingressuros
sua benignitate respiciat.
r. Amen.
Deinde dicit:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
r. Amen.
616. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XVI
ORDO BENEDICTIONIS ^DIUM
AD COMMUNICATIONES SOCIALES PROMOVENDAS
PRvENOTANDA
617. Peculiari sollicitudine Mater Ecclesia ea excipit et prosequitur
teehnicse artis inventa, quae hominis animum potissimum respiciunt.
E quibus inventis ea eminent instrumenta, quae non modo singulos
homines, sed ipsas multitudines totamque humanam societatem afficere
valent, sicut prelum, cinematographum, radiophonia, televisio et alia
huiusmodi, quae instrumenta communicationis socialis merito vocan¬
tur. Benedictio aedium ac instrumentorum huiusmodi communicatio¬
nis, forma quaedam est curae vigilantis ipsius Ecclesiae, ut haec recte
adhibeantur.
618. Haec celebratio spectat tum ad communitatem in cuius bonum
hae aedes ac instrumenta eriguntur, tum praesertim ad omnes qui quo¬
cumque modo in ipsis et per ipsa nuntios, cogitata ac varii generis
productionem inter homines communicabunt. Ad benedictionem ergo
celebrandam praesentia requiritur, et communitatis vel quorundam
saltem legatorum, qui ipsius communitatis partibus fungantur, et ali¬
quorum ex illis qui aedes ac instrumenta dirigunt, vel in eis quovis
modo adlaborabunt.
619. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote tum a diacono, qui,
ritus structura et elementis potior ibus servatis, semper quaedam
elementa sumere possunt ut celebratio adiunctis loci et personarum
melius accommodetur.
620. In regionibus ubi, quotannis tempore paschali vel alio tem¬
pore, opportunum videtur benedictionem etiam in dictis locis imper¬
tire, congrua instruatur celebratio, apte adhibitis elementis potiori-
bus in hoc Ordine indicatis.
BENEDICTIO /EDIUM COMMUNICATIONIS SOCIALIS
243
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
621. Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo expleto,
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
622. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Deus, qui Filium suum nobis misit, salutis nuntium, et Spi¬
ritum veritatis in cordibus nostris semper effundit, sit cum
omnibus vobis.
vel alia verba apta e Sacris Scripturis prsesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
623. Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Deus, cuius sapientiae non est numerus et bonitatis infinitus
est thesaurus, hominum mentes incessanter illuminat ut no¬
vas aperiant vias, quibus ipsi cuiusvis generis nuntia facilius
inter se communicare possint. Haec technicae artis inventa,
si recte adhibentur, humano generi valida praebent subsi¬
dia, quippe quae multum conferant non solum ad auxilium in
necessitatibus opportune praestandum, sed etiam ad excolen¬
dos animos eosque relaxandos et, data occasione, ad Dei re¬
gnum propagandum atque firmandum.
244
BENEDICTIONES .EDIUM ET NAVITATUM
Lectio verbi Dei
624. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Mc 16, 14a. 15-20 « Prcedicate Evangelium omni creaturae! ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Marcum.
J^ecumbentibus undecim, apparuit Iesus et dixit eis: « Euntes
in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae.
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non
crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint,
haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis lo-
quentur novis, serpentes tollent, et, si mortiferum quid bibe¬
rint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent et bene
habebunt ».
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assump¬
tus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti prae¬
dicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confir¬
mante, sequentibus signis.
625. Vel:
Bar 3, 29-36 « Qui scit omnia , novit sapientiam ».
Qui ascendit in caelum et accepit sapientiam ...
Phil 4, 8-9 « Qucecumque sunt vera, pudica, iusta, amabilia, bonce
jamce, hcec cogitate! ».
Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica ...
Heb 4, 12-16 « Omnia nuda et aperta sunt oculis Dei ».
Vivus est Dei sermo...
Mt 5, lb. 2. 13-16 « Vos estis sal terree, lux mundi! ».
Cum sedisset Iesus ... docebat eos dicens: 13 « Vos estis...
626. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
BENEDICTIO PEDIUM COMMUNICATIONIS SOCIALIS
245
Ps 8, 4-5. 6-7a. 7b-9
55. (2ab) Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Ps 18A(19A), 2-3. 4-5.
R. (5) In omnem terram exivit sonus eorum
et in fines orbis terree verba eorum .
Ps 103 (104), 24. 31-32. 33-34
R. (24c) Impleta est terra creatura tua, Domine!
627. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
628. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Facilior ac rectus usus artis inter se communicandi valde
confert ad humanae familiae progressum promovendum, sed
et Dei consilio optime congruit, qui homines vult in veritate
et libertate coniunctos. Dei ergo mirabilia una voce procla¬
memus dicentes:
R. Quam mirabilia sunt opera tua, Domine!
Benedictus es, Domine, sapientia aeterna,
qui hominum mentes illuminas
eorumque incepta tua benedictione prosequeris, R.
Benedictus es, Domine,
qui per visibilia ad invisibilia inquirenda
in dies nos allicis. R.
246
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
Benedictus es, Domine,
qui te quaerentibus
omnipotentiae tuae secreta revelare non desinis, i*.
Benedictus es, Domine,
qui homines impellis
ut naturae mysteria perscrutantes,
te ipsius auctorem quaerant atque collaudent.
Benedictus es, Domine,
qui filios tuos, peccato dispersos,
in Christo congregari voluisti,
ut unam undique familiam efficiant. $.
Benedictus es, Domine,
qui Evangelium regni omnibus vis gentibus praedicari
ut te Deum verum agnoscant
et quem misisti Iesum Christum,
Filium tuum, Dominum nostrum. $.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
629. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans benedictionis orationem profert.
Oratio benedictionis
630. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Te humiliter benedicimus,
Domine Deus omnipotens,
qui homines illuminas et excitas,
ut a te condita nattirae mysteria perscrutantes,
BENEDICTIO ^DIUM COMMUNICATIONIS SOCIALIS
247
opus tuum mirabiliter perficiant:
famulos tuos, Domine, respice benignus,
qui his utentur technicis instrumentis
diuturno studio affabre comparatis:
fac ut veritatem communicent,
alant caritatem, iustitiam defendant,
laetitiam quoque diffundant,
et inter omnes pacem illam foveant atque confirment,
quam nobis e caelis attulit Christus Dominus,
qui tecum vivit et regnat in safecula saeculorum.
Arnen.
631. Post orationem benedictionis, pro opportunitate, celebrans
adstantes et loca aqua benedicta aspergit, dum cantus aptus peragitur.
Conclusio ritus
632. Tum celebrans ritum concludit dicens, manibus super adstan¬
tes extensis:
Creator omnium Deus,
qui mirabilia iugiter operatur,
mentes nostras illuminet,
ut eum plenius agnoscamus,
et ad veritatis et pacis incrementum
constantes adlaboremus.
p. Arnen.
Deinde dicit:
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ►£< et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
633. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XVII
ORDO BENEDICTIONIS PEDIUM
ET LOCORUM CORPORIBUS EXERCITANDIS
PR/ENOTANDA
634. Corporum exercitationes adhibentur ad corporis sanitatem ro¬
borandam, ad animi aequilibrium servandum necnon ad fraternas rela¬
tiones inter homines cuiuscumque stirpis vel nationis vel condicionis
apprime fovendas. Ad quae in mentem revocanda, opportune potest
fieri celebratio benedictionis, occasione data inaugurationis aedium et
locorum quae corporibus exercitandis destinantur praesertim si haec
a christifidelibus peculiariter adhibenda sunt.
635. Haec celebratio respicit tum illos in cuius commodum aedes
et fabricae exstructae sunt, tum illos qui eas dirigunt vel in eis quovis
modo adlaborant. Ideo benedictio sine illorum praesentia ne fiat.
636. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote tum a diacono, qui,
ritus structura et elementis potioribus servatis, adiunctis loci et per¬
sonarum celebrationem aptabunt.
637. In regionibus ubi, tempore paschali vel alio tempore, oppor¬
tunum videtur quotannis benedictionem celebrare etiam in aedibus
et locis corporibus exercitandis, apta instruatur celebratio ex elemen¬
tis potioribus in hoc Ordine indicatis.
ORDO BENEDICTIONIS
638. Initio celebrationis, communitate congregata, fieri potest can¬
tus aptus, quo expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
BENEDICTIO yEDIUM ET LOCORUM CORPORIBUS EXERCITANDIS 249
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
639 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Deus, fons et origo omnium rerum,
a quo bona cuncta nobis veniunt,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
640 . Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Dominus vires nobis dedit ut in laetitia ipsi serviamus, fratres
adiuvemus, corpusque nostrum Dei legi subiectum, ad omne
opus bonum aptum reddamus. Ideo etiam quae otia fiunt ad
animum relaxandum et ad corpus exercendum, a Deo sine
dubio probantur. Dum enim corpori roborando consulitur,
animi etiam aequilibrio favetur consequendo, quo fraternitas
facilius instauratur ac comitas augetur.
Lectio verbi Dei
641 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
1 Cor 9, 24-27 « Sic currite ut comprehendatis ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem cur¬
runt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehen-
250
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
datis. Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se
abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant,
nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro non quasi in
incertum, sic pugno non quasi aerem verberans; sed castigo
corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis prae¬
dicaverim, ipse reprobus efficiar.
642. Vel:
1 Cor 3 , 16-17 « Templum Dei estis ».
Nescitis quia templum Dei estis ...
1 Cor 6 , 19-20 « Glorificate Deum in corpore vestro ».
An nescitis quoniam corpus vestrum...
Phil 3 , 12-15 « Ad destinatum persequor ».
Non quod iam acceperim ...
643. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 99 (100), 2. 3.4. 5
8. (3c) Nos populus eius et oves pdscuce eius.
Ps 148, 5-6. ll-13b. 13c-14
$. Pleni sunt cceli et terra gloria tua .
644. Celebrans, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
645. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Dominus Iesus, gaudium et fortitudo nostra, homines uni¬
versos ad se vocat, ut qui laborant et sunt onerati, in eius
BENEDICTIO vEDIUM ET LOCORUM CORPORIBUS EXERCITANDIS 251
dilectione manentes suaviter reficiantur. Illum Igitur fidenter
invocemus:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui vita es omnium quos tuo sanguine redemisti:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui debilium es fortitudo et fortium remuneratio:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui pertranslsti benefaciendo et sanando omnes:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui Spiritum tuum ad nos mittis roborantem Paraclitum:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui in tui fratrumque caritate verse laetitiae fontem posuisti:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui preces nostras exaudis ut gaudium nostrum sit plenum:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Qui vis ut in te cor unum simus et anima una:
R. Trahe nos ad te, Domine!
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
646. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans benedictionis orationem profert.
Oratio benedictionis
647. Tum celebrans, manibus extensis, orationem benedictionis
profert:
Te, Domine, sine intermissione laudamus,
qui miro ordine omnia dispensas,
252
BENEDICTIONES vEDIUM ET NAVITATUM
hominum quoque labores atque negotia prudenter temperas
et corpora mentes que fatigata
quietis refrigerio et honestis oblectamentis
relaxari concedis.
Clementiam ergo tuam enixe, Domine, imploramus
ut haec spatia convenienter aptata,
otiis faveant ad animum relaxandum,
et ad mentis et corporis sanitatem firmandam,
quatenus omnes, huc convenientes,
fraterna inter se conversatione ditentur,
et in laetitia te rite collaudent.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
648. Post orationem benedictionis, pro opportunitate, celebrans
adstantes et loca aqua benedicta aspergit, dum cantus aptus peragitur.
Conclusio ritus
649. Tum celebrans ritum concludit, manibus super adstantes exten¬
sis, dicens:
Deus, qui omnium mentes illuminat
et corporis reficit vires,
opera dirigat nostra,
ut cordis laetitiam
et animorum consensionem
plenius in dies habeamus.
r. Arnen.
Deinde dicit:
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ig et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
650. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XVIII
ORDO BENEDICTIONIS OMNIUM
QUE ITINERANTIBUS HOMINIBUS DESTINANTUR
Praenotanda
651. Hominum vita validum invenit adiutorium in instrumentis
adhibendis, quse spatia reddunt breviora atque conventum, unionem
mutuamque communicationem inter homines permittunt, quaeque
modo generali indicari possunt ut instrumenta itinerantibus homini¬
bus destinata. Inter haec habenda sunt v. gr. via, platea, pons, via
ferrea, portus, vehicula cuiusvis generis, navis et navigium aereum.
Cum in huiusmodi instrumentis adhibendis mutuorum officiorum
conscientia perficiatur, idonea praebetur occasio ad Deum benedicen¬
dum et etiam una simul orandum pro hominibus, qui iisdem utuntur.
652. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest occasione data in¬
choandi instrumenta illa, quae quovis modo hominibus itinerantibus
destinantur. Attamen sicubi, statutis diebus, usus habetur ecclesiam
adeundi raedis automatariis vel ceteris vehiculis seu instrumentis
locomotionis ad benedictionem divinam implorandam, quae sit pignus
protectionis Dei in itineribus ineundis, peculiaris celebratio fieri po¬
test, elementa sumendo ex hoc Ordine.
653. Benedictio viarum, pontium, platearum, viarum ferrearum
spectat ad communitatem in cuius bonum illa instruuntur. Ideoque
praesentia requiritur vel communitatis, vel saltem quorumdam lega¬
torum, qui ipsius communitatis partibus funguntur.
654. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote, tum a diacono et
etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
655. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus ac potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et per¬
sonarum accommodetur.
254
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
656. Cum unum vehiculum sit benedicendum, Ritus brevior adhi¬
beri potest, qui infra proponitur, nn. 673-677.
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
657. Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo exple¬
to, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
658. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
Dominus, qui est via, veritas et vita,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
659. Si vero minister est laicus, adstantes salutat dicens:
Dominum Iesum Christum,
qui est via, veritas et vita,
concordes benedicamus.
Omnes respondent:
Amen.
BENEDICTIO RERUM ET LOCORUM AD ITINERA FACIENDA 255
660. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Christus, Dei Filius, venit in mundum ut qui erant dispersi,
congregaret in unum. Quidquid ergo ad homines inter se
uniendos conducit, Dei consilio respondere videtur: quos
enim vel montes dividunt vel aquae secludunt vel etiam nimiae
separant locorum distantiae, novae structae viae novaque vehen¬
dis hominibus inventa, ablata dissociatione coniungunt.
Dominum Igitur invocemus ut iis benedicat qui hanc operam
moliti sunt et eos, qui eadem utentur, suo benignus tueatur
auxilio.
Lectio verbi Dei
661. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum, ita selectum ut congruenter pecu¬
liaria rerum adiuncta respiciat.
Io 14, 6-7 « Ego sum via, veritas et vita ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Ioannem.
Dixit Iesus discipulis suis: « Ego sum via et veritas et vita.
Nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovistis me, et Pa¬
trem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum
et vidistis eum ».
662. Vel:
Act 17, 22-28 « In ipso vivimus et movemur et sumus ».
Audite, fratres, verba Actuum Apostolorum.
Stans Paulus in medio Areopagi ait: « Viri Athenienses, per
omnia quasi superstitiosiores vos video; praeteriens enim et
videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat:
« Ignoto deo ». Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annun¬
tio vobis. Deus qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt,
256
BENEDICTIONES /EDIUM ET NAVITATUM
hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis tem¬
plis inhabitat, nec manibus humanis colitur Indigens aliquo,
cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; fecit-
que ex uno omne genus hominum inhabitare super universam
faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habita¬
tionis eorum, quaerere Deum si forte attrectent eum et inve¬
niant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso
enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum
poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus ».
663. Vel¬
is 40, la. 3-5 « Fiant prava in directa et aspera in plana ».
Sic dicit Dominus: Consolamini, consolamini populum meum... 3 Vox...
Act 8, 26-39 « Venerat adorare in Ierusalem et revertebatur
sedens super currum suum ».
Surgens Philippus abiit...
Mc 4, 35-41 « Cessavit ventus et facta est tranquillitas magna ».
Illa die, cum sero esset factum, ait Iesus discipulis suis: ...
Lc 3, 3-6 « Parate viam Domino ».
Venit loannes in omnem regionem circa Iordanem ...
Io 1, 47-51 « Videbitis angelos Dei ascendentes et descendentes ».
Vidit Iesus Nathanaael...
Io 14, 1-7 « Ego sum via et veritas et vita ».
Recumbens in cena Iesus cum discipulis suis, ait illis: « Non turbetur
cor vestrum...
664. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 22 (23), 1-3. 4. 5. 6
R. (cf. 3b) Deduc me, Domine, super semitas iustitice.
Ps 24 (25), 4-5. 9-10. 12-13
R. (2a) Deus meus, in te confido.
BENEDICTIO RERUM ET LOCORUM AD ITINERA FACIENDA
257
Ps 150,1-2. 3-4. 5
r. (2b) Laudate Dominum
secundum multitudinem magnitudinis eius.
665. Minister, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
666. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Communi oratione Dominum Iesum Christum humiliter
imploremus, qui via nobis est qua perveniamus ad patriam.
ft. Dirige, Domine, gressus nostros in via tua.
Domine Iesu, qui, homo factus,
cum hominibus conversari dignatus es:
— fac ut, tua semper suffulti praesentia,
in semitis dilectionis tuae feliciter ambulemus. r.
Domine Iesu, qui civitates circumiens,
Evangelium tuum annuntiasti et infirmos curasti:
— per plateas et vias nostras adhuc transire
et misericordia tua nos confortare digneris. $.
Domine Iesu, qui discipulis in mari navigantibus
praesto fuisti eosque ab omni periculo liberasti:
■— in huius mundi tempestatibus
nobis semper adesto propitius, r.
Domine Iesu, qui discipulis tuis
te praebuisti comitem in via:
— itinera nostra benedicere
et corda nostra verbis tuis inflammare digneris. R.
258
BENEDICTIONES A2DIUM ET NAVITATUM
Domine Iesu, qui in caelum ascendens,
viam nobis aperuisti:
— nos in terra peregrinantes sustenta,
ut in domo Patris tui mansionem habere possimus.
Domine Iesu, qui nos Matri tuse filios commisisti:
— ipsa intercedente, itinera nobis para tuta,
ut te aliquando videamus tecumque semper collaetemur. $.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
667 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister dicit:
Oremus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert.
Oratio benedictionis
668. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
si laicus, manibus iunctis, orationem benedictionis profert:
a) Benedictio pontis, vice et platece, vice ferrece, portus, aeroportus
1. Deus qui a servientibus tibi
nulla es in regione longinquus
et confidentes in te paterna protectione custodis,
omnes qui per hanc viam (plateam / hunc pontem) transibunt,
et praecedente gratia tua dirigas,
et subsequente comitare digneris,
ut, ab omni adversitate, tua opitulatione defensi,
et desiderata possint implere,
et ad loca destinata feliciter pervenire.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
BENEDICTIO RERUM ET LOCORUM AD ITINERA FACIENDA
259
vel:
2. Infinitae Deus misericordiae et maiestatis immensae,
quem nec spatia locorum nec intervalla temporum,
ab his quos tueris abiungunt,
adesto famulis tuis in te ubique fidentibus,
et per omnem quam acturi sunt viam,
dux eis et comes esse dignare:
nihil eis adversitatis noceat,
nihil difficultatis obsistat,
cuncta eis salubria,
cuncta vere sint prospera:
ut ope dexterae tuae,
quidquid iusto expetierint desiderio,
feliciter consequantur effectu.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
b) Benedictio vehiculi cuiusvis generis
Omnipotens Deus, Creator caeli et terrae,
qui homini pulchra et magna facienda
in tua multiformi sapientia commisisti,
concede, quaesumus, ut qui hoc vehiculo usi fuerint,
et iter suum cauta securitate percurrant,
et aliorum praestent sua prudentia tutum,
atque, sive opus adeunt sive quietem,
semper Christum sibi sentiant comitem in via,
qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Arnen.
c) Benedictio navigii aerii
1. Domine, Deus noster,
qui ponis nubem ascensum tuum,
et ambulas super pennas ventorum,
260
BENEDICTIONES yEDIUM ET NAVITATUM
praesta ut hoc navigium aerium
ingenio et arte filiorum tuorum exstructum,
itinera praestituta placide percurrat,
et qui eo usi fuerint,
a te custodiantur immunes,
et ad propositam sibi metam feliciter transvehantur.
Per Christum Dominum nostrum.
5 . Arnen,
vel:
2. Domine Deus noster,
qui ambulas super pennas ventorum,
cuius gloriam enarrant caeli,
cuiusque opera annuntiat firmamentum
te benedicimus et magnificamus
in cunctis operibus tuis,
quia homini pulchra et magna facienda
in tua multiformi sapientia commisisti.
Tribue nobis, quaesumus,
ut currus hic, aerio itineri destinatus,
nominis tui laudi latius propagandae
humanisque rebus promptius expediendis
apprime deserviat.
Te benedicente,
aeriae huius navis gubernatores,
prudenti semper procedant consilio,
ut ad propositam sibi metam navigantes,
quovis remoto periculo,
incolumes perducantur.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
BENEDICTIO RERUM ET LOCORUM AD ITINERA FACIENDA
261
d) Benedictio naviculce
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris,
quibus tuam rogamus clementiam,
ut ab hac navicula
omnium ventorum adversitatem procul avertas,
fluctuum procellas invicta virtute compascas,
quatenus omnes in ea navigantes,
tua protectione muniti,
desiderata bona prospere consequantur,
et ad portum optatum incolumes perveniant.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
e) Benedictio navis
Deus, qui Ecclesiam tuam
inter mundi turbidines fluctuantem,
clementi gubernatione moderaris,
hanc navem et omnes qui conscenderint,
prosperum cursum navigare concede,
ut qui, te gubernatore, marium vada percurrunt,
bonis omnibus expleantur,
et portum perpetuae securitatis
aliquando intrare laetentur.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.
669. Post orationem benedictionis, pro opportunitate, minister loca,
aedes, vehicula atque personas aqua benedicta aspergit, dum cantus
aptus peragitur.
262
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
Conclusio ritus
670. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit
dicens:
Dominus dirigat itinera vestra
ut in pace ambuletis,
et ad vitam perveniatis aeternam.
Arnen.
Deinde dicit:
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
r. Amen.
671. Si vero est laicus, minister invocans benedictionem Dei et si¬
gnans se, dicit:
Dominus dirigat itinera nostra
ut in pace ambulemus,
et ad vitam perveniamus aeternam.
R. Amen.
672. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
II. RITUS BREVIOR
673. Minister, initio celebrationis, dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
B. Qui fecit caelum et terram.
674. Tum ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur brevis
textus Sacrse Scripturae, v. gr.:
BENEDICTIO RERUM ET LOCORUM AD ITINERA FACIENDA
263
Io 14, 6: « Ego sum via et veritas et vita. Nemo venit ad
Patrem nisi per me ».
Mt 22, 37a. 39b-40: Diliges Dominum Deum tuum in toto
corde tuo. Diliges proximum tuum sicut telpsum. In his
duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae.
675. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
si laicus, manibus iunctis, orationem benedictionis dicit:
Omnipotens Deus, Creator caeli et terrae,
qui homini pulchra et magna facienda
in tua multiformi sapientia commisisti,
concede, quaesumus, ut qui hoc vehiculo usi fuerint,
et iter suum cauta securitate percurrant,
et aliorum praestent sua prudentia tutum,
atque, sive opus adeunt sive quietem,
semper Christum sibi sentiant comitem in via,
qui tecum vivit et regnat in sabcula saeculorum,
p. Arnen.
676. Vel pro navicula:
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris,
quibus tuam rogamus clementiam,
ut ab hac navicula
omnium ventorum adversitatem procul avertas,
fluctuum procellas invicta virtute compescas,
quatenus omnes in ea navigantes,
tua protectione muniti,
desiderata bona prospere consequantur,
et ad portum optatum incolumes perveniant.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
677. Pro opportunitate minister adstantes et vehiculum aqua bene¬
dicta aspergit.
CAPUT XIX
ORDO BENEDICTIONIS PECULIARIUM
INSTRUMENTORUM TECHNICORUM
Praenotanda
678. Homo suo labore atque ingenio, ope scientiae et artis technicae,
suum dominium in naturam iugiter dilatat. Quo fit, ut multa bona,
propria industria homo sibi procuret suae et aliorum vitae condiciones
in melius mutans. Cum peculiaria instrumenta technica prima vice
auspicantur, opportuna esse potest aliqua celebratio, qua clarius appa¬
reat christiano nuntio homines officio mundi exstruendi arcte obstringi. 7
679. Hic qui proponitur Ordo benedictionis respicit tum commu¬
nitatem in cuius bonum quaedam instrumenta technica eriguntur (uti
v. gr. primariae sedis energiae, aquaeductus, seismographei, etc.) tum
praesertim omnes qui quocumque modo ea dirigent. Ideo praesentia
saltem quorundam legatorum requiritur.
680. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote, tum a diacono, et
etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
681. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus et potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio loci et personarum
adiunctis accommodetur.
7 Cone. Vat. II, Const. pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium
et spes : cf. nn. 33-34.
BENEDICTIO PECULIARIUM INSTRUMENTORUM TECHNICORUM 265
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
682 , Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo
expleto, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
683 . Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
Deus, qui homines constituit
super opera manuum suarum,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
684 . Si vero minister est laicus, adstantes salutat dicens:
Deum, qui homines constituit
super opera manuum suarum,
una voce magnificemus.
Omnes respondent:
Amen.
266
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
685. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Manuum suarum labore et artium opere technicarum, homo
cum Creatore cooperatur ut terra dignior familiae humanae
sedes efficiatur. Qui opus creationis perficiendum curat, huma¬
no consortio provehendo prospicit et Christi mandatum ser¬
vat sese in fratrum servitium alacriter impendendi. Deum
ergo benedicamus qui his inventis ad commodum nostrum
utimur, numquam ab eius laude cessemus, qui est lux vera et
fons aquae salientis in vitam aeternam.
Lectio verbi Dei
686 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Gen 1, l-5a. 14-18 « Dixit Deus: Fiat lux! et facta est lux ».
Audite, fratres, verba libri Genesis.
In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat
inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus
Dei ferebatur super aquas.
Dixltque Deus: « Fiat lux ». Et facta est lux. Et vidit Deus
lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem.
Dixit autem Deus: « Fiant luminaria in firmamento caeli, ut
dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et
annos, ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram ».
Et factum est ita. Fecltque Deus duo magna luminaria: lumi¬
nare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset
nocti, et stellas. Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut
lucerent super terram et praeessent diei ac nocti et dividerent
lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
BENEDICTIO PECULIARIUM INSTRUMENTORUM TECHNICORUM 267
687. Vel:
Io 4, 5-14 « Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet
in cetemum! ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Ioannem.
Venit Iesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta
praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; erat autem ibi
fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super
fontem; hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria hau¬
rire aquam. Dicit ei Iesus: « Da mihi bibere »; discipuli enim
eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei
mulier illa Samaritana: « Quomodo tu Iudafeus cum sis, bibere
a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ». Non enim cou¬
tuntur Iudaei Samaritanis. Respondit Iesus et dixit ei: « Si
scires donum Dei et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”,
tu forsitan petlsses ab eo et dedisset tibi aquam vivam ». Dicit
ei mulier: « Domine, neque in quo haurias habes, et puteus
altus est; unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu maior
es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo
bibit et filii eius et pecora eius? ». Respondit Iesus et dixit ei:
« Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet Iterum; qui autem biberit
ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua,
quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ».
688. Vel:
Num 20, 2-11 « Egressce sunt aquce largissimce ».
Cum indigeret aqua populus in deserto ...
Is 55, 1-11 « Omnes sitientes, venite ad aquas! ».
Omnes sitientes...
Sir 17, 1-6 « Dedit homini potestatem eorum quce sunt in terra ».
Deus creavit de terra hominem...
689. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius aut
alius cantus aptus.
268
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
Ps 17 (18), 12-13. 14-15. 16. 17 et 20
r. (3b) Deus meus, adiutor meus, et sperdbo in eum.
Ps 28 (29), 1-2. 3-4. 7-9. 10-11
R. (2) Afferte Domino gloriam nominis eius.
Ps 148, 1-2. 3-4. 5-6
R. (13c) Magnificentia Domini super ccelum et terram.
690. Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
691. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
In operibus atque inventis, quae hominum debentur ingenio,
permanens nobis agnoscenda est Dei creatoris operatio. Unde
aequum et iustum est nostras laudes Deo grato corde proferre
ipsumque fidenter invocare dicentes:
r. Opus manuum nostrarum confirma, Domine.
Deus aeterne, qui cuncta bona creasti
et hominem tamquam dominum super ea constituisti,
— da ut naturae viribus ad gloriam tuam
et ad hominum utilitatem sapienter utamur. r.
Qui Spiritum tuum nobis continue largiris,
—- concede ut cum eodem Spiritu
non arte tantum, sed iustitia quoque et caritate
ad faciem terrae renovandam cooperemur. r.
Qui corda nosti omnium,
— fac ut quae hominum profert ingenium
mens recta gubernet, r.
BENEDICTIO PECULIARIUM INSTRUMENTORUM TECHNICORUM 269
Qui Patrem ab omnibus vocari voluisti,
— da ut quotquot adhuc iniusto premuntur discrimine,
ad iura et bona communia
omnium auxilio accedere possint, r.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
692. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister dicit:
Oremus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert.
Oratio benedictionis
693. Tunc minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
si vero est laicus, manibus iunctis, benedictionis orationem profert:
a) Benedictio cuiusvis instrumenti technici
Benedictus et laudabilis es, Domine Deus noster,
qui hominum ingenio atque labdre,
omni creaturae provides perficiendae,
et humani generis adinventionibus
magnitudinem et bonitatem tuam mirabiliter declaras:
praesta, quaesumus,
ut quotquot horum inventorum subsidio,
ad vitae suae profectum uti desiderant,
te mirabilem in operibus tuis agnoscant
tibique in vita sua alacrius deservire conentur.
Per Christum Dominum nostrum.
i$. Arnen.
270
BENEDICTIONES >EDIUM ET NAVITATUM
b) Benedictio primarice sedis energice
Domine, Deus omnipotens,
lucis creator, omnisque hominis fons et origo,
respice famulos tuos qui hoc inventum
ad energiam electricam (atomicam) adhibent producendam,
et praesta ut vultum tuum iugiter perquirentes,
post huius saeculi tenebras,
ad Te, Lumen indeficiens,
in quo vivimus, movemur et sumus,
v&leant pervenire.
Per Christum Dominum nostrum.
5 . Arnen.
c) Benedictio aquceductus
Benedictus et laudabilis es, Domine Deus noster,
qui hominum ingenio atque labore,
omni creaturae provides perficiendae,
et humani generis adinventionibus
magnitudinem et bonitatem tuam mirabiliter declaras:
praesta, quaesumus.
ut quotquot aquis hinc defluentibus
pro sua quisque necessitate usi fuerint,
te aquae vivae fontem agnoscant,
a quo aquam hauriant in vitam aeternam salientem.
Per Christum Dominum nostrum.
U. Arnen.
694. Post orationem benedictionis, instrumentum technicum primo
adhibetur. Fieri potest, pro opportunitate, cantus aptus.
BENEDICTIO PECULIARIUM INSTRUMENTORUM TECHNICORUM 271
Conclusio ritus
695. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit,
dicens:
Deus, a quo bona cuncta procedunt,
illuminet vultum suum super vos,
et dirigat vos in viam pacis.
R- Arnen.
Deinde dicit:
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, 8 et Spiritus Sanctus.
Arnen.
696. Si vero est laicus, minister invocans benedictionem Dei et si¬
gnans se, dicit:
Deus, a quo bona cuncta procedunt,
illuminet vultum suum super nos,
et dirigat nos in viam pacis.
5. Arnen.
697. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
CAPUT XX
ORDO BENEDICTIONIS INSTRUMENTORUM LABORIS
PlLENOTANDA
698. Instrumenta cuiusvis generis, ingentis quoque molis, quibus
utuntur homines ad laborem exercendum, uti sunt v. gr. machinae sese
moventes, naviculae ad piscandum et similia, opportune benedici pos¬
sunt, ut ipsi homines valeant agnoscere se proprio labore cum fratri¬
bus suis coniungi eisque inservire ac germanam caritatem manifestare
atque creationi divinae perficiendae sociam operam praebere posse. Be¬
nedictio fieri potest in peculiaribus adiunctis, v. gr. in celebratione
S. Ioseph opificis vel alicuius sancti Patroni, aut congressus opera¬
riorum, dum ipsi operarii simul adunantur, instrumenta laboris sui
afferentes.
699. Cum haec celebratio non ipsa instrumenta sed homines qui
cum illis adlaborant potius respiciat, requiritur praesentia ipsorum
operariorum aut saltem quorundam legatorum.
700. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote, tum a diacono et
etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
701. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus ac potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et perso¬
narum accommodetur.
702. Cum agitur de uno alterove instrumento benedicendo, Ritus
brevior adhiberi potest qui infra proponitur nn. 718-720.
BENEDICTIO INSTRUMENTORUM LABORIS
273
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
703 . Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo expleto
minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
704 . Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salu¬
tat, dicens:
Christus, Dei Filius,
qui fabri filius putari dignatus est,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
705 . Si vero minister est laicus, adstantes salutat dicens:
Christum, Dei Filium,
qui fabri filius putari dignatus est,
devotis mentibus confitemur.
Omnes respondent:
Amen.
274
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
706 . Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Deus homini mandavit ut terram possideret et eam subiceret,
usque dum caeli novi instaurarentur et terra nova, iuxta illud
Apostoli: « Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus
autem Dei » (1 Cor 3, 23). Ad hunc autem finem assequendum,
ipse homo aptis utitur instrumentis, quibus aliquo modo re¬
demptionis bono cooperatur atque participat. Deum ergo pro
hac mirabili rerum dispositione ex corde benedicamus eum-
que deprecemur ut suo auxilio hdminem in labore tueatur
atque sustentet.
Lectio verbi Dei
707 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
1 Th 4, 9. 10b-12 « Operemini manibus vestris ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Thessalonicenses.
De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis
scribam, ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
rog&mus autem vos, fratres, ut abundetis magis et operam
detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et opere¬
mini manibus vestris, sicut praecipimus vobis, ut honeste
ambuletis ad eos, qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
708 . Vel:
Ex 35, 30 — 36, 1 « Dedit Deus sapientiam et intellectum , ut scirent
fabre operari ».
Dixitque Moyses ad filios Israel: « Ecce vocavit Dominus ...
lob 28, 1-28 « Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in ces
vertitur ».
Habet argentum venarum principia...
BENEDICTIO INSTRUMENTORUM LABORIS
275
Prov 31, 10-31 « Manum suam misit ad colos et digiti eius apprehen¬
derunt fusum ».
Mulierem fortem quis inveniet...
Sir 38, 25-39 « Unusquisque in arte sua sapiens est ».
Sapientia scribae ...
Is 28, 23-29 « Tota die arat arans, ut serat ».
Haec dicit Dominus Deus exercituum: « Auribus percipite...
Act 18, 1-5 Paulus scenofactorice erat artis et operabatur ,
Paulus discedens ab Athenis venit Corinthum...
Mt 13, 1-9 « Ecce exiit, qui seminat, seminare ».
In illo die exiens Iesus de domo ...
Lc 5, 3-11 « In verbo tuo laxabo retia ».
In illo tempore: Ascendens Iesus in unam navem...
709 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius aut
alius cantus aptus.
Ps 64 (65), 10. 11-12. 13-14
r. (6) Exaudies nos, Deus salutis nostrce.
Ps 89 (90), 2. 3-4. 12-13. 14 et 16
r. (17c) Opus manuum nostrarum confirma, Domine.
Ps 106 (107), 35-36. 37-38. 41-42
r. (lb) Confitemini Domino, quoniam bonus!
Ps 126 (127), 1. 2
r. (cf. 1) Dominus cedificet nobis domum,
et custodiat civitatem.
710 . Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
711 . Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
276
BENEDICTIONES >EDIUM ET NAVITATUM
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere,
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Deus, qui posuit hominem in mundum ut operaretur et custo¬
diret illum, humanas iugiter excitat mentes ut ingenio suo
atque labore ad creationis profectum cooperentur. Eum col¬
laudemus dicentes:
B. Benedictus es, Domine, creator universi.
Qui hominem ad laborem advocans,
eidem mundum a te creatum perficiendum committis. B.
Qui dignitatem operandi homini tribuens,
illum cooperatorem tuum in mundo constituis. B.
Qui hominem ad novam semper molienda
sapientia tua illuminas,
ut nomen tuum glorificetur
et laude tua omnis terra resultet. B.
Qui Filium tuum in mundum misisti,
ut sudore vultus sui laborem sanctificans et elevans,
impigrae navitatis nobis esset exemplar, b.
Qui in omni opere bono homines adspirando praevenis,
et adiuvando prosequeris. B.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
712 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister dicit:
Oremus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert.
BENEDICTIO INSTRUMENTORUM LABORIS
277
Oratio benedictionis
713. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
vel si est laicus, manibus iunctis, orationem benedictionis profert:
Deus, a quo benedictionis descendit plenitudo,
et ad quem precatio benedicentis ascendit,
famulos tuos protege benignus,
qui coram te fideli devotione
laboris sui proferunt instrumenta,
et praesta ut naviter operantes,
creationi perficiendae collaborent,
suam suorumque vitam sustentent,
humanae satagant societatis fovere progressum
et nominis tui gloriam iugiter collaudare.
Per Christum Dominum nostrum.
Et. Arnen.
714. Vel:
Deus, qui naturalium rerum virtutes
hominum labori subdere voluisti,
concede propitius,
ut, operibus nostris intenti,
creationi tuae perficiendae
sociam operam liberaliter navemus.
Per Christum Dominum nostrum.
x&. Arnen.
715. Pro opportunitate minister adstantes et instrumenta laboris
aqua benedicta aspergit.
Conclusio ritus
716. Tum minister ritum concludit, dicens:
Christus Dominus,
qui ad salutem operandam
278
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
humanum suscepit laborem,
suo nos solacio iugiter confortet
et suam det nobis pacem.
el Arnen.
717 . Laudabiliter ritus apto cantu perficitur,
II. RITUS BREVIOR
718 . Minister, initio celebrationis, dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
EL Qui fecit caelum et terram.
719 . Tum ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur brevis
textus Sacrae Scripturae, v. gr.:
Sir 38, 35. 39: Omnes artifices in manibus suis speraverunt,
et unusquisque in arte sua sapiens est. Creaturam laboris
confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
2 Th 3, 7-8: Oportet imitari nos, quoniam non gratis panem
manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte
et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
720 . Deinde minister dicit, manibus iunctis, orationem benedic¬
tionis, qua peracta, pro opportunitate, adstantes et laboris instru¬
menta aqua benedicta aspergit.
Deus, qui naturalium rerum virtutes
hominum labori subdere voluisti,
concede propitius,
ut, operibus nostris intenti,
creationi tuae perficiendae
sociam operam liberaliter navemus.
Per Christum Dominum nostrum.
EL Arnen.
CAPUT XXI
ORDO BENEDICTIONIS ANIMALIUM
PR/ENOTANDA
721. Cum plura animalia, iuxta divinam Creatoris providentiam,
hominum vitae quodammodo participent, quippe quae vel adiumentum
in laboribus praestent, vel etiam cibum praebeant atque solacium, nihil
impedit quominus data occasione, v. gr. in festo alicuius Sancti, con¬
suetudo servetur Dei benedictionem super illa invocandi.
722. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote, tum a diacono et
etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
723. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus ac potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis accommo¬
detur.
724. Cum agitur de uno alterove animali benedicendo vel de bene¬
dictione animalium occasione alius celebrationis, etiam Ritus brevior
adhiberi potest, qui infra proponitur, nn. 741-744.
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
725 . Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo expleto,
minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
280
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
726 . Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salu¬
tat, dicens:
Deus qui est mirabilis
in omnibus operibus suis,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
727 . Si vero minister est laicus, adstantes salutat, dicens:
Dominum Deum nostrum,
qui omnia in sapientia fecit,
enixe magnificemus.
Omnes respondent:
Arnen.
728 , Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Animalia a Deo creata caelum et terram et mare inhabitant,
vicissitudines hominis participant eiusque vitae sociantur.
Deus ipse qui sua beneficia super omnia viventia diffundit,
animalium haud raro vel adiutorio utitur vel etiam imagine
ad dona salutis quodammodo insinuanda. Animalia ab aquis
diluvii in arca servantur, et post diluvium foederi cum Noe
Inito aliquomodo sociantur (Gen 9, 9-10), agnus paschalis
recolit immolationem paschalem, et libertatem ab Aigypti
servitute (Ex 12, 3-14); magnus piscis Ionam servat (Ion 2,
1-11); corvi Ellam nutriunt (1 Reg 17, 6); animalia hominum
BENEDICTIO ANIMALIUM
281
paenitentiae aggregantur (Ion 3, 7) et cum universa creatura,
Christi redemptionem participant.
Dei ergo benedictionem, (per intercessionem sancti N.) super
haec animalia invocantes, ipsum omnium Creatorem laude¬
mus, ei gratias agamus qui nos super universas extulit crea¬
turas, et ab eo insuper petamus ut dignitatem nostram agno¬
scentes, in eius lege semper ambulemus.
Lectio verbi Dei
729. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Gen 1, 1. 20-29 « Dominamini universis animantibus, quce
moventur super terram ».
Audite, fratres, verba libri Genesis.
In principio creavit Deus caelum et terram. Dixit etiam Deus:
« Pullulent aquas reptile animae viventis, et volatile volet super
terram sub firmamento caeli ». Creavitque Deus cete grandia
et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullu¬
lant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum
genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; benedixltque
eis Deus dicens: « Crescite et multiplicamini et replete aquas
maris, avesque multiplicentur super terram ». Et factum est
vespere et mane, dies quintus. Dixit quoque Deus: « Pro¬
ducat terra animam viventem in genere suo, iumenta et repti¬
lia et bestias terrae secundum species suas ». Factumque est
ita. Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta
secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo.
Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait Deus: « Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesit
piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae
omnlque reptili, quod movetur in terra ». Et creavit Deus
hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum,
masculum et feminam creavit eos. Benedixltque illis Deus et
282
BENEDICTIONES A3DIUM ET NAVITATUM
ait illis Deus: « Crescite et multiplicamini et replete terram
et sublcite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus
caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ».
730. Vel:
Gen 2, 19-20a «Appellavit homo nominibus suis omnes
bestias ».
Audite, fratres, verba libri Genesis.
Formatis Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri
et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad hominem, ut vide¬
ret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit homo animae
viventis, ipsum est nomen eius. Appellavitque homo nomi¬
nibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes
bestias agri.
731. Vel:
Gen 6, 17-23 « Ex cunctis animantibus induces in arcam ut vivant
tecum ».
Dixit Deus ad Noe: « Ecce ego adducam ...
Is 11, 6-10 « Non nocebunt animalia et non occident in universo
monte sancto meo ».
Haec dicit Dominus Deus: «In die illa habitabit lupus cum agno, et
pardus cum haedo accubabit...
732. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 8, 2. 4-5. 7b-9.
R. (10) Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Ps 103 (104), l-2a. 10-12. 25. 27-28
». (27) Omnia a te exspectant ,
ut des illis escam in tempore suo.
BENEDICTIO ANIMALIUM
283
Ps 146 (147), 5-6. 7-8. 9-11
R. (Ia) Laudate Dominum,
quoniam bonum est psallere Deo nostro.
733. Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
734. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
minister seligere potest eas quse aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Deus hominem creavit et in terra posuit ut universis cami¬
nans animantibus Creatoris gloriam fateretur. Eum igitur
laudibus extoll&mus, dicentes:
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Benedictus es, Domine, qui animalia creasti
et in laboris nostri adiumentum
nobis sublcere voluisti. R.
Benedictus es, Domine,
qui ad vires nostras reficiendas
animalium carnes in cibum nobis dedisti.
Benedictus es, Domine,
qui filiorum tuorum solacio consulens,
animalia domestica nobis comites dedisti. R.
Benedictus es, Domine,
qui in caeli avibus a te nutritis
paternae tuae providentiae,
Iesu testante, signum ostendisti. R.
284
BENEDICTIONES yEDIUM ET NAVITATUM
Benedictus es, Domine,
qui Filium tuum tamquam Agnum nobis obtulisti
nosque in illo
filios tuos et nominari et esse voluisti. $.
Benedictus es, Domine,
qui per humillimas etiam creaturas
ad dilectionem tuam nos trahere non desinis.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
735. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister dicit:
Ordmus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert.
Oratio benedictionis
736. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
vel si est laicus, manibus iunctis, orationem benedictionis profert:
Donorum omnium, Deus, auctor atque largitor,
qui necessitatibus ac laboribus hominum
etiam de animalibus solacia subrogasti:
(per intercessionem sancti N.)
supplices te rogamus
ut ea, sine quibus non alitur humana conditio,
nostris facias bonis usibus deservire.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
737. Vel:
Deus, qui omnia in sapientia fecisti
et homini ad tuam similitudinem creato
animantium dominatum tua benedictione donasti:
BENEDICTIO ANIMALIUM
285
dexteram tuam propitius extende et praesta
ut haec animalia nostris inserviant necessitatibus:
et nos famuli tui,
praesentibus subsidiis adiuti,
sempiterna fiducialius appetamus.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
738 . Pro opportunitate minister adstantes et animalia aqua bene¬
dicta aspergit.
Conclusio ritus
739 . Tum minister ritum concludit, dicens:
Qui animalia terrae in hominum auxilium creavit
nos gratia suae benedictionis
Deus iugiter protegat atque conservet.
R. Arnen.
740 . Laudabiliter ritus cantu apto perficitur .
II. RITUS BREVIOR
741 . Minister, initio celebrationis, dicit:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
EL Qui fecit caelum et terram.
742 . Tum ab uno ex adstantibus vel ab ipso ministro legitur brevis
textus Sacrae Scripturae, v. gr.:
Gen 2,2Qa: Appellavltque homo nominibus suis cuncta pecora
et universa volatilia caeli et omnes bestias agri.
286
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
Cf. Ps 8, 7-9a:
Constituisti, Domine, hominem super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
volucres caeli et pisces maris.
743. Deinde minister dicit, manibus iunctis, orationem benedic¬
tionis:
Deus, qui omnia in sapientia fecisti
et homini ad tuam similitudinem creato
animantium dominatum tua benedictione donasti:
dexteram tuam propitius extende et praesta
ut haec animalia nostris inserviant necessitatibus:
et nos famuli tui,
praesentibus subsidiis adiuti,
sempiterna fiducialius appetamus.
Per Christum Dominum nostrum.
p. Arnen.
744. Pro opportunitate minister adstantes et animalia aqua bene¬
dicta aspergit.
CAPUT XXII
ORDO BENEDICTIONIS AGRORUM,
CAMPORUM ET PASCUORUM
Praenotanda
745. Hoc ritu fideles gratam beneficiorum acceptorum memoriam
Deo manifestant, qui mundum universum ineffabili amore creavit
eumque hominum curae demandavit, ut assiduo labore, quae ad vitam
sunt necessaria, fratribus praestarent.
746. Hic Ordo adhiberi potest in adiunctis aptioribus vitae rusticae,
ita ut, orationis ope, humanus labor sanctificetur atque benedictio
Domini temporum vices et opera ipsis respondentia comitetur.
747. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote, tum
a diacono et etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
748. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus ac potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et per¬
sonarum accommodetur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
749. Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo exple¬
to, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
288
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
750 . Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
Deus, qui est mirabilis in operibus suis,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
751. Si vero minister est laicus, adstantes salutat, dicens:
Deum, qui dat nobis
de rore cgeli et de pinguedine terrae,
unanimiter benedicamus.
Omnes respondent:
Arnen.
752 . Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Deum benedicamus, qui terram omnipotentia sua creavit, et
providentia locupletavit, eam que dedit hominibus colendam,
ut fructus inde perciperent quibus vitam suam alerent atque
nutrirent.
Dum vero Domino pro sua largitate gratias agimus, discamus
etiam, iuxta Evangelii verba, quaerere primum regnum Dei et
iustltiam eius: tunc enim omnia necessaria adicientur nobis.
BENEDICTIO AGRORUM, CAMPORUM ET PASCUORUM
289
Lectio verbi Dei
753. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Gen 1,1. 11-12. 29-31 « Vidit Deus cuncta quce fecit , et ecce
erant valde bona ».
Audite, fratres, verba libri Genesis.
In principio creavit Deus caelum et terram. Et ait Deus: « Ger¬
minet terra herbam virentem et herbam facientem semen et
lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius
semen in semetlpso sit super terram ». Et factum est ita. Et
protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen
iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in
semetlpso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus
quod esset bonum.
Dixltque Deus: « Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem
semen super terram et universa ligna, quae habent in seme-
tlpsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in
escam et cunctis animantibus terrae omnlque volucri caeli
et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima
vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ». Et factum
est ita. Vidltque Deus cuncta, quae fecit; et ecce erant valde
bona.
754. Vel:
Deut 32, 10c-14 « Constituit Deus populum super excelsam
terram , ut comederet fructus agrorum ».
Audite, fratres, verba libri Deuteronomii.
Circumdedit Deus populum suum et attendit et custodivit
quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila provocans ad volandum
pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assump-
290
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
sit eum atque portavit super pennas suas. Dominus solus dux
eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. Constituit eum
super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut
sugeret mei de petra oleumque de saxo durissimo, butyrum
de armento et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum
filiorum Basan et hircorum, cum medulla tritici, et sangui¬
nem uvse biberet meracissimum.
755. Vel:
Mt 6, 25-34 « Considerate lilia agri quomodo crescunt ».
Dicebat Iesus discipulis suis: « Ne solliciti...
Mc 4, 26-29 « Semen germinat et increscit dum nescit homo ».
Dicebat Iesus: « Sic est regnum Dei...
756. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 64 (65), 10. 11-12. 13-14
(6) Exaudies nos, Deus salutis nostrce.
Ps 103 (104), l-2a. 14-15. 24. 27-28
r. (24c) Impleta est terra creatura tua, Domine.
Ps 106 (107), 35-36. 37-38. 41-42
r. (lb) Confitemini Domino, quoniam bonus!
757. Minister, pro opportunitate, adstantes alloquitur, lectionem
biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
758. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
BENEDICTIO AGRORUM, CAMPORUM ET PASCUORUM
291
Providens Dominus, omnium Pater, filiis suis benigne prospi¬
cit, eosque nutrit et fovet, terram benedicens ut fructus affe¬
rat ad hominum vitam sustentandam. Illum ergo tamquam
filii suppliciter exoremus:
R. Te rogamus , audi nos.
Qui nos per apostolum Paulum
agriculturam tuam vocasti:
— fac ut in omnibus voluntatem tuam facientes,
tibi semper adhaereamus.
Qui nos illius vitis, qui est Christus,
palmites esse docuisti:
— fac ut in Filio tuo manentes,
fructum multum afferamus.
Qui benedicis terram,
eamque ubertate replere dignaris:
— fac ut campi nostri
nutrimentum quo indigemus
tua benedictione producant. R.
Qui triticum multiplicas
in quo et panem nostrum praebes cotidianum
et eucharlsticum donas alimentum:
— da nobis abundantiam frumenti
de rore caeli et de pinguedine terrae.
Qui pascis volatilia caeli
et lilia vestis campi:
—- doce nos non sollicitos esse
quid manducemus vel quo cooperiamur,
sed quaerere primum regnum tuum tuamque iustltiam. R.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
292
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
759. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
minister dicit:
Oremus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert.
Oratio benedictionis
760. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
vel si est laicus, manibus iunctis, orationem benedictionis profert:
Te, Domine, sancte Pater,
qui homini praecepisti ut operaretur terram
et custodiret eam,
suppliciter deprecamur
ut nobis messium copias iugiter concedas,
fructum omnem largiter tribuas,
et procell&rum et gr&ndinis amoto periculo,
omnium seminum proventus
multiplicare digneris.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
761. Vel:
Deus, qui ab origine mundi
in tua providentia praecepisti
ut germinaret terra herbam virentem
et fructuum omne genus afferret,
quique semen administras seminanti
et panem praestas ad manducandum,
concede, quaesumus, ut terra ista,
tua largitate multipliciter locupletata,
et opere manuum hominum exculta.
BENEDICTIO AGRORUM, CAMPORUM ET PASCUORUM
293
fructibus abundantibus exuberet,
quatenus populus tuus bonis a te datis repletus,
hic et in aeternum te sine fine collaudet.
Per Christum Dominum nostrum.
SL Arnen.
Conclusio ritus
762. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit,
dicens:
Fons omnium bonorum Deus,
vos benedicat >%< et opera vestra fecundet,
ut de eius donis gaudeatis,
eumque iugiter collaudetis.
$. Arnen.
763. Si vero minister est laicus, ritum concludit seipsum signans
ac dicens:
Fons omnium bonorum Deus,
nos benedicat et opera nostra fecundet,
ut de eius donis gaudeamus,
eumque iugiter collaudemus.
r. Amen.
764. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XXIII
ORDO BENEDICTIONIS IN PRAESENTATIONE
NOVORUM FRUCTUUM
Praenotanda
765. Digna quae servetur est consuetudo novos fructus in signum
coram afferendi ut Deum pro ipsis benedicamus. Etenim non solum
officium nobis recolit Deo gratias agendi pro omnibus ab eo collatis
beneficiis, sed etiam traditionem servat, de qua iam in Vetere Testa¬
mento sermo habetur.
766. Hic Ordo adhiberi potest tum a sacerdote, tum a diacono et
etiam a laico, ritibus tamen et formulis pro ipso praevisis.
767. Ex hoc Ordine, semper servatis structura ritus ac potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et per¬
sonarum accommodetur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
768. Communitate congregata, fieri potest cantus aptus, quo expleto,
minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
769. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salutat,
dicens:
BENEDICTIO NOVORUM FRUCTUUM
295
Deus excelsus, qui creavit caelum et terram
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
770. Si vero minister est laicus, adstantes salutat, dicens:
Providentissimum Deum,
qui nobis e terra alimentum donat,
laudemus et superexaltemus in saecula.
Omnes respondent:
Arnen.
771. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
In gratiarum actione reddenda pro acceptis a Deo beneficiis,
sacrificium eucharisticum potissimum offert Ecclesia: laudes
vero, quas adhibet in Eucharistiae celebratione, ad diversas
etiam horas diei dilatat, docens in gratiarum semper actione
nobis esse manendum. Benedicamus ergo Domino qui iterum
nobis in his novis fructibus bona terrae concedit. Et sicut
Abel de primitiis terrae dona Dei obtulit, ita et nos cum fra¬
tribus egenis ea dividere discamus, ut simus filii Patris a quo
cuncta bona ad omnium utilitatem procedunt.
296
BENEDICTIONES ABDIUM ET NAVITATUM
Lectio verbi Dei
772 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Act 14,15b-17 « Deus implet cibo et Icetitia corda vestra ».
Audite, fratres, verba Actuum Apostolorum.
Deus fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambu¬
lare in viis suis; et quidem non sine testimonio semetipsum
reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora
fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra.
773. Vel:
Deut 27, la. 28, l-12b « Benedictus fructus terree tuce ».
Praecepit Moyses ... dicentes: 28, 1 Si audieritis vocem... 12 usque ad
operibus manuum tuarum.
Ioel 2, 21-24. 26-27 « Implebuntur arece frumento ».
Noli timere, terra...
1 Tim 6, 6-11. 17-19 « Divitibus preeeipe non sperare in incerto divi¬
tiarum ».
Carissime: Est quaestus magnus pietas ...
Lc 12, 15-21 «Si cui res abundant, vita eius non est ex his quee pos¬
sidet ».
In illo tempore dixit Iesus: « Videte et cavete ...
774. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 66 (67), 2-3. 5. 7-8
B. (7) Terra dedit fructum suum;
benedicat nos Deus, Deus noster.
Ps 125 (126), 4-5. 6
B. (3) Magnificavit Dominus facere nobtscum.
BENEDICTIO NOVORUM FRUCTUUM
297
Ps 146 (147), 7. 8-9. 10-11
U. (5) Magnus Dominus noster et magnus virtute,
sapientice eius non est numerus.
775. Minister, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur, lec¬
tionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
776. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Benedictionem laboris manuum nostrarum cum gratiarum
actione a Domino petentes, ne obliviscamur fructus iustitiae
nobis esse in vita nostra faciendos. Supplices igitur Deum de-
precemur dicentes:
R. Fructus operis nostri respice, Domine.
Providentissime Deus,
qui nobis e terra alimentum
in tua providentia donasti,
— fac ut hi fructus
quos in sudore vultus nostri de terra collegimus,
et vitam nobis sustentent,
et mentis adiuvent incrementum. R.
Qui per Iesum Christum Filium tuum
nos fructu iustitiae replevisti,
— da ut, in illo manentes,
eius vitae plenitudinem hauriamus
et fructum plurimum afferamus.
298
BENEDICTIONES vEDIUM ET NAVITATUM
Qui fructus manuum nostrarum
uti signa mysterii fidei in Eucharistia assumpsisti,
— da ut ea, quae ad mensam Filii tui
sacranda deferimus,
ad Ecclesiae vitam sustentandam proficiant. B.
Qui 6mnia bona universis filiis tuis
aeque participanda disponis,
-—fac ut omnes egeni
quietam et tranquillam vitam degentes
libere te glorificent et sine fine collaudent, b.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
777. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis, mi¬
nister dicit:
Oremus.
Et pro opportunitate omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert.
Oratio benedictionis
778. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
vel si est laicus, manibus iunctis, orationem benedictionis profert:
Domine Deus, Creator omnium,
qui de rore caeli et de pinguedine terrse
fructuum abundantiam conferre non desinis:
pilssimae maiestati tuae
pro collectis fructibus gratias agimus,
et quia per haec dona, quae de tua benignitate suscepimus,
fidelium tuorum replesti desiderium,
ipsi misericordias tuas sine fine collaudent,
et sic transeant per bona temporalia,
BENEDICTIO NOVORUM FRUCTUUM
299
ut aeterna semper inquirant.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
779. Vel:
Oramus pietatem tuam, omnipotens Deus,
ut fructus terrae,
quo aeris et pluviae temperamento nutrire dignaris,
benedictionis tuae imbre perfundas,
et tribuas populo tuo,
de tuis muneribus tibi semper gratias agere,
ut fertilitate terrae,
esurientium animas bonis affluentibus repleas
et egeni et pauperes nomen laudent gloriae tuae.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Conclusio ritus
780. Tum minister ritum concludit, dicens ad adstantes conversus:
Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu,
laudemus et superexaltemus eum in saecula.
r. Arnen.
781. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XXIV
ORDO BENEDICTIONIS MENSAE
Praenotanda
782. Ad pastum accedens et ab eo recedens, christifidelis, sive solus
est sive cum aliis fratribus, providenti Deo gratias agit de cibo, quem
cotidie de eius accipit bonitate. Memorat insuper Dominum Iesum
Eucharistiae sacramentum cum ritu conviviali coniunxisse, seque a
mortuis suscitatum discipulis monstrasse in fractione panis.
783. Christifidelis, qui ad mensam accedit, in cibo sibi praestito Dei
benedictionis signum agnoscens, haud immemor esse debet pauperum
qui eodem victu, quo ipse forsan abundat, minime fruuntur: quare sua
etiam sobrietate, eorum, quantum potest, subvenit egestati; quinimmo
libenter interdum ipsos ad mensam suam in signum fraternitatis
invitat, secundum Christi verba in Evangelio relata (cf. Lc 14, 13-14).
784. Schemata, textus ac formulae quae hic proponuntur tamquam
subsidia habentur, quibus tum familiae tum cuiusvis generis commu¬
nitates uti possint. Convenit vero ut, praesertim quibusdam diebus vel
temporibus liturgicis, huic benedictioni nota magis respondens indoli
paenitentiali vel festivae tribuatur.
SCHEMA PRIMUM
Ante prandium
785. Qui praesidet dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
BENEDICTIO MENSAE
301
Deinde:
y. Omnes a te exspectant, ut des illis escam
in tempore opportuno.
Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam,
implebuntur bonis.
y. Patrem invocemus, qui filiorum suorum
curam semper agit:
i*. Pater noster, qui es in caelis libera nos a malo.
Quia tuum est regnum, et potestas,
et gloria in saecula. Arnen.
Denique qui prseest, signans se ac dona, si sacerdos vel diaconus est,
dicat:
y. Bdnedic ® Domine, nos et haec tua dona,
quae de tua largitate sumus sumpturi.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
Post prandium
786.
y. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
Et sancti tui benedicant tibi.
y. Agimus tibi gratias, omnipotens Deus,
pro universis beneficiis tuis.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Arnen.
y. Retribuere, dignare, Domine,
omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum,
vitam aeternam.
H. Arnen,
302
BENEDICTIONES jEDIUM ET NAVITATUM
vel:
y. Reficere, dignare, Domine,
omnes homines necessariis alimentis,
ut tibi noblscum gratias agant.
Arnen.
Ante cenam
787. Qui praesidet dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Arnen.
Deinde:
y. Edent pauperes et saturabuntur,
et laudabunt Dominum, qui requirunt eum.
r. Vivant corda eorum in saeculum saeculi.
y. Dominum invocemus,
qui panem cotidie praestat nobis:
ij. Pater noster, qui es in caelis ...
Quia tuum est regnum ...
y. Protege nos, Domine, Deus noster,
et fragilitati nostrae necessarium praebe subsidium.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
Post cenam
788.
y. Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
r. Escam dedit timentibus se.
BENEDICTIO MENSAE
303
V. Satiati sumus. Domine, de tuis donis ac datis;
de tua nos misericordia replere dignaris.
Qui vivis et regnas in s&cula saeculorum.
R. Arnen.
vel:
V. Benedictus Deus in donis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
R* Arnen.
y. Retribuere, dignare, Domine,
omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum,
vitam aeternam.
Amen.
vel:
y. Reficere, dignare, Domine,
omnes homines necessariis alimentis,
ut tibi noblscum gratias agant.
R. Amen.
789. Praedictus modus benedicendi mensam et agendi gratias, ser¬
vetur omni tempore, praeterquam diebus infrascriptis, quibus versus
tantum variantur.
Tempore Adventus
Ante refectionem
y. Qui pascis populum tuum, Domine, intende.
R- Excita potentiam tuam et veni.
Post refectionem
y. Sobrie, iuste et pie vivamus in hoc sacculo.
Exspectantes bedtam spem
et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.
304
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
Tempore Nativitatis
Ante refectionem
y. Verbum caro factum est, alleluia.
Et habitavit in nobis, alleluia.
Post refectionem
y. Notum fecit Dominus, alleluia.
r. Salutare suum, alleluia.
Tempore Quadragesimce
Ante refectionem
y. Non in solo pane vivit homo.
UL Sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
Post refectionem
y. Advenerunt nobis dies paenitentiae.
r. Ad redimenda peccata, ad salvandas animas.
Feria V, Feria VI et Sabbato Hebdomadce sanctce
Ante et post refectionem
y. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.
EL Mortem autem crucis.
Hebdomada paschali
Ante et post refectionem
y. Haec est dies quam fecit Dominus, alleluia.
EL Exsultemus et laetemur in ea, alleluia.
BENEDICTIO MENSAE
305
Tempore paschali
Ante refectionem
V. Qui crediderant, sumebant cibum
cum exsultatione et simplicitate cordis, alleluia.
r. Collaudantes Deum, alleluia.
Post refectionem
V. Cognoverunt discipuli Dominum, alleluia.
r. In fractione panis, alleluia.
SCHEMA SECUNDUM
I. Tempore Adventus
Ante refectionem
790. Qui mensae praeest, dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
791. Tum fit Lectio brevis ab uno ex abstantibus:
Audite, fratres, verba Isaise prophetas. Is 58, 10. lia.
Si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satia¬
veris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meri¬
dies. Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis
animam tuam.
306
BENEDICTIONES jEDIUM ET NAVITATUM
792. Vel:
Audite, fratres, verba Actuum Apostolorum. Act 2, 44-47a.
Omnes qui crediderant erant pariter et habebant omnia com¬
munia et possessiones et substantias vendebant et dividebant
illas omnibus, prout cuique opus erat; cotidie quoque per¬
durantes unanimiter in templo et frangentes circa domos
panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate
cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem
plebem.
793. Vel:
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
2 Cor 9, 8-10.
Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis,
ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abun¬
detis in omne opus bonum, sicut scriptum est: « Dispersit,
dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum ». Qui autem
administrat semen seminanti, et panem ad manducandum
praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incre¬
menta frugum iustltiae vestrae.
794. Vel:
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Ephesios. 5, 19-20.
Loquentes vobismetlpsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Do¬
mino. Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Do¬
mini nostri Iesu Christi, Deo et Patri.
795. Vel:
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Thessalonicenses.
1 Th 5, 16-18.
Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias
agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
BENEDICTIO MENSvE
307
796. Vel:
Audite, fratres, verba epistolae ad Hebraeos. 13, 1-2.
Caritas fraternitatis maneat. Hospitalitatem nolite oblivisci,
per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
797. Vel:
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
6, 31 ab. 32b-33.
Nolite solliciti esse dicentes: « Quid manducabimus? » aut
« Quid bibemus? ». Scit enim Pater vester caelestis quia his
omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei et
iustltiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
798. Quo lecto, qui praeest addit (si est sacerdos vel diaconus signum
crucis faciens):
Oremus.
Deus, misericordiarum Pater,
qui, ut nobis vitam redderes,
Filium tuum carnem suscipere voluisti;
benedic ^ haec tua dona,
quibus corpora sumus refecturi,
ut viribus confirmati,
gloriosum Christi adventum
vigiles exspectemus.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
Post refectionem
799.
y. Sobrie, iuste et pie vivamus in hoc saeculo.
Exspectantes beatam spem
et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.
308
BENEDICTIONES ^EDIUM ET NAVITATUM
Qui prasest addit:
Oremus.
Gratias tibi agimus, omnipotens Deus,
qui providentiae tuae donis
nos refecisti benignus;
concede, quaesumus,
ut dum corpora sublevdntur
spiritus etiam confirmentur.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
II. Tempore Nativitatis
Ante refectionem
800. Omnia fiunt ut supra, tempore Adventus, prseter sequentia:
Oremus.
Benedictus es, Domine Deus,
qui in beatae Mariae virginitate fecunda
exspectationem pauperum implevisti:
concede, quaesumus, ut eadem fide
qua ipsa Filium sustinuit nasciturum,
eundem et nos in fratribus agnoscamus.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
r. Arnen.
Post refectionem
801. Qui prseest dicit:
V. Verbum caro factum est, alleluia.
R. Et habitavit in nobis, alleluia.
Oremus.
Pater sancte, cuius Verbum caro factum
puer natus est nobis
BENEDICTIO MENSvE
309
et filius natus est nobis,
concede, quaesumus,
ut et ipsi fratrum nostrorum addicti servitio
eorum animas satiemus et corpora.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
III. Tempore Quadragesimce
Ante refectionem
802. Omnia fiunt ut supra, tempore Adventus, praeter sequentia:
Oremus.
Tibi, Domine, gratias agimus
qui his alimentis nos vesci concedis:
egentibus quoque providere digneris,
et ad beatam mensam regni tui
omnes unanimes tribue congregari.
Per Christum Dominum nostrum.
EL Arnen.
Post refectionem
803. Qui praeest dicit:
y. Non in solo pane vivit homo.
E&. Sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
Oremus.
Deus, qui quadragesimali Filii tui ieidnio edoces nos
non in solo pane, hdminis consistere vitam,
sed in omni verbo
quod procedit de ore tuo,
adiuva nos, quaesumus,
310
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
ad corda nostra sursum elevanda,
ut tua virtute roborati
te in fratribus sincere diligamus.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Amen.
IV. Feria V, Feria VI et Sabbato Hebdomadce Sanctce
Ante refectionem
804. Omnia fiunt ut supra, tempore Adventus, prseter sequentia:
Oremus.
(si est sacerdos vel diaconus, signum crucis facit)
Domine Iesu Christe,
qui Patris voluntatem adimplens
factus es pro nobis oboediens usque ad mortem,
benedic ^ nos
ad hanc mensam familiariter congregatos,
ut eodem quo tu spiritali cibo fruentes,
semper probemus quae sit voluntas Dei
bona, beneplacens atque perfecta.
Qui vivis et regnas in safecula saeculorum.
r. Amen.
Post refectionem
805. Qui praeest dicit:
V. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.
r. Mortem autem crucis.
Oremus.
Deus, Pater cunctarum gentium,
hanc familiam tuam propitius respice
BENEDICTIO MENSAE
311
et concede, ut sicut ad hanc mensam laetanter accessimus,
ita cum omnibus in regno tuo
gaudium plenum aliquando partiri mereamur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
V. Tempore Paschali
Ante refectionem
806. Omnia fiunt ut supra, tempore Adventus, praeter sequentia:
Oremus.
Te, Domine, Iesu Christe, cum gaudio collaudamus
qui a mortuis suscitatus
discipulis apparuisti in fractione panis;
exsta, Domine, in medio nostri
dum haec dona gratias agentes sumimus;
nosque in regnum tuum excipe commensales,
qui te in fratribus hospitem receptamus.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
r. Arnen.
Post refectionem
807. Qui praeest dicit:
y. Cognoverunt discipuli Dominum, alleluia.
r. In fractione panis, alleluia.
Oremus.
Deus, fons vitae,
paschale gaudium in cordibus nostris effunde
et quibus dedisti cibum de terra desumptum
in nova nos concede vita iugiter permanere,
312
BENEDICTIONES vEDIUM ET NAVITATUM
quam Christus resurgens nobis promeruit
noblsque misericorditer impertivit.
Oui vivit et regnat in s&cula saeculorum.
R. Arnen.
VI. Tempus per Annum
Ante refectionem
808. Omnia fiunt ut supra, tempore Adventus, praeter sequentia:
Oremus.
(si est sacerdos vel diaconus, signum crucis facit)
Domine, Deus noster,
qui filiis tuis paterna subvenis caritate;
benedic ® nos et haec tua dona,
quae de tua largitate sumus sumpturi:
et concede benignus ut omnes gentes
providentiae tuae muneribus perfruantur.
Per Christum Dominum nostrum.
i*. Arnen.
809. Vel:
Domine Deus, qui omnia creata conservas
filiisque tuis necessarium cibum
praebere non cessas
te benedicimus propter hanc
ad quam accedimus mensam fraternam,
qua dum nutrimentum sumimus
corpora confirmamus,
teque rogamus ut fides quoque nostra,
verbo tuo enutrita,
in regno tuo quaerendo iugiter augeatur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
BENEDICTIO MENSAE
313
810. Vel:
Deus, amator vitae,
qui caeli volucres nutris
et lilia campi convestis:
te benedicimus propter omnes creaturas
et propter hunc cibum, quem sumus sumpturi,
teque, Domine, humiliter imploramus,
ut in tua bonitate
omnibus necessarium provideas alimentum.
Per Christum Dominum nostrum.
&. Arnen.
811. Vel:
(si est sacerdos vel diaconus, signum crucis facit)
Infinitae bonitatis Deus,
qui in fractione panis
filiorum tuorum unitatem efficis firmiorem:
benedic ££< nos et haec tua dona et praesta,
ut ad hanc communem mensam
in gaudio considentes,
fraternam vitam iugiter alamus.
Per Christum Dominum nostrum.
». Arnen.
Post refectionem
812. Qui praeest dicit:
y. Benedicam Dominum in omni tempore
R. Semper laus eius in ore meo.
Oremus.
Gratias agimus tibi, Domine,
bonorum omnium largitor,
314
BENEDICTIONES PEDIUM ET NAVITATUM
qui nos ad hanc mensam misericors congregasti;
praesta: ut, corpore refecti,
alacres iter nostrum pergere mereamur in terris
et ad caeleste aliquando convivium feliciter pervenire.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
813. Vel:
Domine, qui omnem nutris viventem,
in tui nos amore conserva,
quos ad hanc mensam assidere tribuisti:
et nos pro fr&tribus redde sollicitos,
ut quibuscum cibum communicare gaudemus,
mensam etiam caelestem in regno tuo
aliquando partiri possimus.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
814. Vel:
Gratias tibi, Domine, persolvimus,
qui nos hac mensa reficere voluisti:
praesta ut quod corporaliter sumpsimus,
ad spiritus etiam conferat incrementum.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Arnen.
SCHEMA TERTIUM
Ante refectionem
815. Communitate congregata, qui prasest dicit:
V. Benedicamus Domino propter dona eius.
R. Omni tempore gratias agamus Domino.
BENEDICTIO MENSAE
315
y. Laus eius semper in ore nostro.
R. Omni tempore gratias agamus Domino.
(si est sacerdos vel diaconus, signum crucis facit)
Te laudamus, Domine, a quo bona cuncta procedunt:
benedic © haec alimenta, quae sumus sumpturi
et praesta,
ut in spiritu verae fraternitatis
unum in te simus unumque in te iugiter maneamus.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Post refectionem
816 .
y. Sit nomen Domini benedictum.
5. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
y. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Deus, Pater noster,
gratias agimus tibi propter cibum
quem nobis familiariter congregatis
in tua munificentia praestitisti:
concede, quaesumus, ut et nos
de tuis donis ac datis,
sponte fratribus largientes,
aeterni convivii participes esse possimus.
Per Christum Dominum nostrum.
U. Arnen.
316
BENEDICTIONES ^DIUM ET NAVITATUM
SCHEMA QUARTUM
Ante refectionem
817. Omnes initio signo crucis se signant, et qui prseest (si est sa¬
cerdos vel diaconus, signum crucis faciens) dicit:
Benedic Domine, nos et haec tua dona,
quae de tua largitate sumus sumpturi.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
818. Vel:
Protege nos, Ddmine, Deus noster,
et fragilitati nostrae necessarium praebe subsidium.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
819. Vel:
Tua nos, Domine, dona reficiant
et tua gratia consoletur.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
820. Vel:
(si est sacerdos vel diaconus, signum crucis facit)
A te, Domine, bona cuncta descendunt:
benedic © quaesumus, haec alimenta,
quae, gratias agentes, accipere cupimus.
Arnen.
821. Vel:
Benedictus es, Pater omnipotens,
qui nobis panem praebes cotidianum.
BENEDICTIO MENSAE
317
Benedictus Filius tuus Unigenitus,
qui verbo suo nos alere non cessat.
Benedictus Spiritus Sanctus,
qui ad hoc fraternitatis convivium nos congregavit.
r. Amen.
Post refectionem
822. Qui praeest dicit:
Agimus tibi gratias, omnipotens Deus,
pro universis beneficiis tuis.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
r. Amen.
823. Vel:
Satiati sumus, Domine, de tuis donis ac datis;
de tua nos misericordia replere digneris.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
r. Amen.
824. Vel:
Benedictus Deus in donis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Qui vivit et regnat in safecula saeculorum.
R. Amen.
825. Vel:
Gratias agimus tibi, Domine, sancte Pater,
qui cibum ad manducandum
potumque ad bibendum nobis contulisti.
Da nobis ut mensae regni tui
aliquando participes effecti,
318
BENEDICTIONES AEDIUM ET NAVITATUM
canticum laudis iugiter decantemus.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
826. Vel:
Retribuere, dignare, Domine,
omnibus nobis bona facientibus
propter nomen tuum,
vitam aeternam.
Arnen.
827. Vel:
Reficere, dignare. Domine,
omnes homines necessariis alimentis,
ut tibi nobiscum gratias agant.
Arnen.
PARS TERTIA
DE BENEDICTIONIBUS RERUM
QVJE IN DOMIBUS ECCLESIA
AD USUM LITURGICUM
VEL FIJE DEVOTIONIS
DESTINANTUR AUT ERIGUNTUR
PRAENOTANDA PARTIS TERTIA
828. Ecclesia semper peculiari sedulitate curavit ut res, quae ad
cultum quodammodo pertinent, dignae, decorae et pulchrae eligerentur
atque, benedictione ditatae, tantummodo ad sacras celebrationes pera¬
gendas adhiberentur, minime autem ad usum communem. Quam
consuetudinem Ecclesia conservare intendit.
Quapropter res benedictione ad cultum divinum destinatae, reve¬
renter ab omnibus sunt tractandae nec ad usum non proprium seu in
communibus actionibus adhibendae.
829. Ut vero Ordines ad benedicendas res, quae in domibus ecclesiae
ad usum liturgicum vel piae devotionis destinantur aut eriguntur,
opportune compleantur, praeter celebrationes in ceteris libris litur-
gicis indicatae, sequentes adduntur.
830. Quando domus ecclesiae ritu dedicationis Deo consecrantur vel
rite benedicuntur, omnia quae in eis inveniuntur, altari excepto, ipso
ritu dedicationis aut benedictionis benedicta ac erecta habeantur, ita
ut nova benedictione vel erectione non indigeant.
831. Quaedam benedictiones, uti benedictio Crucis et imaginum,
quae publicae venerationi exhibentur; benedictio campanae, organi et
ianuae ecclesiae, necnon erectio stationum Viae Crucis, cum in vita
communitatis ecclesialis significationem ac momentum pastorale prae¬
cipuum prae se ferant, iure ab Episcopo vel presbytero ecclesiae rectore
peraguntur. Attamen, peculiaribus in adiunctis, absente presbytero,
diacono committi possunt.
CAPUT XXV
ORDO BENEDICTIONIS BAPTISTERII
SEU NOVI FONTIS BAPTISMALIS
Praenotanda
832. Inter potiores partes ecclesiae iure baptisterium eminet seu
locus in quo fons baptismalis positus est. Ibi enim celebratur Bap¬
tismus, primum novi Foederis sacramentum, quo homines Christo
in fide adhaerentes, et Spiritum adoptionis filiorum accipientes, 1 filii
Dei nominantur et sunt; 2 complantati similitudini mortis et resurrec¬
tionis Christi, 3 in eius corpore inseruntur; 4 Spiritus unctione perfusi,
templum Dei sanctum exsistunt, 5 necnon membra Ecclesiae, « genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem ». 6
833. Cum Baptismus sit totius vitae christianae initium, omnes eccle¬
siae cathedrales omnesque ecclesiae paroeciales suum quaeque baptiste¬
rium habeant, seu locum, ubi fons baptismalis scaturiat vel collocetur.
Attamen propter rationes pastorales, de consensu Ordinarii loci, 7
in aliis quoque ecclesiis sive oratoriis baptisterium erigi vel fons bap¬
tismalis collocari potest.
834. In novis baptisteriis aedificandis seu fontibus baptismalibus
exstruendis, id in primis prae oculis habeatur, ut ritus Baptismi, prout
sive in Ordine Baptismi parvulorum sive in Ordine initiationis chri¬
stianae adultorum describuntur, digne et apte possint ibi celebrari.
1 Cf. Rom 8, 15.
2 Cf. 1 Io 3, 1; Io 1, 12; Rom 9, 8.
3 Cf. Rom 6, 5.
4 Cf. Eph 5, 30; 1 Cor 12, 27; Rom 12, 5.
5 Cf. 1 Cor 3, 16-17; 6, 19; 2 Cor 6, 16; Eph 2, 21-22.
6 1 Pt 2, 9.
7 Cf. Rituale Romanum , Ordo Baptismi parvulorum, Praenotanda, n. 11.
BENEDICTIO BAPTISTERII
323
835. Sive baptisterium sit ab aula seiunctum, in quo ritus Bap¬
tismi integre celebrentur, sive agatur de fonte in ipsa aula, omnia ita
disponentur ut manifeste pateat nexus Baptismi cum verbo Dei et
cum Eucharistia, quae culmen est initiationis christianae.
836. Baptisterium ab aula ecclesiae seiunctum dignum sit mysterio
quod ibi celebratur atque Baptismo reservetur, 8 ut decet locum ex
quo, veluti e gremio Ecclesiae, per aquam et Spiritum Sanctum rena¬
scuntur homines.
837. Fons baptismalis, praesertim in baptisterio, fixus esse debet,
semper autem ex apta materia affabre confectus, munditia nitens
atque aptus etiam, si casus ferat, catechumenis mergendis. 9 Fons, quo
signum plenius fiat, exstrui etiam potest ita ut aqua tamquam e vero
fonte, viva prosiliat. Provideatur insuper ut, iuxta regionum neces¬
sitates, aqua calefieri possit. 10
De ritu benedictionis
838. Cum novum baptisterium aedificatur vel novus fons baptisma¬
lis exstruitur, expedit celebrari benedictionis ritum peculiarem, qui
autem non adhibetur si agitur tantum de vase mobili, «in quo, pro
opportunitate, praeparatur aqua ad celebrationem in presbyterio
agendam ». u
De ritus ministro
839. Cum administratio Baptismi initium constituat illius vitae spi¬
ritalis quae ab Episcopo, sacerdote magno suorum in Christo fidelium,
quodammodo derivatur et pendet, 12 expedit ut ipse Episcopus nova
baptisteria seu fontes baptismales quae in sua dioecesi aedificantur
benedicat; quod tamen munus alii Episcopo vel presbytero commit¬
tere potest, ei praesertim quem socium et adiutorem habeat in cura
pastorali fidelium pro quibus fons baptismalis vel novum baptiste¬
rium est erectum. Si Episcopus praeest, omnia quae hic describuntur
opportune aptentur.
8 Rituale Romanum , Ordo Baptismi parvulorum, Praenotanda generalia, n. 25.
9 Cf. Ibid ., n. 22.
10 Ibid ., n. 20.
“ Ibid ., n. 19.
12 Cf. Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium , n. 41.
324 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^ LITURGIOE CONEXARUM
DE DIE ELIGENDO
840. Quo clarius exprimatur indoles paschalis Baptismi et fidelium
concursus foveatur, ad baptisterium benedicendum eligatur de more
dies dominica, praesertim temporis paschalis vel Dominica aut festum
Baptismatis Domini.
Ritus vero benedictionis baptisterii celebrari nequit in Feria IV
Cinerum, in Hebdomada Sancta, et in Commemoratione omnium fide¬
lium defunctorum.
De PRAEPARATIONE PASTORALI
841. Novi baptisterii vel fontis baptismalis erectio magni momenti
est in vita spiritali communitatis Christianae. Ideo fideles non solum
tempestive certiores fiant de novi baptisterii benedictione sed etiam
opportune praeparentur ut actuose ritui intersint. Praesertim de fontis
baptismalis sensu ac signo erudiantur oportet, ut erga Baptismum
eiusque signum, qui est fons baptismalis, veneratione imbuantur et
amore.
DE REBUS PARANDIS
842. Ad ritum peragendum haec parentur:
— fons aqua repletus;
— cereus paschalis in processione ferendus;
— candelabrum in quo cereus deponatur;
— Rituale Romanum;
—- Lectionarium;
— turibulum et navicula cum incenso;
— vas in quod aqua noviter benedicta infundetur, cum aspersorio;
— sedes pro celebrante et ceteris ministris.
Cum Baptismus confertur, praeter haec, parentur omnia quae ad
sacramentum celebrandum sunt necessaria.
843. In hoc ritu sacrae vestes coloris albi vel festivi adhibentur.
Parentur autem:
— (pro Episcopo: alba, crux pectoralis, stola, pluviale vel casula si
Missam quoque celebret, mitra, baculus pastoralis);
— pro presbyteris: albae et stolae vel vestes pro Missa requisitae;
— pro diaconis: albae, stolae (dalmaticae);
— pro ceteris ministris, albae vel aliae vestes legitime probatae.
BENEDICTIO BAPTISTERII
325
ORDO BENEDICTIONIS
I. Benedictio novi fontis baptismatis celebrationi Baptismi
coniuncta
Ritus initiales
844. Populo congregato, celebrans et presbyteri, diaconi et mini¬
stri, sua quisque veste indutus, e secretario per aulam ecclesiae ad
baptisterium pergunt. Praecedit turiferarius cum turibulo fumiganti;
sequitur acolythus cum cereo paschali et alii. Baptizandi autem cum
patrinis opportune processioni intersunt, secus in baptisterii apto
loco congregantur.
845 . Incedente processione, canuntur Litaniae Sanctorum.
846 . Cum processio ad baptisterium pervenerit, omnes in locis
sibi adsignatis consistunt. Cereus autem paschalis collocatur super
candelabrum paratum in medio baptisterio vel apud fontem baptisma-
lem. Litaniarum cantu expleto, celebrans populum salutat, dicens:
Gratia Domini nostri Iesu Christi,
et caritas Dei,
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta.
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
847 . Deinde celebrans fideles ad celebrationem opportune disponit
his vel similibus verbis:
Ad laetam celebrationem peragendam, huc, fratres carissimi,
convenimus. Novum enim Baptismi fontem hodie aperiemus
et his electis conferemus regenerationis sacramentum, ut.
326 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIM LITURGIOE CONEXARUM
misericordiam Dei consecuti, Ecclesiam, populum acquisitio¬
nis, ingrediantur, Christo primogenito in multis fratribus,
socientur, et, Spiritu adoptionis accepto, novo filiorum titulo
Deum Patrem audeant exorare.
848 . Admonitione expleta, celebrans, manibus iunctis, dicit:
Oremus.
et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc celebrans,
manibus extensis, dicit:
Deus, qui in regenerationis mysterio
filiorum tuorum numerum multiplicare non desinis,
concede ut,
quicumque ex hoc salutis fonte renascentur,
moribus et vita nomen tuum glorificent
et Ecclesiae matris augeant sanctitatem.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
Receptio baptizandorum
849 . Expleta oratione, fit ritus receptionis baptizandorum. Pro
electorum condicione, adhibetur, aptatis aptandis, ritus qui in Ordi¬
ne Baptismi parvulorum (nn. 36-43) invenitur aut ritus qui in Ordine
initiationis christianae adultorum (nn. 246-251), describitur, nisi hic
ritus iam peractus sit in secundo gradu initiationis christianae adul¬
torum (nn. 140-151).
Liturgia verbi Dei
850 . Omnia fiunt ut in Ordine initiationis christianae adultorum
(nn. 252-253) et in Ordine Baptismi parvulorum (nn. 44, 81, 112), adhi¬
bitis lectionibus aptis ex Lectionario. 13
,3 Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 751-760.
BENEDICTIO BAPTISTERII
327
851 . Post lectionem verbi Dei, in homilia celebrans lectiones bibli-
cas illustrat, quo adstantes momentum Baptismi et signum fontis
plenius intellegant.
852 . Ritus praebaptismales fiunt ut in Ordine initiationis Chri¬
stianae adultorum (nn. 255-256) et in Ordine Baptismi parvulorum
(nn. 49-52).
Benedictio novi fontis
853 . Baptizandi circum novum fontem baptismalem disponuntur:
parvuli in ulnis matrum, adulti stantes cum patrinis. Deinde celebrans
fideles ad orationem invitat his vel similibus verbis:
Tempus instat, fratres dilectissimi, hunc fontem sacrandi
Ecclesiae oratione, ut eius aquis, Spiritus Sancti munere, vir¬
tus sanctificandi infundatur. Sed in primis Deum Patrem
obsecremus pro his famulis eius N. et N., qui sanctum Bap¬
tismum postulant: quos ipse vocavit et ad hanc horam rege¬
nerationis adduxit, eis lumen et robur largiri dignetur, ut,
Christo firmiter adhaerentes, ad vitae plenitudinem perveniant.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc cele¬
brans ad fontem, aqua repletum, conversus, manibus extensis, dicit:
Deus, mundi creator, omniumque Pater,
tibi nos decet gratas persolvere laudes,
quia nobis concedis hunc fontem salutis
Ecclesiae tuae, ritu aperire sollemni.
Idnua spiritalis vitae hic reseratur hominibus,
ut quibus paradisi porta fuit clausa,
aperiatur Ecclesiae;
balneus patet,
ubi quos peccati vetustas sordidos fecit
novitas lavacri puros candidosque restituat.
Gurges panditur, cuius turbines rapiunt peccata,
ut germinent novellas virtutes;
328 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^ LITURGIC^ CONEXARUM
fons scatet, e latere Christi manans,
cuius lymphae transferunt bibentes in vitam aeternam.
Lampas fidei hinc lumen sanctum diffundit,
quod tenebras discutit mentium
et renatis prodit caelestia;
hic credentes, undis mersi, Christi morti sociantur,
ut cum ipso in novitate vitae resurgant.
Mitte, quaesumus, Domine,
in hanc aquam
Spiritus tui fertilem auram:
virtus, quae obumbravit Virginem
ut pareret Primogenitum,
Ecclesiae sponsae gremium fecundet,
ut tibi, Pater, innumeros filios gignat
caelorumque generet incolas.
Concede, Domine, ut plebes ex hoc fonte oriturae
opere perficiant quod fide promiserint,
et quod tua gratia esse ceperint vita demonstrent.
Qui natione diversi, diversi condicione,
ex uno vitali lavacro germani emerserint,
fratres revelentur caritate,
concives agnoscantur concordia.
Sint filii paternae bonitatis reddentes imaginem;
discipuli, verba Magistri fideliter custodientes;
aedes, Spiritus Sancti resonantes vocem.
Sint Evangelii testes, operatores iustitiae;
temporalem, quam incolunt civitatem.
Spiritu imbuant Christi,
donec in aeternam lerusalem cives mereantur admitti.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Amen.
854 . Tunc, imposito ture, fontem incensat.
BENEDICTIO BAPTISTERII
329
855 . Fonte benedicto, celebratio Baptismi continuatur pro condi¬
cione baptizandorum, ut in Ordine Baptismi parvulorum (nn. 56-66),
aut in Ordine initiationis christianae adultorum (nn. 217-234 vel 259-
273), indicatur.
Conclusio ritus
856 . Si agitur de Baptismo parvulorum, ritus concluditur ut in
Ordine Baptismi parvulorum (nn. 67-71), indicatur, vel modo qui hic
proponitur.
857 . Celebrans benedicit matres, parvulos in bracchiis gestantes,
patres, populum, dicens:
Deus, omnium Creator,
qui sanas paternitatis mysterium hominibus participat,
hos patres efficiat Evangelii testes atque praecones.
Omnes:
Amen.
Christus Dei Filius,
qui fieri dignatus est Filius Virginis Mariae,
has matres laetas reddat de filiis suis
ad vitam aeternam regeneratis.
Omnes:
Amen.
Spiritus Sanctus Paraclitus,
qui hos parvulos sanctificavit,
in eorum corde semper inhabitet.
Omnes:
Amen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
Omnes:
Amen.
330 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGIOE CONEXARUM
858 . Post benedictionem opportune canitur canticus gaudium pa¬
schale et gratiarum actionem exprimens vel Magnificat .
859 . Denique diaconus populum dimittit more consueto.
860 . Secundum perantiquam Ecclesiae traditionem in initiatione
christiana adultorum post Baptismi collationem confertur sacramen¬
tum Confirmationis et neophytae primo Eucharistiam participant. Ita¬
que post Baptismum omnia fiunt ut in Ordine initiationis christianae
adultorum (nn. 227-234 vel nn. 266-273) indicatur.
II. Benedictio novi fontis baptismatis absque Baptismi
collatione
Ritus initiales
861 . Populo congregato, celebrans et ministri, ut supra n. 844
dictum est, e secretario per aulam ecclesiae ad baptisterium pergunt.
862 . Interea canitur antiphona (cf. App. n. 11):
Haurietis aquas in gaudio
de fontibus Salvatoris.
Vel:
Apud te, Domine, est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen,
cum Psalmo 35 (36), vel alius cantus aptus.
Psalmus 35 (36), 6-11
6 Domine, in caelo misericordia tua *
et veritas tua usque ad nubes;
7 iustitia tua sicut montes Dei, t
iudieia tua abyssus multa: *
homines et iumenta salvabis, Domine.
(Repetitur antiphona)
BENEDICTIO BAPTISTERII
331
8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! *
Filii autem hominum
in tegmine alarum tuarum sperabunt;
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae, *
et torrente voluptatis tuae potabis eos.
(Repetitur antiphona)
10 Quoniam apud te est fons vitae, *
et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te *
et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
(Repetitur antiphona)
Gloria Patri, et Filio, *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in secula saeculorum. Arnen.
(Repetitur antiphona)
863 . Cum processio ad baptisterium pervenerit, omnes in locis sibi
adsignatis consistunt. Cereus autem paschalis collocatur super can¬
delabrum paratum apud fontem baptismalem. Cantu expleto, cele¬
brans populum salutat, dicens:
Gratia Domini nostri Iesu Christi,
et caritas Dei,
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta.
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
332 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM WITM LITURGIC^E CONEXARUM
864 . Deinde celebrans fideles ad celebrationem disponit his vel simi¬
libus verbis:
Ad laetam celebrationem peragendam, huc, fratres carissimi,
convenimus. Novum enim Baptismi fontem hodie aperiemus,
ut quicumque ex eo renascentur, misericordiam Dei consecuti.
Ecclesiam, populum acquisitionis, ingrediantur, Christo pri¬
mogenito in multis fratribus, socientur, et, Spiritu adoptionis
accepto, novo filiorum titulo Deum Patrem audeant exorare.
865 . Admonitione expleta, celebrans, manibus iunctis, dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc celebrans,
manibus extensis, dicit:
Deus, qui in regenerationis mysterio
filiorum tuorum numerum multiplicare non desinis,
concede ut,
quicumque ex hoc salutis fonte renascentur,
moribus et vita nomen tuum glorificent
et Ecclesiae matris augeant sanctitatem.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
Lectio verbi Dei
866. Quibus peractis, celebrans sedet. Postea leguntur unus vel plu-
res Sacrae Scripturae textus, ex iis qui in Lectionario proponuntur ad
initiationem christianam extra Vigiliam paschalem 14 et in conferendo
Baptismate parvulorum, 15 interiectis congruentibus psalmis responso¬
riis vel spatiis sacri silentii. Lectio autem Evangelii principem locum
semper obtineat.
867 . Post lectionem verbi Dei fit homilia, in qua celebrans lectio¬
nes biblicas illustrat, quo adstantes momentum Baptismi et signum
fontis plenius intellegant.
14 Cf. Missate Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 751-755.
15 Ibidem, nn. 756-760.
BENEDICTIO BAPTISTERII
333
Benedictio novi fontis
868. Deinde celebrans fideles ad orationem invitat his vel simili¬
bus verbis:
Tempus instat, fratres dilectissimi, hunc fontem sacrandi
Ecclesiae oratione, ut eius aquis, Spiritus Sancti munere, vir¬
tus sanctificandi infundatur. Supplices vero Deum Patrem
obsecremus, qui in nostra communitate fidem Christianam
tueatur et animorum foveat concordiam: quia fons Baptismi
tum vere patet, cum hominum aures verbo Dei panduntur:
tum mentes Christi lumine collustrantur, cum respuunt tene¬
bras peccati; tum corda Domino prompte adhaerent, cum
maligno et operibus eius firmiter abrenuntiant.
869 . Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc
celebrans, ad fontem, aqua repletum, conversus, manibus extensis,
dicit:
Deus, mundi creator, omniumque Pater,
tibi nos decet gratas persolvere laudes,
quia nobis concedis hunc fontem salutis
Ecclesiae tuae, ritu aperire sollemni.
Ianua spiritalis vitae hic reseratur hominibus
ut quibus paradisi porta fuit clausa,
aperi&tur Ecclesiae;
balneus patet,
ubi quos peccati vetustas sordidos fecit,
novitas lavacri puros candidos que restituat.
Gurges panditur, cuius turbines rapiunt peccata,
ut germinent novellas virtutes;
fons scatet, e latere Christi manans,
cuius lymphae transferunt bibentes in vitam aeternam.
Lampas fidei hinc lumen sanctum diffundit,
quod tenebras discutit mentium
et renatis prodit caelestia;
334 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGICE CONEXARUM
hic credentes, undis mersi, Christi morti sociantur,
ut cum ipso in novitate vitae resurgant.
Mitte, qu&sumus, Domine,
in hanc aquam
Spiritus tui fertilem auram:
virtus, quae obumbravit Virginem
ut pareret Primogenitum,
Ecclesiae sponsae gremium fecundet,
ut tibi, Pater, innumeros filios gignat
caelorumque generet incolas.
Concede, Domine, ut plebes ex hoc fonte oriturae
opere perficiant quod fide promiserint,
et quod tua gratia esse ceperint vita demonstrent.
Qui natione diversi, diversi condicione,
ex uno vitali lavacro germani emerserint,
fratres revelentur caritate,
concives agnoscantur concordia.
Sint filii paternas bonitatis reddentes imaginem;
discipuli, verba Magistri fideliter custodientes;
aedes, Spiritus Sancti resonantes vocem.
Sint Evangelii testes, operatores iustitiae;
temporalem quam incolunt civitatem,
Spiritu imbuant Christi,
donec in aeternam Ierusalem cives mereantur admitti.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
870 . Invocatione super fontem expleta, opportune canitur cantus
baptismalis, v. gr. antiphona (cf. App. n. 12):
Vox Domini super aquas,
Deus maiestatis intonuit,
Dominus super aquas multas.
BENEDICTIO BAPTISTERII
335
vel:
Super aquas vox Patris intonat,
gloria Filii refulget,
et Spiritus Sancti caritas vivificat.
vel:
Fons hic est vitae, qui totum diluit orbem,
sumens de Christi vulnere principium.
Celebrans incensum in turibulum immittit, et fontem incensat.
871 . Cantu expleto, pro opportunitate, omnes promissionem fidei
baptismalis renovant.
Celebrans his vel similibus verbis fideles alloquitur:
Nunc autem, fratres, fidei mementote, quam in christiana
vestra initiatione professi estis ut eam, gratia Spiritus Sancti
ducti, in dies confirmare possitis.
Postea celebrans adstantes interrogat dicens:
Creditis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et
terrae?
Omnes:
Credo.
Celebrans:
Creditis in Iesum Christum, Filium eius unicum. Dominum
nostrum, natum ex Maria Virgine, passum et sepultum, qui
a mortuis resurrexit et sedet ad dexteram Patris?
Omnes:
Credo.
Celebrans:
Creditis in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem, remissionem peccatorum, camis
resurrectionem et vitam aeternam?
336 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITiE LITURGICE CONEXARUM
Omnes:
Credo.
Professioni assentitur celebrans, proclamans fidem Ecclesiae:
Haec est fides nostra. Haec est fides Ecclesiae, quam profiteri
gloriamur, in Christo Iesu Domino nostro.
Et fidelium coetus respondet:
Arnen.
Pro formula Hcec est fides nostra aliam substituere licet pro oppor¬
tunitate, vel etiam cantum aptum, quo communitas una voce fidem
suam exprimere possit.
872. Deinde celebrans, accipit aspersorium et populum fidelem
aspergit aqua ex fonte noviter benedicto assumpta, dum coetus anti-
phonam cantat, v. gr. (cf. App. n. 13):
Vidi aquam egredientem de templo (cf. Ez 47, 1-2)
a latere dextro, alleluia;
et omnes, ad quos pervenit aqua ista,
salvi facti sunt,
et dicent: Alleluia, alleluia.
vel (cf. App. n. 14):
Effundam super vos aquam mundam (Ez 36, 25-26)
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,
dicit Dominus.
Conclusio ritus
873. Ubi opportunum videtur, prex communis haberi potest. Ex
invocationibus quse infra proponuntur, celebrans seligere potest eas
quse aptiores videantur vel alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta
respiciant.
BENEDICTIO BAPTISTERII
337
Deum Patrem omnipotentem, qui per paschale mysterium ex
aqua et Spiritu Sancto ad novam filiorum vitam nos genera¬
vit, uno corde deprecemur, dicentes:
r. Renova in nobis, Domine , mirabilia potentice tuce.
Pater misericordiarum,
qui hominem ad imaginem tuam condidisti
eumque per Baptismum sanctificasti,
— fac ut muneris tui et dignitatis nostrae
semper et ubique memores simus, r.
Tu, qui e latere Christi crucifixi,
Spiritus Sancti fluenta manare voluisti,
— fac ut vitales, quas hauriemus, undae
in nobis fiant fons aquae
in vitam aeternam salientis, r.
Tu, qui in regenerationis lavacro
genus electum, regale sacerdotium, gentem sanctam
nos misericorditer constituisti,
— praesta ut christianum munus adimplentes,
virtutes tuas hominibus nuntiemus, r.
Tu, qui Ecclesiam tuam
nova semper prole fecundas,
— concede ut omnes renati fonte Baptismatis
sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt, r.
Tu, qui nobis benigne concessisti
hunc fontem salutis exstruere,
—- tribue ut catechumenis sit balneus vitalis,
et nobis omnibus renovandae vitae incitamentum, r.
874 . Deinde celebrans opportune introducit orationem dominicam
his vel similibus verbis:
Memores Baptismi nostri,
in quo Spiritum adoptionis filiorum accepimus,
338 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITAE LITURGICA3 CONEXARUM
et praeceptis salutaribus moniti,
caelestem Patrem exoremus, dicentes:
Omnes:
Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo.
Celebrans immediate prosequitur:
Deus, qui aquarum fluentia
mortis et vitae virtutem indidisti,
praesta ut qui, Christo consepulti,
in hoc fonte peccatis omnibus exuentur,
cum Christo resurgant,
candida veste immortalitatis induti.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
875 . Post benedictionem opportune canitur canticus gaudium pa¬
schale et gratiarum actionem exprimens vel Magnificat (cf. App. n. 36).
876 . Denique diaconus populum dimittit more consueto.
CAPUT XXVI
ORDINES BENEDICTIONIS
OCCASIONE DATA AUSPICANDI
CATHEDRAM SEU SEDEM PRAESIDENTIS
VEL AMBONEM VEL TABERNACULUM
VEL SEDEM AD SACRAMENTUM POENITENTIAE
CELEBRANDUM
Praenotanda
877. Omnia quae ad liturgicam celebrationem spectant, quaeque in
ecclesia dum dedicatur vel benedicitur iam suo loco inveniuntur, recte
et ipsa una simul benedicta considerantur. Siquando tamen pars
quaedam, uti cathedra episcopalis in ecclesia cathedrali, sedes praesi-
dentialis, ambo ad verbum Dei proclamandum, locus repositionis
Ss.mi Sacramenti seu tabernaculum eucharisticum, sedes ad sacra¬
mentum Paenitentiae celebrandum, primo in usum deducantur vel etiam
innoventur, opportunum esse potest earundem momentum apta cele¬
bratione fidelibus ostendere et commendare.
878. Principia ac normae de his ecclesiae partibus exstruendis suo¬
que loco apte disponendis, in libris liturgicis statuta, diligenter ab
omnibus serventur.
879. Ordines, qui hic praebentur, adhiberi possunt a sacerdote qui,
rituum structura servata, opportune locorum adiunctis celebrationem
aptabit.
340 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITJE LITURGIC/E CONEXARUM
I. ORDO BENEDICTIONIS
OCCASIONE DATA AUSPICANDI NOVAM CATHEDRAM
SEU SEDEM PRtESIDENTLE
88©. Cathedra signum est praecellens magisterii, quod cuique spectat
Episcopo in eius Ecclesia. Ideo ritus aditialis novae cathedrae ab ipso
tantum Episcopo dioecesano celebrari potest, vel, in adiunctis omnino
peculiaribus, ab alio Episcopo, cui ipse speciale dederit mandatum.
881. Locus vero praesidentiae seu sedes sacerdotis celebrantis, munus
significat tum coetui liturgico praesidendi tum etiam plebis sanctae
orationem moderandi.
882. Etsi hic ritus cum Missae celebratione aptius coniungitur, nihil
tamen vetat quominus cum celebratione verbi Dei, data occasione,
componi possit.
A. In celebratione Missce
883 . In Missa post altaris venerationem atque incensationem, cele¬
brans antequam cathedram vel sedem petit, signat se, dicens:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
884 . Deinde celebrans adstantes salutat, unam adhibens formulam
ex his quse in Missali Romano proponuntur.
885 . Tunc apta monitione fideles in Missam introducit, simul illis
sensum aperiens initialis ritus, qui vel ad cathedram refertur vel ad
sedem noviter exstructam. Quod facere potest his vel similibus verbis:
Hodie nova haec cathedra (sedes) usui liturgico primo desti¬
natur. Deum et Dominum nostrum, fratres dilectissimi, col¬
laudemus qui in suis ministris, sacris muneribus addictis.
BENEDICTIO CATHEDRAS VEL SEDIS
341
praesens adesse dignatur ut per eos fideles edoceat, regat atque
sanctificet, eumque rogemus ut digniores semper efficiat qui
tam sancto ministerio fungantur.
Oratio benedictionis
886. Expleta monitione, celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans prosequitur, manibus extensis:
Nomen tuum, Domine, unisona voce laudamus
et a te supplici deprecatione petimus
ut, qui pastor bonus venisti
ad gregem tuum dispersum
in unum ovile misericorditer congregandum,
per eos quos veritatis cooperatores elegisti,
fideles tuos enutrias,
eosque regimine sancto custodias,
quatenus in pascua aeterna
et oves aliquando atque pastores
mereantur intrare gaudentes.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Arnen.
887 . Tunc celebrans, imposito incenso in turibulo, cathedram vel
sedem incensat. Deinde cathedram vel sedem petit, ibique a ministro
incensatur, dum aptus cantus canitur.
888. Missa, actu peenitentiali omisso, prosequitur more solito.
B. In celebratione verbi Dei
889 . Si benedictio cathedrae, vel sedis, fit in celebratione verbi Dei,
hic ordo agendi erit. Celebrans, post salutationem, antequam sedem
342 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^ LITURGIOE CONEXARUM
petat, fideles breviter alloquitur ut eos ad celebrationem disponat et
ritus sensum illustret. Quod facere potest his vel similibus verbis:
Hodie nova haec cathedra (sedes) usui liturgico primo desti¬
natur. Deum et Dominum nostrum, fratres dilectissimi, col¬
laudemus qui in suis ministris, sacris muneribus addictis, prae¬
sens adesse dignatur ut per eos fideles edoceat, regat atque
sanctificet, eumque rogemus ut digniores semper efficiat qui
tam sancto ministerio fungantur.
Oratio benedictionis
890. Expleta monitione, celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans prosequitur, manibus extensis:
Nomen tuum, D6mine, unisona voce laudamus
et a te supplici deprecatione petimus
ut, qui pastor bonus venisti
ad gregem tuum dispersum
in unum ovile misericorditer congregandum,
per eos quos veritatis cooperatores elegisti,
fideles tuos enutrias,
eosque regimine sancto custodias,
quatenus in pascua aeterna
et oves aliquando atque pastores
mereantur intrare gaudentes.
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
UL Arnen.
891. Tunc celebrans, imposito incenso in turibulo, cathedram vel
sedem incensat. Deinde cathedram vel sedem petit, ibique a ministro
incensatur, dum aptus cantus canitur.
BENEDICTIO CATHEDRA VEL SEDIS
343
Lectio verbi Dei
892 . Post incensationem celebrantis Sacrarum Scripturarum textus
apti leguntur, quos opportune vel psalmus responsorius sequitur, vel
etiam sacrum meditationis silentium. Lectio autem Evangelii prin¬
cipem locum semper obtineat.
893 . Lectiones:
Neh 8, l-4a. 5-6. 8-10 « Stetit Esdras scriba super gradum ligneum,
quem fecerat ad loquendum ».
In diebus illis: Congregatusque est... 4 usque ad hoc fecerant. *5 Et
aperuit... 8 Et legerunt...
Is 40, 9-11 « Sicut pastor gregem pascit ».
Super montem excelsum...
Act 10, 34-48 « Nos testes sumus omnium quce fecit ».
In diebus illis: Aperiens Petrus os suum dixit...
Act 13, 15-32 « Nos vobis evangelizamus eam, quce ad patres pro¬
missio facta est ».
In diebus illis: Post lectionem Legis...
Lc 4, 16-22a « Omnium in synagoga oculi erant intendentes in Iesum ».
Venit Iesus Nazareth... 22 usque ad de ore ipsius.
894 . Psalmi responsorii:
Ps 118 (119), 129. 130. 133. 135. 144
R. (105) Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine.
Ps 18B (19B), 8-9. 10. 15
(cf. Io 6, 63c) Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt.
895 . Lectionibus expletis, celebrans homiliam habet, in qua tum
lectiones biblicas tum etiam Christi praesentiam illustrat, in cuius
persona sacri ministri munus suum exercent.
Preces
896 . Deinde fit prex communis. Ex invocationibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
344 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGIUE CONEXARUM
Dominus noster Iesus Christus ita Ecclesiam suam dilexit,
ut per suos ministros atque pastores, verbis divinis edocta
et sacris enutrita mysteriis, in via salutis iugiter perseveret.
Eum igitur laudibus extollamus, dicentes:
5 &. Gratias tibi , Domine!
Benedictus es, Domine,
qui per fidei magistros
Evangelium tuum nos edocere non desinis. &
Benedictus es, Domine,
qui nos gregis tui oves,
per pastores a te electos,
semper nutris atque sustentas.
Benedictus es. Domine,
qui nos ad Patris laudes canendas,
per praecones tuos, advocas atque adhortaris.
Oratio benedictionis
897. Deinde celebrans prosequitur, manibus extensis:
Domine lesu Christe,
qui pastores Ecclesiae tuae docuisti
non ministrari velle,
sed fratribus ministrare,
concede ut qui hanc cathedram (sedem) ascendunt,
verbum tuum alacriter proclament
et mysteria tua digne dispensent,
quatenus cum plebe sibi commissa
te in aeterna sede sine fine collaudent.
Qui vivis et regnas in safecula saeculorum.
Arnen.
BENEDICTIO CATHEDRA VEL SEDIS
345
Conclusio ritus
898. Tum celebrans ritum concludit, manibus super fideles extensis,
dicens:
Benedicat vos Deus omni benedictione caelesti,
sanctosque vos et puros
in conspectu suo semper efficiat;
divitias gloriae suae
in vos abundanter effundat,
verbis veritatis Instruat,
Evangelio salutis erudiat,
et caritate fraterna semper locupletet.
Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
$. Arnen.
899. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
II. ORDO BENEDICTIONIS
OCCASIONE DATA AUSPICANDI NOVUM AMBONEM
900. Ambo seu locus e quo verbum Dei annuntiatur, eiusdem verbi
dignitati respondere debet et in fidelium memoriam redigere men¬
sam verbi Dei semper esse paratam. Haec vero benedictio tunc tan¬
tum impertiri potest cum de vero agitur ambone, qui nempe non
simplex sit pluteus mobilis, sed ambo stabilis et sua dignitate conspi¬
cuus. Attenta vero cuiusque ecclesiae structura, etiam ambo mobilis,
qui tamen vere emineat, muneri suo congruat et affabre sit ornatus,
benedici potest.
901. Hic ritus tum cum Missae celebratione coniungi, tum etiam
occasione data alicuius celebrationis verbi Dei adhiberi potest.
346 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITE, LITURGIC^ CONEXARUM
A. In Missce celebratione
902 . In Missa omnia fiunt more solito, usque ad collectam inclusive.
In processione ad introitum, Evangelium defertur et super altare
deponitur. Verbi autem Dei proclamatio sequenti modo laudabiliter
evolvitur: duo lectores, quorum unus defert Lectionarium Missae, una
cum psalmista ad celebrantem veniunt.
Celebrans, stans, accipit Lectionarium, ostendit populo, et haec
vel alia apta verba pronuntiat:
Semper resonet in hac aula, Dei verbum, quod Christi myste¬
rium vobis aperiat et vestram salutem in Ecclesia operetur.
Omnes respondent:
Arnen.
vel alio apto modo.
903. Deinde celebrans Lectionarium priori lectori tradit. Lectores
et psalmista ad ambonem pergunt, afferentes Lectionarium, omnibus
aspiciendum.
904 . Lectiones vel sumuntur e Missa diei, vel hoc modo seligi pos¬
sunt: prima lectio ex libro Nehemise 8, l-4a. 5-6. 8-10, quam sequitur
Ps 18B (19B), 8-9. 10. 15, cum responsorio: R. Verba tua, Domine, spi¬
ritus et vita sunt; si altera quoque lectio proclametur, haec ex epistola
Pauli apostoli secunda ad Timotheum 3, 14 — 4, 5a seligi potest; ad
Evangelium quod attinet, textus Lc 4, 14-22a laudabiliter proclama¬
tur, praemissa acclamatione: Non in solo pane vivit homo, sed in
omni verbo Dei, cum vel sine Alleluia, iuxta liturgicum tempus.
905 . Post secundam lectionem Evangeliarium diaconus vel, eo ab¬
sente, presbyter ex altari sumit et praecedentibus ministris cum cereis
et incenso ad ambonem defert.
906 . Post Evangelium celebrans homiliam habet in qua tum lectio¬
nes biblicas tum etiam Christi praesentiam in Dei verbo illustret.
907 . Missa deinde prosequitur more solito: si opportunum videtur
subiungitur Symbolum, ita ut fideles percipiant ipsis Deo loquenti in
fide respondendum esse.
BENEDICTIO AMBONIS
347
B. In celebratione verbi Dei
908 . Si benedictio ambonis fit in celebratione verbi Dei, hic erit
agendi ordo. Sacerdos, post salutationem, fideles breviter alloquitur
ut eos ad celebrationem disponat et ritus sensum illustret. Quod facere
potest his vel similibus verbis:
Huc convenimus, fratres, ad hunc ambonem inaugurandum
et in sacrum usum deducendum ut omnibus illius mensae
verbi Dei signum appareat quod nostrae Christianae vitae pri¬
mum idque necessarium praebet nutrimentum. Huic celebra¬
tioni intentis animis attendamus, Deum nobis loquentem fide¬
liter auscultantes ut eius verba vere sint nobis spiritus et vita.
909 . Expleta admonitione, celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tum celebrans
prosequitur, manibus extensis:
Deus, qui ex abundantia caritatis tuae
ut amicos nos alloqui dignaris,
gratiam Spiritus Sancti
nobis concede propitius,
ut verbi tui dulcedine perfruentes,
supereminenti Filii tui scientia impleamur.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Arnen.
Lectio verbi Dei
910 . Deinde Sacrarum Scripturarum textus apti leguntur, quos
opportune vel psalmus responsorius sequitur, vel etiam sacrum medi¬
tationis silentium. Lectio autem Evangelii principem locum semper
obtineat.
348 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGIC^E CONEXARUM
911 . Lectiones:
Neh 8, l-4a. 5-6. 8-10 « Legerunt in libro legis, et explicaverunt
lectionem ».
In diebus illis: Congregatusque est... 4 usque ad hoc fecerant. 5 Et
aperuit... 8 Et legerunt...
2 Tim 3, 14 — 4, 5a « Sacrce Litterce possunt instruere ad salutem
per fidem ».
Carissime: Permane in his ... 4, 5 usque ad evangelista.
Lc 4, 16-22a « Hodie impleta est hcec Scriptura ».
In illo tempore: Venit Iesus Nazareth ... 22 usque ad de ore ipsius.
912 . Psalmi responsorii:
Ps 18B (19B), 8-9. 10. 15
B. (cf. Io 6, 63c) Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt.
Ps 118 (119), 129. 130. 133. 135. 144
R. (105) Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine.
913 . Lectionibus expletis celebrans homiliam habet, in qua tum
lectiones biblicas tum etiam Christi praesentiam in Dei verbo illustret.
914 . Si opportunum videtur, dici vel cani potest Symbolum.
Preces
915 . Deinde fit prex communis. Ex invocationibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Fratres, Deus Pater Verbum suum caro factum nobis praebet
audiendum, ut de eo nutriamur elque fideliter vivamus.
Simul ergo precemur:
R. Verbum Christi habitet in nobis abundanter!
Fac, Domine, ut Christi Filii tui discipuli
verbum tuum ferventer esuriant
eiusque in mundo testes fideles evadant. R.
BENEDICTIO AMBONIS
349
Praesta nobis, Domine,
ut verbum tuum penitus perscrutantes,
et fide simus ferventes
et bonis operibus semper intenti. ijt.
Adauge in nobis, Domine,
verbi tui luce perfusis,
et tui cognitionem et nostri:
ut te redamemus tibique fideliter serviamus. #.
Adesto, Domine, ministris verbi tui
ut quae ore proclamant
et corde credant et moribus exprimant, dl
Oratio benedictionis
916. Deinde celebrans, extensis manibus, prosequitur:
Deus, qui homines de tenebris
in admirabile lumen tuum vocare dignatus es,
tibi nos decet gratias agere
quia dulci verbi tui pabulo
numquam nos esurire permittis,
nobisque in hac aula ecclesiae congregatis
sermonum tuorum mirabilia
continua recordatione declaras.
Hic ergo, quaesumus, Domine,
vox Filii tui sonet in auribus nostris,
ut quae Spiritus Sanctus suggesserit
fideliter persequentes,
verbi tui non auditores tantum
sed fervidos mereamur esse factores.
Hic verbi tui praecones
semitas vitae nobis ostendant,
quas al&criter percurrentes,
350 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITM LITURGICE CONEXARUM
Christum Dominum sequamur
et vitam consequi possimus aeternam.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Conclusio ritus
917. Tum celebrans ritum concludit, manibus super fideles exten¬
sis, dicens:
Benedicat vos Deus omni benedictione caelesti,
sanctosque vos et puros
in conspectu suo semper efficiat;
divitias gloriae suae
in vos abundanter effundat, verbis veritatis instruat,
Evangelio salutis erudiat,
et caritate fraterna semper locupletet.
Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
ijL Arnen.
918. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
III. ORDO BENEDICTIONIS
OCCASIONE DATA AUSPICANDI
NOVUM TABERNACULUM EUCHARISTICUM
919. Tabernaculum ad Eucharistiam servandam nobis in mentem
redigit et Domini praesentiam, quae a Missae sacrificio derivat, et
fratres, quos caritate Christi amplecti debemus. Etenim Ecclesia in
dispensandis mysteriis sibi a Christo Domino concreditis primitus
pro infirmis et morientibus Eucharistiam servavit.
Hic caelestis cibus, in ecclesiarum sacrariis repositus, adoratus est.
BENEDICTIO TABERNACULI
351
920 . Huius benedictionis ritus cum Missae celebratione coniungi-
tur. In hac convenienter eliguntur, servatis servandis, lectiones et
orationes ex Missis de SS.ma Eucharistia. 16 In homilia post explica¬
tionem verbi Dei, semper aliquo modo huius ritus significatio fideli¬
bus aperiatur.
921 . Oratione universali peracta, celebrans prope tabernaculum bene¬
dicendum, ad coetum conversus, fideles ad orationem invitat, dicens:
Oremus.
Et pro opportunitate omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant. Tunc orationem benedictionis profert, manibus extensis:
Domine, sancte Pater,
qui hominibus panem de caelo verum dedisti,
nos et hoc tabernaculum,
quod sacramento Corporis et Sanguinis Filii tui
asservando paravimus,
benedicere dignare,
ita ut Christum hic praesentem adorantes
eius redemptionis mysterio
iugiter consocidmur.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
922 . Deinde celebrans, imposito ture, tabernaculum incensat.
923 . Missa prosequitur more solito, sed post Communionem fide¬
lium, pyxis cum Sacramento super mensam altaris relinquitur
Dicta oratione post Communionem, attentis locis et celebrationis
adiunctis, instrui potest, more consueto, processio per ecclesiam ad
sacellum vel locum, ubi tabernaculum benedicendum invenitur.
Incedente processione, cantatur apta antiphona (cf. App. n. 15) cum
psalmo, v. gr. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus, cum
Ps 33 (34), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9 vel rythmus peculiaris, v. gr. Ave, verum
Corpus, natum ex Maria Virgine (cf. App. n. 16), vel alius cantus aptus.
Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 976-981,
352 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGIC/E CONEXARUM
924. Cum processio ad tabernaculum pervenit, celebrans in eodem
tabernaculo pyxidem deponit, ostiolum apertum relinquens. Imposito
ture, Ss.mum Sacramentum genuflexus incensat. Post congruum tem¬
poris spatium, in quo omnes silentio orant, tabernaculi porta clau¬
ditur.
925. Tum, si commode fieri potest, diaconus, si adest, vel ipse
celebrans, pro opportunitate, dicit invitatorium, his vel similibus
verbis:
Inclinate vos ad benedictionem.
Tunc celebrans, manibus super populum extensis, eum benedicit,
dicens:
Omnipotens et misericors Deus,
cuius Filius templum verum et vivum
in terris exstitit,
eiusdem mortis et resurrectionis mysterio,
quod recolentes adoratis,
vos benedicat atque sanctificet.
R. Arnen.
Christus, qui visibiliter in caelos ascendit
ut vobis locum in domo Patris pararet,
et hic invisibiliter adest in Sacramento
ut sacrificii sui gratiam extendat,
vos semper adiuvare et confortare dignetur.
Arnen.
Vobis omnibus huc accedentibus
et opus salutis pie medit&ntibus
Dominus noster, in Eucharistia praesens,
fiat aquae vivae fons indeficiens in vitam aeternam.
]?;. Arnen.
Et benedictio Dei omnipotentis,
Patris, et Filii, ^ et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
Arnen.
BENEDICTIO TABERNACULI
353
926 . Vel, orans super populum, celebrans dicit:
Famulis tuis, Domine,
fidei et gratiae praesta semper augmentum,
ut dum amorem Filii tui inter nos permanentis
assidue recolimus,
memoriale salutis nostrae
fructuose frequentemus.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Post orationem subdit:
Et benedictio Dei omnipotentis,
Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
R. Arnen.
927 . Si vero processio instruenda non sit, dicta oratione post
Communionem, pyxis deponitur in tabernaculo, cuius ostiolum aper¬
tum manet. Ture imposito, celebrans Ss.mum Sacramentum genu-
flexus incensat,
928 . Denique, post congruum temporis spatium, in quo omnes
silentio orant, celebrans ostium tabernaculi claudit, et populum bene¬
dicit, unam adhibens formulam ex iis quae nn. 925-926 indicantur.
929 . Tum diaconus, si adest, vel ipse celebrans populum dimittit
more consueto.
IV. ORDO BENEDICTIONIS
OCCASIONE DATA AUSPICANDI NOVAM SEDEM
AD SACRAMENTUM POENITENTIA CELEBRANDUM
930. Sedes ad sacramentum Paenitentiae celebrandum, in ecclesia
posita, melius exprimit confessionem et absolutionem peccatorum
actionem esse liturgicam quae ad corpus Ecclesiae pertinet, et ad reno¬
vatam fratrum participationem sacrificio Christi et Ecclesiae ordi¬
natur.
354 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGXCE CONEXARUM
931 . Huius benedictionis ritus numquam cum Missse celebratione
coniugendum est; opportune vero coniungitur cum celebratione ali¬
qua paenitentiali.
Ritus initiales
932 . Populo congregato, canitur, pro opportunitate, psalmus vel
antiphona vel alius cantus aptus.
933 . Cantu expleto, sacerdos dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
934 . Deinde sacerdos adstantes salutat, dicens:
Gratia vobis, misericordia et pax a Deo Patre,
per lesum Christum, in Spiritu Sancto,
qui est remissio omnium peccatorum.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta, vel ex
Ordine Paenitentiae, nn. 94-96.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
935 . Deinde sacerdos brevi monitione adstantes edocet de sensu
ritus, quod facere potest his vel similibus verbis:
Ritus benedictionis quem in fide participdmus, id primum
suadet, Deo gratias agendas esse quamplurimas qui omnipo¬
tentiam suam parcendo maxime et miserando manifestat. In
hac enim confessionis sede, peccatores consistimus, et ex ea
iustificati discedimus, reconciliationis fruentes ministerio
quod Christus Iesus Ecclesiae suae tradidit exercendum. Ipse
BENEDICTIO SEDIS CONFESSIONALIS 355
concedat ut qui peccatorum pondere opprimuntur, ad hanc
sedem accedentes liberentur, et qui de mundano pulvere sor¬
descunt, inde redeant dealbati in sanguine Agni.
Lectio verbi Dei
936 . Tunc incipit celebratio verbi. Lector vel unus ex adstantibus
vel ipse sacerdos legit textum aut textus Sacrse Scripturae, selectum
ex iis qui in Lectionario Ordinis Paenitentiae proponuntur, 17 vel ex
iis qui infra proponuntur:
2 Sam 12, 1-9. 13 « Dixit David ad Nathan: Peccavi Domino ».
In diebus illis: Misit Dominus Nathan ad David...
Ez 18, 20-32 « Si impius egerit poenitentiam, vita vivet et non mo¬
rietur ».
Factus est sermo Domini ad me dicens: « Anima quae peccaverit...
Rom 5, 6-11 « Gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum
Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus ».
Adhuc Christus...
2 Cor 5, 17-21 « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi ».
Si quis in Christo...
Mt 9, 1-8 « Confide fili: remittuntur tibi peccata tua ».
In illo tempore: Ascendens Iesus in naviculam transfretavit...
Lc 7, 36-50 « Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit
multum ».
In illo tempore: Rogabat Iesum quidam de pharisaeis ...
Io 8, 1-11 «Vade, et amplius tam noli peccare ».
In illo tempore: Iesus perrexit in montem Oliveti...
937 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 31 (32), 1-2. 3-4. 5. 6-7
r. (5c) Confitebor iniquitdtem meam Domino.
17 Cf. Rituale Romanum , Ordo Psenitentiae, cap. IV, nn. 101-201.
356 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITvE LITURGICyE CONEXARUM
Ps 50 (51), 34. 5-6. 7-8. 9-10. 11-12
r. (14a) Redde mihi Icetitiam salutaris tui.
Ps 129 (130), 1-2. 3-4. 5-6b. 6c-8
1 1 . (7bc) Apud Dominum misericordia
et copiosa apud eum redemptio.
936. Lectionibus expletis, sacerdos homiliam habet, in qua tum
lectiones biblicas tum momentum ecclesiale sacramenti Psenitentise
illustrat.
Preces
939. Deinde fit prex communis. Ex invocationibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Gratias agamus, fratres, Deo Patri omnipotenti, qui per mor¬
tem et resurrectionem Filii sui in virtute Spiritus Sancti,
eripuit nos de potestate tenebrarum et remissionem nobis
dedit omnium peccatorum:
r. Gratias agimus tibi , Domine.
Benedictus es, Domine,
qui Filium tuum pro peccatis nostris dedisti,
ut nos, de peccatorum tenebris ereptos,
in lucem et pacem transferret regni tui. r.
Benedictus es, Domine,
qui per Spiritum Sanctum
conscientiam nostram ab operibus mortuis emundas, r.
Benedictus es, Domine,
qui Ecclesiae sanctae
claves regni caelorum tradidisti,
quibus ianuae misericordiae tuae omnibus paterent, r.
Benedictus es, Domine,
qui magna et mirabilia
BENEDICTIO SEDIS CONFES SION ALIS
357
in reconciliationis ministerio semper operaris,
ut quibus indulgentiam largiris
aliquando vitam dones aeternam. R.
940 . Deinde celebrans prosequitur, extensis manibus:
Dignum et iustum est,
nos tibi semper et ubique gratias agere,
omnipotens sempiterne Deus,
qui iuste corrigis et clementer ignoscis,
in utroque misericors,
quia nos ea lege disponis,
ut coercendo perire non sinas in aeternum
et parcendo spatium tribuas corrigendi.
Per Christum Dominum nostrum.
U. Arnen.
Conclusio ritus
941 . Tum sacerdos ritum concludit, manibus super fideles extensis,
dicens:
Benedicat nobis Pater,
qui nos in adoptionem filiorum vocavit.
B. Arnen.
Auxilietur nobis Filius,
qui nos in fratres suscepit.
R. Arnen.
Adsit nobis Spiritus,
qui suum nos templum efficit.
$. Amen.
Et benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
$. Amen.
942 . Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
CAPUT XXVII
ORDO BENEDICTIONIS NOVAS PORTAE ECCLESIAS
PRAENOTANDA
943. i n nonnullis celebrationibus liturgicis, sicut in Baptismo, in
Matrimonio et in Exsequiis, fideles ad portas ecclesiae recipiuntur.
Per eas, statutis diebus anni liturgici, in ipsam ecclesiam processione
peracta ingrediuntur.
Qua de re opportunum evadit ut ianua ecclesiae, sive in sua struc¬
tura sive in suo artis ornatu signum exstet Christi, qui dixit: « Ego
sum ostium ovium » (Io 10, 7) et simul eorum qui viam cucurrerunt
sanctitatis, quae ad Dei habitationem ducit.
944. in novis autem erigendis ecclesiae ianuis, occasio inveniri
potest fidelibus memorandi tum rerum eventum exteriorem tum vero,
interiorem sensum totius aedificii, cui ianuae aditum reserant.
Congruum igitur videtur ad portas benedicendas peculiarem ora¬
tionem ad Deum dirigere atque fideles congregare, ut verbum Dei
audiant et preces effundant.
945. Hic Ordo adhiberi potest a sacerdote, qui, ritus structura et
elementis potioribus servatis, semper quaedam elementa sumere pot¬
est ut celebratio adiunctis loci et personarum melius accommodetur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
946. Communitate congregata, ante ianuam ecclesiae opportune fit
cantus aptus, v. gr. antiphona (cf. App. n. 17):
Tollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portae aeternales.
cum Psalmo 23 (24).
BENEDICTIO PORTAE ECCLESIA
359
Expleto cantu, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
947 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia et pax sit omnibus vobis
in Ecclesia sancta Dei.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta.
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
948 . Deinde celebrans fideles breviter alloquitur ut eorum animos
ad celebrationem disponat et ritum illustret. Quod facere potest his
vel similibus verbis:
Huc convenimus, fratres, ad ianuam huius ecclesiae bene¬
dictione ditandam. Sacro ritui pia adsimus devotione, atque
Dominum suppliciter exoremus, ut omnes qui ad verbum
Dei audiendum ac divina mysteria celebranda per hanc ianuam
in ecclesiam ingredientur, Christi vocem corde recto sequan¬
tur, ostium vitae aeternae se proferentis.
949 . Expleta admonitione, celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tum celebrans
prosequitur, manibus extensis:
Deus, qui populum tuum Ecclesiam vocare dignatus es,
da ut plebs in tuo nomine congregata
te timeat, te diligat, te sequatur,
et ad caelestia promissa, te ducente, perveniat.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.
360 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VTEE LITURGIC/E CONEXARUM
Lectio verbi Dei
950. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Ap 21, 2-3. 23-26 « Civitatem sanctam vidi descendentem
de ccelo a Deo ».
Audite, fratres, verba libri Apocalypsis.
Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de
caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et
audivi vocem magnam de throno dicentem: « Ecce taber¬
naculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi
populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus ».
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas
Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. Et ambulabunt
gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam
in illam; et portae eius non claudentur per diem, nox enim
non erit illic; et afferent gloriam et divitias gentium in illam.
951. Vel:
Is 26, 1-9 « Aperite portas, et ingrediatur gens iusta ».
In die illa cantabitur canticum istud...
ler 7, 1-7 « Sta in porta domus Domini et prcedica ibi ».
Verbum, quod factum est ad Ierermam a Domino ...
Io 10, 1-10 « Ego sum ostium ovium ».
In illo tempore dixit Iesus: « Arnen, amen dico vobis...
952. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 99 (100), 2. 3. 4. 5
$. (2b) Servite Domino in Icetitia.
Ps 117 (118), 1 et 4. 15-16. 19-20. 22-23
#. (26) Benedictus, qui venit in nomine Domini.
BENEDICTIO PORT^3 ECCLESIAE
361
953. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
954. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, prex
communis haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Nos, lapides vivi, superaedificati lapidi electo Christo, Ipsum
deprecemur pro Ecclesia sua dilecta et certitudinem in eam
profiteamur dicendo:
#. Hic domus Dei est et porta cceli!
Domine Iesu, qui Pastor aeternus et ostium es ovium,
-— extende, congrega et protege ovile tuum.
Domine Iesu, qui domum tuam super petram aedificasti,
— Ecclesiam tuam solida fide et fiducia confirma.
Domine Iesu, de cuius latere fluxerunt sanguis et aqua,
■— Ecclesiam tuam sacramentis
novi et aeterni testamenti renova.
Domine Iesu, praesens in medio eorum
qui congregantur in nomine tuo,
— Ecclesiae tuae unanimem orationem exaudi.
Domine Iesu, qui cum Patre et Spiritu Sancto
mansionem facis apud eos qui te diligunt,
— Ecclesiam tuam perfice in dilectione, r.
Domine Iesu, qui foras numquam eicis venientem ad te,
—- suscipe omnes peccatores in domum Patris tui. 5 .
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
362 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGIOE CONEXARUM
955. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, fideles ad orationem invitat, dicens:
Fratres carissimi,
huc laetantes convenimus
ad novam ecclesiae portam benedictione auspicandam.
Deum igitur supplices exoremus
ut sua gratia nobis adesse dignetur.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant.
Oratio benedictionis
956. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Te, Domine, sancte Pater, benedicimus,
qui Filium tuum in hunc mundum misisti,
ut homines, peccati disgregatione dispersos,
effuso sanguine congregaret
et eorum qui in unum colliguntur ovile,
ipse esset Pastor et ostium,
per quod si quis introierit, salvabitur,
et ingredietur et egredietur,
et pascua inveniet.
Te ergo, Domine, deprecamur,
ut fideles tui, hanc portam ingredientes,
per Iesum Christum Filium tuum
accessum habeant in uno Spiritu ad te, Pater,
et ad ecclesiam tuam concurrentes
in confidentia per fidem eius,
perseverantes in doctrina Apostolorum,
in communicatione fractionis panis,
in orationibus assidui.
BENEDICTIO PORTAE ECCLESIAE
363
in caelestis aedificatione Ierusalem semper succrescant.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Amen.
957. Post orationem benedictionis, celebrans, pro opportunitate,
aqua benedicta aspergit portam et, imposito ture, eam incensat.
Conclusio ritus
958. Deinde celebrans populum benedicit, manibus super fideles
extensis, dicens:
Deus, Dominus caeli et terrae,
qui vos hodie ad huius portae benedictionem
voluit adunare,
vobis etiam concedat ut portas Domini
introeatis in confessione
et atria eius in hymnis,
quatenus aeternae beatitudinis hereditatem possideatis.
B. Amen.
Et benedictio Dei omnipotentis,
Patris, et Filii, ® et Spiritus Sancti,
descendat super vos et maneat semper.
B. Amen.
959. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XXVIII
ORDO BENEDICTIONIS NOVAE CRUCIS
PUBLICAE VENERATIONI EXHIBENDAE
Praenotanda
960» Inter sanctas imagines, « figura pretiosae et vivificae Crucis » 18
principem obtinet locum, quippe quae symbolum sit totius paschalis
mysterii. Nulla Christianorum plebi carior est imago, nulla antiquior.
Christi passio eiusque de morte triumphus per sanctam Crucem reprae¬
sentatur simulque, ut sancti Patres docuerunt, secundus idemque glo¬
riosus nuntiatur eius adventus.
961. Crucis imago non solum Feria VI in Passione Domini fideli¬
bus colenda proponitur et in festo Exaltationis, die 14 septembris,
tamquam Christi tropaeum et arbor vitae celebratur, sed eminet in
ecclesia et ponitur coram populo quotiescumque ad sacros ritus cele¬
brandos congregatur, et in domesticis etiam baptizatorum aedibus
loco insigni collocatur. Attentis temporum et locorum condicionibus,
iure christifideles Crucem publice erigunt, quae sit suae fidei testi¬
monium et illius caritatis signum, qua Deus cunctos prosequitur
homines.
962. Praestat autem, maximeque si de Cruce agatur quae loco insi¬
gni ecclesiae collocetur, ligno crucis imaginem quoque corporis Iesu
Crucifixi affixam esse.
963. Ordo, qui hic praebetur adhiberi potest a presbytero, qui ritus
structura et potioribus elementis servatis, personarum et locorum
adiunctis celebrationem aptabit. Si ritui laudabiliter praeest Episco¬
pus, omnia opportune aptentur.
Cone. Nicaenum II, Act. VII: Mansi XIII, 378; Denzinger-Schonmetzer, 601.
BENEDICTIO CRUCIS PUBLICE VENERATIONI EXHIBENDAE
365
964. Benedictio novae Crucis quolibet die et hora peragi potest,
praeterquam Feria IV Cinerum, Triduo paschali et Commemoratione
omnium fidelium defunctorum; dies vero potissimum eligatur quo
fideles frequentiores convenire possint. Fideles opportune praepa¬
rentur ut actuose ritui intersint.
965. Ritus qui hoc capite describitur duos tantum casus spectat:
a) cum sollemniter benedicenda est Crux erecta loco publico,
ab ecclesia seiuncto;
b ) cum benedicenda est Crux principalis quae emineat in aula
ecclesiae, ubi communitas fidelium congregatur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
966. Ubi fieri potest, praestat communitatem christifidelium pro-
cessionaliter se conferre ab ecclesia aliove apto loco ad locum ubi
Crux benedicenda erecta est. Si processio fieri nequit vel haud oppor¬
tuna videtur, fideles congregantur ad locum ubi Crux benedicenda est
erecta.
967. Populo congregato, celebrans fideles salutat, dicens:
Gratia Ddmini nostri Iesu Christi,
qui pro nobis pependit in ligno,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta. Populus
respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
968. Deinde celebrans fideles breviter alloquitur, ut eorum animos
ad celebrationem disponat et ritus sensum illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis:
366 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGIC/E CONEXARUM
Novam Crucem sollemniter benedicturi, fratres dilectissimi,
in fide veneremur aeternum Dei consilium, quo Crucis myste¬
rium divinae factum est misericordiae sacramentum.
Crucem conspicientes memores simus in ea amoris consum¬
matum esse sacramentum, quo Christus suam dilexit Eccle¬
siam.
Crucem salutantes, recordemur Christum, omni divisione in
suo sanguine sublata, Populum Dei fecisse ex diversis gen¬
tibus unum.
Crucem venerantes, recogitemus nos Christi discipulos et
esse et profiteri, crucem que cuique propriam cotidie ferentes,
eum generose sectemur.
Huic ergo celebrationi, intentis animis adesse nitamur, quo
fulgidius nobis Crucis pateat mysterium eiusque vim effica¬
cius experiri valeamus.
969. Expleta admonitione, celebrans dicit:
Oremus,
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc celebrans
prosequitur:
Deus, cuius Filius, ex hoc mundo ad te transiturus,
in ligno pendens crucis
humanam tibi familiam conciliavit,
rdspice hos famulos tuos,
qui hoc signum salutis erexerunt
et praesta ut eius virtute muniti,
crucem suam cotidie tollentes
atque Evangelii itinera percurrentes,
caelorum metam feliciter consequantur.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
BENEDICTIO CRUCIS PUBLICE VENERATIONI EXHIBENDA
367
970. Diaconus, si casus fert, admonet:
Procedamus in pace.
971. Et ordinatur processio ad locum ubi Crux erecta est. Incedente
processione, canitur antiphona (cf. App. n. 18):
Nos autem gloriari oportet
in cruce Domini nostri Iesu Christi.
cum Psalmo 97 (98), vel hymnus aliusve aptus cantus.
Psalmus 97 (98)
1 Cantate Domino canticum novum, *
quia mirabilia fecit.
(Repetitur antiphona)
Salvavit sibi dextera eius, *
et brachium sanctum eius.
2 Notum fecit Dominus salutare suum, *
in conspectu gentium reveldvit iustitiam suam.
3 Recordatus est misericordiae suae *
et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae *
salutare Dei nostri.
(Repetitur antiphona)
4 Iubilate Deo, omnis terra, *
erumpite, exsultate et psallite.
5 Psallite Domino in cithara, *
in cithara et voce psalmi;
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae, *
iubilate in conspectu regis Domini.
(Repetitur antiphona)
7 Sonet mare et plenitudo eius, *
orbis terrarum et qui habitant in eo.
368 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITJE LITURGICE CONEXARUM
8 Flumina plaudent manu, f
simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini, *
quoniam venit iudicare terram.
Indicabit orbem terrarum in iustltia *
et populos in aequitate.
(Repetitur antiphona)
Gloria Patri, et Filio, *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in saecula saeculorum. Arnen.
(Repetitur antiphona)
972. Si vero processio non est facienda statim post collectam, omisso
cantu, fit lectio verbi Dei.
Lectio verbi Dei
973. Deinde lector, unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
unum vel plures Sacrae Scripturae textus, ex iis potissimum selectos
qui vel infra vel in Lectionario de mysterio sanctae Crucis propo¬
nuntur, 19 interiectis congruentibus psalmis responsoriis vel intervallis
silentio peragendis.
Lectio autem Evangelii principem locum semper obtineat. Adhiberi
etiam possunt lectiones de passione Domini, quae in Lectionario pro¬
ponuntur. 20
Phil 2, 5-11 « Humiliavit semetipsum factus oboediens usque
ad mortem, mortem autem crucis ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Philippenses.
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequa-
19 Cf. Missale Romanum , Ordo Lectionum Missae, nn. 969-974.
20 Cf. ibidem , n. 975.
BENEDICTIO CRUCIS PUBLICE VENERATIONI EXHIBENDAE
369
lem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in
nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium
et infernorum et omnis lingua confiteatur: « Dominus Iesus
Christus! », in gloriam Dei Patris.
974. Vel:
Num 21, 4-9 « Qui percussus aspexerit serpentem ignitum vivet ».
In diebus illis: Profecti sunt Hebraei de monte Hor per viam quae
ducit ad mare Rubrum ...
1 Cor 2, 1-5 « Annuntians verbis mysterium Dei ».
Ego cum venissem...
Hebr 4, 12-16 « Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ».
Vivus est Dei sermo ...
Io 3, 13-17 « Exaltari oportet Filium hominis ».
Nemo ascendit in caelum...
Io 19, 25-27 « Stabat iuxta crucem Iesu mater eius ».
In illo tempore: Stabant iuxta crucem Iesu ...
975. Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 21 (22), 8-9. 17-18a. 23-24b
K. (2a) Deus, Deus meus, quare me dereliquisti?
Ps 30 (31), 2 et 6. 12-13. 15-16
5 . (Lc 23,46) Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Ps 54 (55), 5-6. 13. 14-15. 17-18. 23
r. (23ab) lacta super Dominum curam tuam, et ipse te
enutriet.
976. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis et virtutem
Crucis Domini fide percipiant.
370 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIUU LITURGICAB CONEXARUM
Oratio benedictionis
977. Expleta homilia, celebrans, stans ante Crucem, manibus exten¬
sis, orationem benedictionis profert:
Benedicimus te, Domine, sancte Pater,
qui abundantia dilectionis tuse
e ligno, unde homo interitum hauserat et ruinam,
remedium providisti salutis et vitae.
Etenim, cum suae Paschae hora venisset,
Dominus Iesus, sacerdos, magister, atque rex
arborem crucis voluntarie conscendit
eamque gloriae suae thronum,
sacrificii aram, cathedram veritatis effecit.
Ibi, exaltatus a terra, de hoste triumphavit antiquo
ac suo sanguine purpuratus,
omnia sibi miseratus attraxit:
ibi, extensis manibus,
tibi, Pater, vitae suae sacrificium obtulit,
et sacramentis novae legis vim indidit salutarem:
ibi moriendo docuit quod verbo nuntiaverat:
granum frumenti demortuum
uberrimas edere segetes.
Te ergo, Domine, adprecamur
ut fideles tui hoc signum venerantes salutis,
illos redemptionis capiant fructus,
quos Christus Iesus sua passione promeruit:
eius Cruci peccata affigant,
ipsiusque Crucis virtute superbiam atterant,
infirmitatem roborent;
ex ea in pressuris hauriant solacium,
ad eam in periculis securi confugiant,
atque, eius virtute muniti,
itinera mundi percurrant incolumes,
BENEDICTIO CRUCIS PUBLICE VENERATIONI EXHIBENDAS
371
donec tu. Pater, eos in caelorum domum recipias.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
978. Vel:
Domine, Pater sancte,
qui voluisti Crucem Filii tui
fontem omnium fieri benedictionum
omniumque causam gratiarum,
nobis benignus adesto,
qui istam Crucem ereximus in signum fidei nostrae:
et concede ut, Christi passionis mysterio
iugiter inhaerentes in terris,
aetdrna resurrectionis gaudia consequamur.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
979. Tunc celebrans in turibulum incensum immittit et incensat
Crucem. Postea canitur antiphona (cf. App. n. 19):
Crucem tuam adoramus, Domine,
et sanctam resurrectionem tuam
laudamus et glorificamus:
ecce enim propter lignum
venit gaudium in universo mundo.
vel (cf. App. n. 20):
Per signum Crucis
de inimicis nostris
libera nos, Deus noster.
vel alius aptus cantus in honorem sanctae Crucis.
980. Cantu expleto, si commode peragi potest, celebrans, ministri,
fideles novam Crucem venerantur: singuli ad eam ordinatim accedunt
372 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIUE LITURGIC^ CONEXARUM
eique venerationis exhibent signum, secundum loci consuetudinem.
Quod si fieri nequit, celebrans paucis verbis ad sanctae Crucis venera¬
tionem populum invitat, qui eam veneratur, vel servando aliquod
spatium silentii vel aptam acclamationem proferendo, v. gr.:
Hoc signum crucis erit in cselo
cum Dominus ad iudicandum venerit.
Conclusio ritus
981. Veneratione Crucis expleta, fit oratio universalis, vel modo
in Missae celebratione consueto vel modo qui hic proponitur:
Redemptorem nostrum, qui per Crucem suam nos redemit,
cum fiducia deprecemur, dicentes:
r. Per crucem tuam salva nos , Domine .
Christe, qui temetlpsum exinanisti,
formam servi accipiens
in similitudinem hominum factus,
— praesta ut omnia Ecclesiae membra
tuam humilitatem imitentur. r.
Christe, qui humiliasti temetlpsum
factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis,
— da servis tuis oboedientiae et patientiae virtutem. R.
Christe, qui exaltatus a Deo
accepisti nomen quod est super omne nomen,
— concede ut fideles tui in tuo semper servitio perseverent. R.
Christe, in cuius nomine omne genu flectatur oportet,
caelestium, terrestrium et infernorum,
-— omnes attrahe ad cor tuum ut te venerentur,
teque fideliter adorent, r.
Christe, quem omnis lingua confitebitur
Dominum in gloriam Dei Patris,
BENEDICTIO CRUCIS PUBLICI VENERATIONI EXHIBENDA}
373
— recipe fratres nostros defunctos
in regnum beatitudinis perpetuae, r.
982. Deinde celebrans opportune introducit orationem dominicam
his vel similibus verbis:
Verba et exempla Christi patientis secuti,
orationem dicamus qua nos Dei Patris voluntati
in fide committimus.
Omnes:
Pater noster, qui es in caelis;
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo.
Celebrans immediate prosequitur:
Deus, qui Unigenitum tuum Crucis tormentum
subire voluisti, ut salvum faceret genus humanum,
praesta, quaesumus, ut, cuius mysterium
in terra cognovimus,
eius redemptionis praemia in caelo consequi mereamur.
Per Christum Dominum nostrum.
Omnes:
Arnen.
983. Tunc celebrans benedicit populum more consueto; diaconus
vero populum dimittit.
CAPUT XXIX
ORDO AD BENEDICENDAS IMAGINES QUAE FIDELIUM
VENERATIONI PUBLICE EXHIBENTUR
Praenotanda
984. Ad imaginem et similitudinem suam Deus hominem fecit. 21
Hanc divinam imaginem, quam homo, in seipso, peccando misere
foedavit, Christus, qui est plena et perfecta « imago Dei invisibilis » 22
moriendo misericorditer reparavit. In Christo autem discipuli eius
nova fiunt creatura 23 et, Spiritus Sancti operante virtute, in eiusdem
imaginem transformantur. 24
985. Quo altius fideles inspiciant mysterium gloriae Dei, quae resplen¬
duit in facie lesu Christi 25 atque in Sanctis eius relucet, et ipsi « lux
in Domino » fiant 26 mater Ecclesia ad sacras imagines venerandas eos
pie invitat. Quae, cum interdum summo artificio sint perfectae ac
religiosa polleant nobilitate, illius pulchritudinis iubar reddere viden¬
tur, quae a Deo procedit et ad Deum ducit. Imagines enim non solum
Iesum Christum et Sanctos quos effingunt in fidelium memoriam
revocant, sed et in eorum conspectum quodammodo eos adducunt:
« Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur,
tanto, qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum
earum memoriam et desiderium ». 27
Quare sacrarum imaginum veneratio in praecipuis et insignibus
formis illius cultus qui Christo Domino et, alio quidem modo, Sanctis
debetur adnumeratur 28 « non quod credatur inesse aliqua in iis divi-
21 Cf. Gen 1, 26-27.
22 Coi 1, 15.
23 Cf 2 Cor 5, 17.
24 Cf. 2 Cor 3, 18.
25 Cf. 2 Cor 4, 6; Mt 17, 2.
26 Eph 5, 8.
27 Cone. Nicaenum II, Act. VII; Mansi XIII, 378; Denzinger-Schonmetzer, 601.
28 Cf. Cone. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 111.
BENEDICTIO IMAGINUM PUBLICE VENERATIONI EXHIBENDARUM 375
nitas vel virtus, propter quod sint colendae », sed « quoniam honor
qui eis exhibetur refertur ad prototypa quae illae repraesentant ». 29
986. Cum publicae fidelium venerationi, praesertim in ecclesiis, ad
mentem Constitutionis liturgicae Sacrosanctum Concilium, n. 125,
principalis nova imago sancta exhibetur, praestat eam benedicere ritu
particulari qui hic proponitur. Ritus autem non fit intra Missam. Si
vero agitur de sancta imagine in fidelium domibus tantum veneranda,
benedicatur ritu qui infra cap. XXXVII describitur.
987. In hoc capite tres ordines continentur:
a) ordo benedicendi imaginem Domini nostri Iesu Christi;
b ) ordo benedicendi imaginem beatae Mariae Virginis;
c) ordo benedicendi imaginem unius vel plurium Sanctorum.
988. Ordines, qui hic praebentur, adhiberi possunt a presbytero,
qui, ritus structura et elementis potioribus servatis, semper quaedam
elementa sumere potest, ut celebratio adiunctis loci et personarum
melius accommodetur. Si ritui laudabiliter praeest Episcopus, omnia
opportune aptentur.
989. Benedictio imaginis sacrae celebrationi Vesperarum coniun-
gitur, die qua Vesperae respondentes vel celebrandae sunt vel celebrari
possunt.
Vesperae more consueto celebrantur. Absoluta tamen psalmodia,
convenienter fit lectio longior, selecta ex iis quae in Lectionario pro¬
ponuntur pro festis Domini, beatae Mariae Virginis et Sanctorum.
Deinde celebrans homiliam habet in qua cum lectionem biblicam
tum imaginum sacrarum momentum in Ecclesia illustrat.
Post lectionem biblicam vel homiliam, pro opportunitate, omnes
per aliquod temporis spatium verbum Dei silentio meditantur. Tum
canitur responsorium ex Liturgia Horarum vel cantus eiusdem indolis.
Cantu expleto, celebrans dicit orationem benedictionis quam se¬
quitur canticum evangelicum cum propria antiphona. Imago incen-
satur dum canitur canticum, post altaris crucisque incensationem.
Prosequitur ac concluditur celebratio Vesperarum more solito.
2 ’ Cone. Tridentinum, Sess. XXV: Denzinger-Schonmetzer, 1823.
376 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT JE LITURGICAs CONEXARUM
I. ORDO BENEDICTIONIS
IMAGINIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
Ritus initiales
990 . Populo congregato, opportune fit cantus aptus, quo expleto,
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
991 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia vobis et pax a Deo Patre,
et a Domino nostro Iesu Christo,
qui est imago Dei invisibilis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta. Populus
respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
992 . Deinde celebrans fideles breviter alloquitur ut eorum animos
ad celebrationem disponat et ritus sensum illustret, quod facere
potest his vel similibus verbis:
Vere habemus quod laetemur, fratres dilectissimi, quia Deum
sumus benedicturi occasione data huius novae imaginis Do¬
mini nostri Iesu Christi ..., quam publice venerandam fideli¬
bus proponimus. Haec sacra imago id in primis recolat,
Christum invisibilis Dei visibilem esse imaginem: aeternus
Dei Filius qui descendit in Virginis sinum, Dei Patris signum
est et sacramentum. Ipse enim dixit: « Qui videt me, videt et
Patrem ». Hanc ergo imaginem venerantes, ad Christum oculos
levemus, qui cum Patre et Spiritu regnat in aeternum.
BENEDICTIO IMAGINIS D. N. I. C.
377
Lectio verbi Dei
993 . Deinde lector, unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
unum vel plures Sacrae Scripturae textus, selectos praesertim ex iis qui
in Missalis Romani vel Liturgiae Horarum Lectionario proponuntur
pro celebratione peculiaris mysterii dominici quod imagine repraesen¬
tatur, interiectis congruentibus responsoriis vel intervallis silentio
peragendis. Lectio autem Evangelii principem locum semper obtineat.
Legi possunt etiam textus qui infra proponuntur.
Coi 1, 12-20 « Christus Dominus est imago Dei invisibilis ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Colossenses.
Gratias agimus Deo Patri, qui idoneos vos fecit in partem
sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tene¬
brarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo
habemus redemptionem, remissionem peccatorum; qui est
imdgo Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in
ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et
invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus,
sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, et
ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et ipse est
caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex
mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso
complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum recon¬
ciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
994 . Vel:
Io 14, 1-11 « Qui vidit me, vidit Patrem ».
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: «Non turbetur cor
vestrum ...
995 . Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
378 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGIOE CONEXARUM
Ps 8, 4-5. 6-7a
W. (2a) Domine, Dominus noster ,
quam admirabile est nomen tuum in univirsa terra.
Ap 15, 3. 4
(Ap 14, 7) Timete Dominum et date illi gloriam!
996 . Celebrans, pro opportunitate, homiliam habet, in qua cum
lectiones biblicas tum mysterium Domini in imagine repraesentatum
illustrat, ut sensus celebrationis fide percipiatur.
Preces
997 . Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria communitatis vel rerum adiunctis respiciant.
Deum Patrem deprecemur, qui Verbum suum, per quod omnia
creata sunt et in quo omnia constant, nobis dedit salvatorem
et redemptorem, eique dicamus:
R. Concede nobis Filio tuo conformes fieri.
Pater, cuius Filius infinita est Sapientia
ac summa Veritas,
— praesta ut eum in dies altius cognoscentes,
ei arctius etiam adhaerere cupiamus, b.
Pater, qui Filium tuum mittens in terram
eam exsultationis rore perfudisti,
—- laetifica cor nostrum continua Christi praesentia.
Pater, qui Christum unxisti
sacerdotem, regem ac prophetam,
— praesta ut ipse nos inveniat
acceptabiles hostias, servos fideles, sedulos discipulos. &.
BENEDICTIO IMAGINIS D. N. I. C.
379
Pater, qui voluisti Christum
nobis magistrum esse mitem et humilem corde,
— concede ut benignitatem et mansuetudinem
ab eo dociles discamus. R.
Pater, qui per sanguinem crucis Christi
omnia tibi reconciliasti,
— fac ut nos operatores simus concordias et pacis. R.
Pater, qui ineffabili providentiae consilio
voluisti Salvatorem nostrum in ligno suspendi
ut mortem et infernum destrueret,
— da nobis eius morti sociari,
ut ipsius resurrectionis efficiamur consortes.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
998 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut
divinum exposcant auxilium:
Oremus, fratres carissimi,
Deum Patrem omnipotentem,
ut, Christi recolentes mysterium,
nostrae salutis fructus consequi mereamur.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant.
Oratio benedictionis
999 . Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Benedicimus te, Pater, humani generis amator bone,
qui Verbum tuum in mundum misisti
ut, ex intacta Virgine carnem assumens,
380 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGIC^ CONEXARUM
noster fieret salvator ac primogenitus frater,
per omnia nobis similis absque peccato.
In Christo nobis supremum dedisti
sanctitatis exemplar:
eum puerum veneratur Ecclesia,
quae, in cunis debilem cernens infantem,
Deum adorat cunctipotentem;
faciem eius contemplans
vultum respicit tuae bonitatis
atque ex ore eius verba hauriens vitae,
tua repletur sapientia;
eius cordis ima caritatis explorans,
Spiritus igne ipsa comburitur,
quo ille in regenerationem effundit,
eum respiciens divino cruore purpuratum,
pretiosum colit sanguinem,
quo et ipsa dealbatur;
sed et Christi gaudens resurrectione,
Sponsi gloriam praegustando participat.
Te igitur, Domine, supplices deprecamur
ut fideles tui hanc Christi venerantes effigiem,
hoc idem sdntiant quod et in Christo Iesu,
et qui imaginem portarunt terreni hominis,
caelestis etiam referant aliquando.
Filius tuus sit eis, Pater,
via qua ad te gradiantur,
veritas eorum corda collustrans,
vita qua alantur et vivant;
sit eis lux quae itineris dissipet umbras,
petra ubi fatigati requiescant,
porta qua in novam admittantur lerusalem.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
$. Arnen.
BENEDICTIO IMAGINIS D. N. I. C.
381
1000 . Vel:
Deus, qui lucem habitas inaccessibilem,
et tanta nos dilexlsti caritate,
ut te, invisibilem, in Christo
nobis visibilem praeberes:
hos famulos intuere benignus,
qui hanc Filii tui effigiem figurarunt,
et praesta ut ipsi in eum transformentur,
cuius imaginem venerantur.
Qui vivit et regnat in sabcula saeculorum.
r. Arnen.
1001 . Post orationem benedictionis, celebrans, imposito ture, in-
censat imaginem; dum canitur antiphona, hymnus aut psalmus de
Christi mysterio in imagine repraesentato, vel alius cantus aptus.
Conclusio ritus
1002. Celebrans populum benedicit, manibus super eum extensis,
dicens:
Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum,
custodiat corda vestra
et intellegentias vestras
in scientia et caritate Dei,
et Filii sui, Domini nostri Iesu Christi.
Omnes:
Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
Omnes:
Arnen.
1003 . Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
382 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGICE CONEXARUM
II. ORDO BENEDICTIONIS
IMAGINIS BEA TJE MARIAE VIRGINIS
Ritus initiales
1004 . Populo congregato, opportune fit cantus aptus, quo expleto,
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
1005 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia Domini nostri lesu Christi,
ex alma Virgine nati,
et caritas Dei
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura preesertim deprompta. Populus
respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1006 . Deinde celebrans fideles breviter alloquitur ut eorum animos
ad celebrationem disponat et ritus sensum illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis:
Huc, fratres dilectissimi, laetantes convenimus ad imaginem
beatae Mariae Virginis benedicendam. Hoc simulacrum sub
titulo N., significabit qualis et quanta sit necessitudo beatae
Virginis Mariae cum Christo eiusque Ecclesia. Sancta Maria
BENEDICTIO IMAGINIS B. M. V.
383
enim mater est Christi visibilis, imaginis Dei invisibilis, sed
et ipsa est imago, typus, exemplar Ecclesiae: imago, in qua
Ecclesia id quod ipsa tota esse cupit cum gaudio contempla¬
tur; typus, in quo viam et disciplinam agnoscit ad perfectam
cum Christo unionem consequendam; exemplar quo Sponsa
Christi innititur in apostolico munere adimplendo. Huic
sacrae actioni intentis animis iugiter pioque fervore adesse
conemur.
Lectio verbi Dei
1007 . Deinde lector, unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
unum vel plures Sacrae Scripturae textus, selectos praesertim ex iis
qui in Missalis Romani vel Liturgiae Horarum Lectionario proponun¬
tur sive in Communi sive in Proprio beatae Mariae Virginis, interiectis
congruentibus responsoriis vel intervallis silentio peragendis. Legi
possunt etiam textus qui infra proponuntur.
Lc 1, 42-50 « Beatam me dicent omnes generationes ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Lucam.
Ellsabeth exclamavit voce magna et dixit: « Benedicta tu
inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc
mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta
est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio
infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quoniam perfi¬
cientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ». Et ait Maria: « Ma¬
gnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in
Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia
fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et
misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum ».
384 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT JE LITURGIOE CONEXARUM
1008 . Vel:
Ap 11, 19a; 12, l-6a. lOab « Signum magnum apparuit in coelo ».
Apertum est templum Dei... usque ad in templo eius ... 12, 6 usque ad
paratum a Deo. 10 usque ad Christi eius.
Lc 1, 26-38 « Ecce concipies in utero et paries filium ».
In illo tempore: Missus est angelus Gabriel...
Io 19, 25-27 « Ecce filius tuus. Ecce mater tua ».
In illo tempore: Stabant iuxta crucem Iesu...
1009 . Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 112 (113), 1-2. 3-4. 5-6. 7-8
R. Sit nomen Domini benedictum in scecula.
Lc 1, 46-47. 48-49. 50-51. 52-53. 54-55
(49) « Fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius ».
1010 . Celebrans, pro opportunitate, homiliam habet in qua cum
lectiones biblicas tum munus beatae Mariae Virginis in historia salutis
illustrat, ut sensus celebrationis fide percipiatur.
Preces
1011 . Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex intercessionibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria communitatis vel rerum adiuncta respiciant.
Salvatorem nostrum celebrantes, qui ex Maria Virgine nasci
dignatus est, exoremus dicentes:
R. Intercedat pro nobis Mater tua, Domine.
Salvator mundi,
qui redemptionis tuae virtute
BENEDICTIO IMAGINIS B. M. V.
385
ab omni peccati labe Matrem tuam praeservasti,
— serva nos mundos a peccato.
Redemptor noster,
qui Virginem Mariam domum habitationis tuae
et Spiritus Sancti fecisti sacrarium,
— nos templum aedifica in quo Spiritus tuus
semper inhabitet.
Sacerdos noster,
qui iuxta crucem Matrem tuam astare voluisti,
— praesta ut, ipsa intercedente,
communicantes tuis passidnibus gaudeamus. R.
Rex regum,
qui Matrem tuam corpore et anima
tecum voluisti in caelum assumptam,
— fac ut quae sursum sunt semper quaeramus
atque sapiamus.
Domine caeli et terrae,
qui Mariam reginam a dextris tuis astare fecisti,
-— tribue nobis ut eiusdem gloriae mereamur
esse consortes. B.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
1012 . Quando Preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut divi¬
num exposcant auxilium:
In unum congregati,
sicut Mater Iesu et Apostoli,
preces Deo nostro supplices effundamus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant.
386 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITE LITURGI CE CONEXARUM
Oratio benedictionis
1013 . Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Te confitemur, Domine, ineffabilis Deus,
qui ante mundi primordia
Christum constituisti universorum principium et finem
elque miro pietatis consilio
beatam Virginem iunxisti,
quae Filii tui Genetrix esset et socia,
Ecclesiae imago et exemplar,
omnium nostrum mater atque advocata:
ipsa est enim mulier nova,
quae antiquae Evae reparavit ruinam;
praecelsa Filia Sion,
quae, supplicem vocem Patriarcharum gemitibus .iungens,
exspectationem veteris Israel corde suscepit;
ancilla pauper et humilis,
ex qua Sol iustltiae processit.
Filius tuus, Dominus noster Iesus Christus.
Pater sancte, supplices te rogamus ut fideles tui,
qui hanc beatae Virginis effigiem appararunt,
eius protectione perpetuo muniantur
et in corde figant imaginem quam oculis intuentur.
Sit eis fides indeficiens et firma spes,
propera sit caritas et humilitas sincera;
sit in dolore fortitudo, in paupertate dignitas,
in adversis tolerantia, in prosperis communio;
sint ipsi pacis factores et operatores iustltiae,
donec, itineribus mundi in tui et fratrum amore peractis,
ad manentem perveniant Civitatem,
ubi beata Virgo Mater intercedit et fulget Regina.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
BENEDICTIO IMAGINIS B. M. V.
387
10X4. Vel:
Deus, qui Ecclesiae tuae peregrinanti
in beata Virgine futurae gloriae imaginem dedisti,
praesta ut fideles tui,
qui hanc sanctae Mariae effigiem appararunt,
oculos suos ad eam fidenter attollant,
quae toti electorum plebi virtutum praefulget exemplar.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
1015. Post orationem benedictionis celebrans pro opportunitate,
imposito ture, incensat imaginem, dum canitur psalmus aut hymnus
de beatae Mariae Virginis titulo in imagine repraesentato, vel v. gr.
una ex sequentibus antiphonis (cf. App. n. 21):
Benedicta es tu, Virgo Mana,
a Domino Deo excelso
prae omnibus mulieribus super terram.
vel (cf. App. n. 1):
Sub tuum praesidium confugimus,
sancta Dei Genetrix;
nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus;
sed a periculis cunctis libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.
Conclusio ritus
1016. Celebrans populum benedicit, manibus extensis super eum,
dicens:
Deus, qui per beatae Mariae Virginis partum
genus humanum sua voluit benignitate redimere,
sua vos dignetur benedictione ditare.
R. Arnen.
388 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGIOE CONEXARUM
Eiusque semper et ubique patrocinia senti&tis,
per quam auctorem vitae suscipere meruistis.
r. Arnen.
Et qui hodierna die devotis mentibus convenistis,
spiritalium gaudiorum caelestiumque praemiorum
vobiscum munera reportetis.
$. Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus,
i*. Arnen.
1017. Laudabiliter ritus apto cantu perficitur.
III. ORDO BENEDICTIONIS IMAGINIS SANCTORUM
Ritus initiales
1018. Populo congregato, opportune fit cantus aptus, quo expleto,
celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Arnen.
1019. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia Domini nostri Iesu Christi,
qui est corona Sanctorum omnium,
et caritas Dei,
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta.
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
BENEDICTIO IMAGINIS SANCTORUM
389
1020. Deinde celebrans fideles breviter alloquitur ut eorum animos
ad celebrationem disponat et ritus sensum illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis:
Ritum celebraturi, fratres, quo Deus benedicetur, occasione
data hanc novam et praeclaram imaginem sancti N., fidelium
venerationi publicae exhibendi, animos in primis apte dispo¬
namus oportet, ut celebrationis sensum perspectum habea¬
mus. Sanctorum imagines publicae fidelium venerationi exhi¬
bens, id Mater Ecclesia maxime spectat ut nos, effigies eorum
qui Christum fideliter sunt secuti conspicientes, futuram Civi¬
tatem inquiramus, simulque edoceamur qua via ad perfec¬
tam cum Christo unionem tutissime pervenire possimus.
Sancti enim Iesu Christi amici sunt et coheredes, fratres
quoque nostri ac benefactores eximii, qui nos diligunt, nobis
adsunt, sollicite pro nobis intercedunt, mirabili modo no-
biscum communicant.
Lectio verbi Dei
1021. Deinde lector, unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
unum vel plures Sacrse Scripturas textus, selectos praesertim ex iis
qui in Missalis Romani vel Liturgi® Horarum Lectionario proponun¬
tur sive in Communi sive in Proprio Sanctorum, interiectis congruen¬
tibus psalmis responsoriis vel intervallis silentio peragendis. Lectio
Evangelii principem locum semper obtineat. Legi possunt etiam textus
qui infra proponuntur.
Mt 5, 1-12a « Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra
copiosa est in ccelis ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaium.
Videns Iesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset,
accesserunt ad eum discipuli eius; et aperiens os suum do¬
cebat eos dicens:
«Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
cselorum.
390 benedictiones locorum et rerum vitje liturgice conexarum
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satu¬
rabuntur.
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quo¬
niam ipsorum est regnum caelorum.
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint
et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter
me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa
est in caelis ».
1022. Vel:
Eph 3, 14-19 « Scire supereminentem scientice caritatem Christi ».
Flecto genua mea ad Patrem ...
1 Petr 4, 7b-ll « Unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum
illam administrantes ».
Carissimi: Estote prudentes...
1 Io 5, 1-5 « Hcec est victoria, quce vincit mundum: fides nostra ».
Carissimi: Omnis qui credit...
1023. Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 1, 1-2. 3. 4 et 6
r. (2a) In lege Domini voluntas eius.
Ps 14 (15), 2-3. 4-5
r. (Cf. Ib) Iustus requiescet in monte sancto tuo, Domine.
Ps 33 (34), 2-3. 4-5. 6-7. 8-9. 10-11
r. (2a) Benedicam Dominum in omni tempore.
BENEDICTIO IMAGINIS SANCTORUM
391
1024. Deinde celebrans, pro opportunitate, homiliam habet, in qua
cum lectiones biblicas tum munus Sanctorum in vita Ecclesiae apte
illustrat, ut sensus celebrationis fide percipiatur.
Preces
1025. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex intercessionibus quae infra proponuntur,
celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria communitatis vel rerum adiuncta respiciant.
Deum Patrem, qui Sanctos reddit conformes imagini Filii sui
et Spiritus virtute Ecclesiam iugiter sanctificat, supplices
exoremus, dicentes:
R. Per intercessionem Sancti M., salva nos, Domine.
Deus, fons sanctitatis,
qui multiformis gratiae tuae mirabilia
in Sanctis fulgere fecisti,
— concede nobis in illis magnitudinem tuam celebrare. R.
Deus sapientissime,
qui Apostolos per Christum
Ecclesiae fundamentum constituisti,
— serva fideles tuos in eorum doctrina. R.
Qui Martyribus fortitudinem testimonii
usque ad effusionem sanguinis dedisti,
— redde christianos testes fideles Filii tui. R.
Qui sanctis Virginibus
donum insigne dedisti Christum virginem imitandi,
— concede ut virginitatem tibi consecratam
peculiare signum caelestium bonorum agnoscant. R.
Qui in Sanctis omnibus praesentiam tuam ostendis
et vultum et verbum tuum manifestas.
392 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGIC^E CONEXARUM
— tribue fidelibus tuis ut, dum illos venerantur,
tibi se sentiant pressius adhaerere. &.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
1026. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut
divinum exposcant auxilium:
Unius Spiritus virtute
ex multis gentibus congregati,
et cuncti ad unam sanctitatem vocati,
unum Deum et Patrem suppliciter exoremus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant.
Oratio benedictionis
1027. Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Te magnificamus, Domine,
quia solus es sanctus et, nostri misertus,
in mundum misisti Filium tuum, lesum Christum,
omnis sanctitatis auctorem et consummatorem;
qui, super nascentem Ecclesiam,
Sanctum Paraclitum emisit Spiritum:
vocem, quae sanctitatis docet arcana,
auram, quae fortia suggerit atque suavia,
ignem, qui corda fidelium exurit caritate,
semen divinum, quod uberrimos gratiae germinat fructus.
Te igitur, Domine, hodie glorificamus,
quia eiusdem Spiritus donis beatum N. ditasti,
in cuius venerationem famuli tui
hanc imaginem effingendam curarunt.
BENEDICTIO IMAGINIS SANCTORUM
393
Concede, quaesumus, ut ipsi vestigia Domini sectantes
et sancti N. intuentes exempla,
in virum occurrant perfectum,
in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Verbo et exemplo Evangelium nuntient,
pro quo ne sanguinem quidem dubitent offerre;
crucem dominicam cotidie baiulantes,
pro tui fratrumque servitio impendantur;
terrenae civitatis explentes officia,
eam Imbuant Spiritu Christi
et ad mansionem supernam oculos attollant,
ubi tu, Pater, eos cum Filio tuo regnaturos excipies.
Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum,
i?. Arnen.
1028. Vel:
Deus, fons omnis gratiae et sanctitatis,
intuere benignus nos famulos tuos,
qui hanc sancti N. effigiem apparavimus,
et praesta ut eius intercessionem experiamur,
qui, Christi amicus et coheres effectus,
evangelicae vitae testis effulget
et apud te eximius intercessor.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
1029. Post orationem benedictionis celebrans pro opportunitate,
imposito ture, incensat imaginem, dum canitur psalmus, aut hymnus
qui congruat Sancto cuius imago benedicitur, vel una ex sequentibus
antiphonis (cf. App. n. 22):
Laudem dicite Deo nostro,
omnes Sancti eius
et qui timetis Deum, pusilli et magni;
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
394 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITjE LITURGICE CONEXARUM
Gaudeamus, et exsultemus,
et demus gloriam ei.
Vel antiphona (cf. App. n. 23):
Sapientiam Sanctorum narrent populi,
et laudes eorum nuntiet Ecclesia.
Conclusio ritus
1030. Celebrans populum benedicit, manibus extensis super eum,
dicens:
Deus, gloria et exsultatio Sanctorum,
benedicat vos benedictione perpetua,
qui vobis tribuit tantis patrociniis adiuvari.
$. Amen.
Eorum intercessione a praesentibus malis liberati,
et exemplis sanctae conversationis instructi,
in servitio Dei fratrumque inveniamini semper intenti.
B. Amen.
Quatenus cum iis omnibus
valeatis illius patriae vos gaudia possidere,
in qua filios suos supernis coniungi civibus
in pace perpetua sancta laetatur Ecclesia.
B. Amen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
$. Amen.
1031. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XXX
ORDO BENEDICTIONIS CAMPANAE
PR/ENOTANDA
1032. Antiquus est mos christianam plebem aliquo signo vel sonitu
ad coetum liturgicum convocandi eamque monendi de praecipuis com¬
munitatis localis eventibus. Itaque Campanarum vox sensus populi
Dei quodammodo exprimit, cum ipse exsultat aut plorat, gratias agit
aut supplicat, in unum convenit et suae in Christo unitatis mysterium
manifestat.
1033. Propter intimam rationem quam campanae habent cum vita
populi christiani, mos invaluit, qui opportune servatur, eas benedi¬
cendi antequam turre campanaria collocentur.
1034. Oportet campanam benedicendam loco designato ita suspendi
vel collocari ut, si casus fert, commode circumiri et pulsari possit.
1035. Pro locorum et rerum adiunctis, campana benedicitur die
festivo vel extra ecclesiam vel etiam intra ecclesiam, ritu qui infra
nn. 1037-1050 proponitur. Si vero opportunum videtur eam infra Mis¬
sam benedici, benedictio fit post homiliam, iis servatis quas n. 1051
dicuntur.
1036. Hic Ordo adhiberi potest a presbytero, qui, ritus structura et
elementis potioribus servatis, semper quaedam elementa sumere potest
ut celebratio adiunctis loci et personarum melius accommodetur. Si
ritui laudabiliter praeest Episcopus, omnia opportune aptentur.
396 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITM LITURGICE CONEXARUM
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1037. Communitate congregata, opportune fit cantus aptus, quo
expleto celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Arnen.
1038. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Grdtia Domini nostri Iesu Christi,
caritas Dei, qui nos convocat in unam Ecclesiam,
et communicatio Sancti Spiritus
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacra Scriptura praesertim deprompta. Populus
respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1039. Deinde celebrans fideles breviter alloquitur ut eorum animos
ad celebrationem disponat et ritus sensum illustret, quod facere potest
his vel similibus verbis:
Laetus nobis hodiernus dies illucet cum haec ecclesiae domus
novis instruitur campanis, et occasio praebetur Deum hac
celebratione benedicendi. Campanae enim vitae populi Dei
quodammodo conectuntur: eorum sonus tempora orationis
metitur, plebem congregat ad liturgicas actiones peragendas,
fideles monet de gravioribus eventibus qui hanc Ecclesiae
portionem (hanc civitatem) aut singulos fideles vel laetitia
vel dolore afficiunt. Pia adsimus ergo devotione his ritibus
BENEDICTIO CAMPANA
397
ut in nostra vita campanas audientes, recordemus unam nos
esse familiam atque earum sono obsequentes, in unum con¬
veniamus, nostram in Christo unitatem manifestantes.
Lectio verbi Dei
1040. Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum ex iis qui infra proponuntur.
Me 16, 14-16. 20 « Euntes in mundum universum prcedicate
Evangelium omni creatur ce ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Marcum.
Novissime, recumbentibus undecim, illis Iesus apparuit,
et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis,
quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Et dixit eis: « Euntes in mundum universum praedicate evan¬
gelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur ». Illi
autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante
et sermonem confirmante, sequentibus signis.
1041. Vel:
Num 10, 1 - 8 . 10 « Fac tibi duas tubas argenteas ».
In diebus illis: Lociitus est Dominus ad Moysen...
1 Chr 15 , 11 - 12 . 25 - 28 ; 16 , 1-2 « Deducebant arcam foederis Domini
in iubilo et bucina et tubis ».
In diebus illis: Vocavit David Sadoc et Ablathar sacerdotes ...
Is 40, 1 - 5 . 9-11 « Exalta in fortitudine vocem tuam, quce evangelizas
Ierusalem ».
« Consolamini, consolamini populum meum ...
Act 2 , 36 - 39 . 41-42 « Vobis est repromissio et omnibus quoscumque
advocaverit Dominus ».
In die Pentecostes dicebat Petrus Iudsfeis: « Certissime sciat omnis
domus Israel...
398 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITE LITURGICE CONEXARUM
Mt 3, 1-11 « Venit loannes, prcedicans: Appropinquavit regnum
acetorum ».
In diebus illis venit loannes Baptista, praedicans...
Mc 1, 1-8 « Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ».
Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei...
1042. Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 28 (29), 1-2. 3 et 5. 7-9. 10-11
(4) Vox Domini in virtute,
vox Domini in magnificentia.
Ps 150, 1-2. 3-4. 5
$. (2b) Laudate Dominum
secundum multitudinem magnitudinis eius.
1043. Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum tum celebrationis tum usus
campanas percipiant.
Preces
1044. Sequitur, pro opportunitate, prex communis. Ex invocationi¬
bus quas infra proponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptio¬
res videantur vel alias adicere quae peculiaria adstantium vel rerum
adiuncta respiciant.
Ad Deum Patrem, qui Ecclesiam suam ex cunctis gentibus
vult adunare, supplices dirigamus preces, una voce dicentes:
R. Ecclesiam tuam congrega ex universis gentibus.
Domine Deus, qui in unum nos vocare non desinis,
ut, uno Spiritu animati,
unam viam percurramus salutis. ».
BENEDICTIO CAMPANA
399
Domine Deus, qui nos, plebem tuam,
signum perfectius vis fieri
praesentiae tuae apud homines.
Domine Deus, qui fratrum dolores et gaudia
nos doces participare,
quo plenior fiat nostra dilectio. r.
Domine Deus, qui superna laetitia
hodie nostrum locupletas coetum,
quo tui mysterii nuntium ferat ad fratres, r.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
1045 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut divi¬
num exposcant auxilium:
Laudes et petitiones nostras ad Patrem,
qui nos in unam congregavit domum,
oratione confirmemus.
Et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant.
Oratio benedictionis
1046 . Tum celebrans, manibus extensis, orationem benedictionis
profert:
Te, Domine, sancte Pater, benedicimus,
qui Filium tuum in hunc mundum misisti,
ut homines, peccati vulnere dispersos,
effuso sanguine congregaret,
et, in unum collectos ovile,
ipse, unus pastor, regeret atque nutriret.
Te ergo, Domine, deprecamur,
400 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGICyE CONEXARUM
ut, campanse sonitu advocante,
fideles tui ad ecclesiam festina exsultatione concurrant
et in Apostolorum doctrina, in fraterna concordia,
in fractione panis et in oratione perseve antes,
cor unum fiant et anima una,
ad laudem gloriae tuae.
Per Christum Dominum nostrum.
U. Arnen.
1047 . Vel:
Deus, cuius vox prima mundi luce
in auribus resonavit hominis,
eum ad divinum invitans consortium,
ineffabilia docens, salutaria monens:
Deus, qui Moysen, servum tuum,
ad populum congregandum
argenteas tubas adhibere iussisti;
Deus, qui non renuis in Ecclesia tua
ex aere confici campanas,
quae populum tuum ad orandum invitent:
hac benedictione ^ ut tibi dicatam accipe
hanc novam campanam,
et fac, ut omnes fideles tui,
qui eius vocem perceperint,
corda ad te dirigant
et, fratrum gaudia et luctus participantes,
ad domum ecclesiae festinent,
ubi Christum praesentem sentiant,
verbum tuum audiant
votaque sua tibi pandant.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
BENEDICTIO CAMPANA
401
1048 . Post orationem benedictionis celebrans, pro opportunitate,
aqua benedicta aspergit et, imposito ture, incensat campanam, dum
canitur antiphona (cf. App. n. 24):
Cantate Domino,
et benedicite nomini eius, alleluia.
cum Psalmo 149, vel alius aptus cantus.
Psalmus 149, 1-5
1 Cantate Domino canticum novum; *
laus eius in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, *
et filii Sion exsultent in rege suo.
(Repetitur antiphona)
3 Laudent nomen eius in choro, *
in tympano et cithara psallant ei,
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo, *
et honorabit mansuetos in salute.
(Repetitur antiphona)
5 Iubilent sancti in gloria, *
laetentur in cubilibus suis.
(Repetitur antiphona)
Gloria Patri, et Filio, *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in saecula saeculorum. Arnen.
(Repetitur antiphona)
Conclusio ritus
1049 . Celebrans populum benedicit, manibus super fideles extensis,
dicens:
402 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGIC/E CONEXARUM
Deus, qui ex multis gentibus
unam congregat Ecclesiam,
sua vos clementia benedicat,
qui ad novam benedicendam campanam
huc festinanter convenistis.
HE Arnen.
Misericors ipse concedat, ut illi quos
campanas clara resonantis voce
in domum ecclesiae convocaverit,
verbo, quod audiunt, intentas praebeant aures.
Arnen.
Quatenus omni inter fratres divisione sublata,
et sincera caritate invicem diligentes,
divina mysteria unanimes celebrent.
U. Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
1050 . Si opportunum videtur, celebrans et fideles campanam bene¬
dictam pulsant in signum laetitiae. Laudabiliter apto cantu ritus per¬
ficitur.
1051 . Si benedictio campanae fit intra Missam (cf. supra n. 1035),
haec serventur:
— dicitur Missa diei;
— lectiones, praeterquam in sollemnitatibus, festis, diebus dominicis,
sumi possunt vel ex Missa diei vel ex iis quae nn. 1040-1042 propo¬
nuntur;
— benedictio campanae fit post homiliam, iuxta ritum qui nn. 1044-
1047 describitur.
CAPUT XXXI
ORDO BENEDICTIONIS ORGANI
Praenotanda
1052. In divinis mysteriis peragendis musica sacra magni est mo¬
menti; organum autem in Ecclesia latina in honore habetur, quippe
quod sive cum cantus comitetur sive cum solum pulsetur, sacris
addat splendorem, divinas laudes prosequatur, fidelium preces foveat,
eorumque mentes ad Deum extollat.
Propter intimam rationem quam organum habet cum musica et
cantu in actionibus liturgicis piisque populi christiani exercitiis,
opportunum est illud benedici antequam usui liturgico destinetur.
1053. Hic Ordo adhiberi potest a presbytero, qui, ritus structura et
elementis potioribus servatis, semper quaedam elementa sumere
potest, ut celebratio adiunctis loci et personarum melius accommo¬
detur. Si ritui laudabiliter praeest Episcopus, omnia opportune
aptentur.
1054. Benedictio organi quolibet die peragi potest, praeterquam
temporibus quibus ius organi usum moderatur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1055. Communitate congregata, opportune fit cantus aptus, quo
expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
404 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGICE CONEXARUM
1056 . Deinde celebrans adstantes salutat dicens:
Dei Patris dilectio,
pax Domini nostri Iesu Christi,
et solacium Sancti Spiritus
sit semper vobiscum.
vel:
Dominus, quem Sancti sine fine collaudant,
sit semper vobiscum.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1057 . Tum celebrans adstantes ad benedictionem accipiendam di¬
sponit his vel similibus verbis:
Huc convenimus, fratres dilectissimi, ad novum organum
benedicendum, quo divinae liturglae celebratio pulchrior eva¬
dat atque sollemnior. Cum enim ars musica in sacris actio¬
nibus adhibita id spectet in primis, ut glorificetur Deus et
homines sanctificentur, sonus organi signum fit praeclarum
illius cantus novi, quem Deo cantare iubemur: canticum
equidem novum tum vere canimus cum bene vivimus, cum
Dei voluntati alacres laetique adhaeremus, cum, Invicem dili¬
gentes, mandatum novum adimplemus.
Lectio verbi Dei
1058 . Deinde lector, unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum ex iis qui infra proponuntur.
Coi 3, 12-17 «In gratia cantantes in cordibus vestris Deo ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Colossenses.
Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera mise¬
ricordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, patien-
BENEDICTIO ORGANI
405
tiam, supportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis
adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit
vobis, ita et vos. Super omnia autem haec caritatem, quod
est vinculum perfectionis. Et pax Christi dominetur in cor¬
dibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et
grati estote.
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni
sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis,
hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus
vestris Deo; et omne, quodcumque facitis in verbo aut in
opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo
Patri per ipsum.
1059 . Vel:
Num 10, 1-10 « Canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ».
Locutus est...
1 Chr 15, 3. 16. 19-21. 25 Clangebant tubis coram arcam.
Congregavit David universum Israel...
2 Chr 5, 2-5a. 11-14 Sacerdotes canentes tubis.
Congregavit Salomon maiores natu Israel... usque ad tabernaculi.
Eph 5, 15-20 « Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino ».
Videte, caute quomodo ambuletis ...
Lc 1, 39-47 « Exsultavit spiritus meus in Deo Salvatore meo ».
Exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana ...
Lc 10, 21-22 « lesus exsultavit Spiritu Sancto ».
In illa hora ...
1060 . Pro opportunitate, dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 46 (47), 2-3. 7-8
R. (cf. 6) Psallite Deo in iubilo et in voce tubce.
Ps 97 (98), 1. 2-3. 4-6
(cf. 5 et 6) Psallite et iubilate Domino.
406 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^ LITURGICvE CONEXARUM
1061 . Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum tum celebrationis, tum usus
organi percipiant.
Preces
1062 . Sequitur, pro opportunitate, prex communis. Ex invocationi¬
bus, quae infra proponuntur, celebrans seligere potest eas, quas aptio¬
res videantur vel alias adicere, quae peculiaria adstantium vel rerum
adiuncta respiciant.
Exsultantes, fratres dilectissimi, Deum omnipotentem ma¬
gnificemus, pro innumeris quibus nos cumulat suae bonitatis
donis, elque, sicut Apostolus admonet, gratias reddamus eius
laudes corde et ore canentes:
B. Gloria tibi, Domine.
Pater sancte, rex caeli et terrae,
fons totius perfectionis
omnlsque sacri concentus
inspirator assiduus,
te laudamus
propter magnam gloriam tuam.
Domine Iesu Christe, splendor gloriae Patris,
qui homo factus ad homines venisti,
ut peccatum mundi tolleres
fratresque redemptos tua ditares gratia,
te glorificamus
propter magnam misericordiam tuam. r.
Spiritus Sancte Deus,
qui in hominum cordibus inhabitas
eosque in unum corpus aedificas,
te celebramus
propter tuam in Ecclesia arcanam praesentiam, r.
BENEDICTIO ORGANI
407
Sancta Trinitas, unus Deus,
rerum omnium principium et finis,
cui canticum novum caeli et terra decantant,
te adoramus
propter investigabilem beatitudinem tuam. 5 .
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
1063 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans, his vel similibus verbis, omnes ad orandum invitat, ut
divinum exposcant auxilium:
Nunc vero, unius qui sumus sanctae Ecclesiae membra,
una voce et uno corde,
Deum et Patrem nostrum invocemus.
et pro opportunitate, omnes per aliquod temporis spatium silentio
orant.
Oratio benedictionis
1064 . Tum celebrans, manibus extensis, benedictionis orationem
profert:
Domine Deus, qui semper antiqua es pulchritudo,
semperque nova,
cuius sapientia regitur mundus
et bonitate decoratur orbis,
te Angelorum ordines collaudant
tuis semper nutibus obsequentes,
te sidera concinunt universa
legis tuae praecepta constanti motu servantes,
te omnes redempti sanctum una voce proclamant
et corde, ore, vita,
iucunda exsultatione concelebrant.
Sed et nos, plebs tua sancta,
408 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VTDE LITURGIC^ CONEXARUM
in hac sede laetanti animo congregati,
universali concentui nostras cupimus iungere voces:
quo autem dignius ad tuam maiestatem
hymnus noster ascendat,
hoc tibi benedicendum organum exhibemus,
ut eius sonu adiuvante, laudes et preces
concinna tibi modulatione canamus.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
1065 . Deinde celebrans organum, imposito ture, incensat; dum illud
opportune prima vice in usum deducitur.
CONCLUSIO RITUS
1066 . Celebrans populum benedicit, manibus super fideles extensis,
dicens:
Dominus, qui omni est laude dignus,
vobis concedat, ut, cui ore, corde, vita
nunc in terra cantare satagitis,
in cselis aliquando canticum novum
perpetuo decantare possitis.
UL Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
1067 . Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XXXII
ORDO BENEDICTIONIS RERUM QUAi IN LITURGICIS
CELEBRATIONIBUS USURPANTUR
Praenotanda
1068. Inter res ad sacrum cultum pertinentes, quaedam, utpote quae
peculiari sint observatione dignae, antequam in usum assumantur
laudabiliter benedicuntur.
1069. Calix et patena benedicuntur ritu in Pontificali Romano
descripto. 30
1070. Vasculum vero seu pyxis, ostensorium, vestes, quibus sacri
ministri induuntur, necnon linteamina, uti sunt corporalia et tobaleae,
quae in liturgicis celebrationibus de more usurpantur, opportune
benedicuntur.
1071. Res pro liturgicis celebrationibus benedicendae respondere
debent normis a legitima auctoritate statutis: pulchrae quidem sint
et exquisita elegantia confectae, semper tamen mera sumptuositate
vitata.
1072. Convenit plures res unico ritu benedicere vel intra Missam
vel etiam in aliqua celebratione, quam fideles opportune participent.
Si vero una tantum res benedicenda sit. Ritus brevior extra Missam
adhiberi potest.
1073. Ritus brevior extra Missam adhiberi potest etiam a diacono.
30 Cf. Pontificale Romanum, Ordo Dedicationis ecclesiae et altaris, Caput VII, Ordo
benedictionis calicis et patenae.
410 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIUE LITURGIOE CONEXARUM
I. ORDO BENEDICTIONIS
INTRA MISSAM ADHIBENDUS
1074 . Ad indolem didacticam celebrationum promovendam et ad
ritus captui fidelium accommodandos, pro opportunitate, praevideri
potest usus rerum benedictarum in eadem Missae celebratione. Ideo
vestes in Missae celebratione a sacerdote induendae necnon tobaleae
ad altare cooperiendum, ante ritus initiales coram populo benedici
possunt.
1075 . Alio vero modo post lectionem verbi Dei fit homilia, in qua
sacerdos tum lectiones biblicas tum sensum benedictionis illustret.
1076 . Oratione universali expleta, ministri vel legati communitatis
offerentis, res benedicendas ante celebrantem deferunt.
1077 . Tum celebrans adstantes ad benedictionem disponit his vel
similibus verbis:
Fratres carissimi, res quae huc sunt allatae, peculiari nunc
benedictione donantur ut significetur ad cultum divinum eas
unice destinari. Sed Dominum deprecemur ut nos quoque
benedictione sua confirmet, quatenus ipse, qui Sanctus est,
et nos sanctos efficiat ac dignos, qui divina mysteria pia devo¬
tione celebremus.
Oratio benedictionis
1078 . Deinde celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc celebrans,
extensis manibus, prosequitur:
Benedictus Deus,
qui per Filium tuum, Novi Testamenti mediatorem,
laudem nostram clementer accipis
BENEDICTIO RERUM AD USUM LITURGICUM
411
et dona tua largiter dispensas:
concede, quaesumus, ut haec omnia
divini cultus celebrationi dicata,
dum pietatis nostrae signum exsistunt,
devotionis praebeant incrementum.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
1079 . Vel, pro vestibus liturgicis:
Benedictus Deus, qui Filium tuum Unigenitum
Novi Testamenti
summum et aeternum constituisti sacerdotem,
et homines elegisti
ut tuorum essent dispensatores mysteriorum:
concede, quaesumus, ut has vestes,
ad sacra celebranda dispositas
ac tua benedictione ditatas,
ministri tui reverenter induere
et sancta conversatione satagant honestare.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
II. RITUS BREVIOR
1080 . Fidelibus congregatis, celebrans incipit dicens:
y. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
Omnes respondent:
i*. Qui fecit caelum et terram.
412 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT/E LITURGIOE CONEXARUM
vel:
y. Dominus voblscum.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
1081 . Tum celebrans ad benedictionis celebrationem adstantes pro
opportunitate disponit.
1082 . Unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit aliquem textum
Sacrae Scripturae:
Rom 12, 1: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut
exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo
placentem, rationabile obsequium vestrum.
Gal 3, 26-27: Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum in-
duistis.
Act 2, 42: Discipuli erant perseverantes in doctrina Apostolo¬
rum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
Io 4, 23: Venit hora et nunc est, quando veri adoratores ado¬
rabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales
quaerit, qui adorent eum.
1083 . Deinde celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc celebrans,
extensis manibus, prosequitur:
Benedictus Deus,
qui per Filium tuum, Novi Testamenti mediatorem,
laudem nostram clementer accipis
et dona tua largiter dispensas:
BENEDICTIO RERUM AD USUM LITURGICUM
413
concede, quaesumus, ut haec omnia
(vel v. gr. haec pyxis / hoc ostensorium /
haec linteamina / haec tobalea)
divini cultus celebrationi dicata (dicatum),
dum pietatis nostrae signum exsistunt (exsistit),
devotionis praebeant (praebeat) incrementum.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
1084 . Vel, pro vestibus liturgicis:
Benedictus Deus, qui Filium tuum Unigenitum
Novi Testamenti
summum et aeternum constituisti sacerdotem,
et homines elegisti
ut tuorum essent dispensatores mysteriorum:
concede, quaesumus, ut has vestes,
ad sacra celebranda dispositas
ac tua benedictione ditatas,
ministri tui reverenter induere
et sancta conversatione satagant honestare.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
CAPUT XXXIII
ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM
EXTRA MISS.E CELEBRATIONEM
Praenotanda
1085. Antiqua ex consuetudine inter signa, quibus Ecclesia utitur
ad fideles benedicendos, aqua frequenter adhibetur. Aqua autem rite
benedicta in fidelium mentes Christum revocat, qui benedictionis
divinas summa nobis exsistit, quique se aquam vivam vocavit, et Bap¬
tismum, aquae sacramentum, in signum salutiferae benedictionis pro
nobis instituit.
1086. Benedictio et aspersio aquae ordinarie peragitur die Dominica,
iuxta ritum in Missali Romano descriptum. 31
1087. Cum vero aquae benedictio fit extra Missae celebrationem,
ritus hic propositus adhibeatur, a sacerdote vel a diacono qui, ritus
structura et potioribus elementis servatis, rerum adiunctis celebra¬
tionem aptabunt.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1088. Celebrans incipit dicens:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
31 Cf. Missale Romanum, Appendix, Ordo ad faciendam ad aspergendam aquam
benedictam.
ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM
415
1089 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Deus, qui ex aqua et Spiritu Sancto
nos regenerdvit in Christo,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1090 . Tum celebrans, pro opportunitate, adstantes ad benedictionis
celebrationem disponit his vel similibus verbis:
Hac aquae benedictione, Christum aquam vivam ac Baptisma¬
tis recolimus sacramentum, in quo ex aqua et Spiritu Sancto
renati sumus. Quoties ergo hac aqua aspergemur, vel ea
tum intrantes in ecclesiam tum domi manentes cum signo
crucis utemur, gratias Deo agemus pro inenarrabili dono
eius, eiusque implorabimus auxilium, ut sacramentum vi¬
vendo teneamus, quod fide percepimus.
Lectio verbi Dei
1091 . Deinde fit ab uno ex adstantibus vel ab ipso celebrante brevis
lectio Sacrae Scripturae.
Io 7, 37-39 « Si quis sitit, veniat ad me ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Ioannem.
In novissimo die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit
dicens: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in
me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae
vivae ». Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant
qui crediderant in eum.
416 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIUE LITURGIC/E CONEXARUM
1092 . Vel:
Is 12, 1-6 « Haurietis aquas cum gaudio de fontibus salutis ».
Et dices in die illa ...
Is 55, 1-11 «Omnes sitientes, venite ad aquas».
Haec dicit Dominus Deus: « Omnes sitientes...
Sir 15, 1-6 « Timentem Deum aqua sapientiae potabit illum ».
Qui timet Deum...
1 Io 5, 1-6 « Venit per aquam et sanguinem ».
Carissimi, omnis qui credit ...
Ap 7, 13-17 « Agnus deducet eos ad vitee fontes aquarum ».
Respondit unus de senioribus dicens mihi loanni, in visione: « Hi qui
amicti sunt...
Ap 22, 1-5 « Fluvius aquee vitee procedens de throno Dei et Agni ».
Ostendit mihi loanni, in visione angelus fluvium...
Io 13, 3-15 « Vos mundi estis ».
Sciens Iesus quia omnia...
Oratio benedictionis
1093. Deinde celebrans dicit:
Oremus.
Post brevem silentii pausam, celebrans, manibus extensis, dicit ora¬
tionem benedictionis:
Benedictus es, Domine, Deus omnipotens,
qui nos in Christo, aqua viva salutis nostrae,
benedicere dignatus es et intus reformare:
concede ut qui huius aquae aspersidne
vel usu munimur,
renovata animae iuventute
per virtutem Sancti Spiritus
in novitate vitae iugiter ambulemus.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM
417
1094 . Vel:
Domine, sancte Pater,
respice super nos,
qui per Filium tuum redempti,
ex aqua et Spiritu Sancto
per Baptismum sumus renati:
praesta, quaesumus,
ut qui hac aqua fuerint aspersi,
corpore et mente renoventur
et puram tibi exhibeant servitutem.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
1095 . Vel celebrans dicit:
Omnium creator Deus, qui ex aqua et Spiritu
formam dedisti atque imaginem homini et universo.
R. Ecclesiam tuam benedic atque emunda.
Christe, qui de rescisso in cruce latere
sacramenta salutis scatere fecisti.
$. Ecclesiam tuam benedic atque emunda.
Sancte Spiritus, qui e baptismali Ecclesiae gremio,
in regenerationis lavacro,
novas nos constituisti creaturas.
Ecclesiam tuam benedic atque emunda.
1096 . Post orationem benedictionis, celebrans adstantes aqua bene¬
dicta aspergit, dicens, pro opportunitate:
Sit haec aqua suscepti Baptismatis memoria,
et Christum recolat,
qui Passione et Resurrectione sua nos redemit.
R. Arnen.
Interim peragitur cantus aptus.
CAPUT XXXIV
ORDO BENEDICENDI STATIONES « VIJE CRUCIS »
Praenotanda
1097. Quando in ecclesia vel oratorio stationes « Vise Crucis » eri¬
guntur, opportunum est ut benedictio ac erectio fiat celebratione ad
hoc instituta et ab eiusdem ecclesiae rectore vel ab alio presbytero
peracta, cum populi participatione, ita tamen ut celebratio ipsa
immediate praecedat pium exercitium « Viae Crucis ». Si vero stationes
«Viae Crucis » in ecclesia dedicanda vel benedicenda iam exstant,
nulla peculiari erectione indigent.
1098. Imagines stationum cum crucibus, vel cruces tantum, con¬
venienti modo coram fidelibus, vel iam proprio loco disponantur.
1099. Ex hoc Ordine semper quaedam sumi possunt, ita ut cele¬
bratio, structura ritus ac potioribus elementis servatis, condicioni¬
bus loci et adstantibus accommodetur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1100. Communitate congregata, cani potest hymnus Vexilla Regis
prodeunt (cf. App. n. 25), vel alius cantus aptus.
1101. Quo expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
BENEDICTIO « VI^ CRUCIS »
419
1102. Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Dominus Iesus,
qui pro nobis passus est,
et suo paschali mysterio nos redemit,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1103 . Tum celebrans ad benedictionem et ad pium exercitium pe¬
ragendum adstantes disponit his vel similibus verbis:
Deus misericordiarum, homines salvos fecit per mortem et
resurrectionem Filii sui. Qui semetipsum exinanivit formam
servi accipiens, factus pro nobis obciediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
Immensam hanc Christi caritatem commemorantes, ad
viam crucis mente et corde percurrendam pia devotione invi¬
tamur, ut gratias agentes Domino, qui pro nobis in cruce
mortuus est, et nos ipsi peccato moriamur et in novitate
vitae ambulemus.
Lectio verbi Dei
1104 . Deinde lector, vel unus ex adstantibus, vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in
Missalis Romani Lectionario pro Missis de mysterio sanctae Crucis 32
vel infra proponuntur.
32 Cf, Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 969-975.
420 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITJE LITURGICvE CONEXARUM
1 Petr 2, 19-25 « Christus passus est pro nobis, vobis relin¬
quens exemplum ».
Audite, fratres, verba Petri apostoli.
Carissimi: Haec est gratia, si propter conscientiam Dei susti¬
net quis tristitias, patiens iniuste. Quae enim gloria est si
peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et
patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. In hoc enim
vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relin¬
quens exemplum, ut sequamini vestigia eius: qui peccatum
non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; qui cum male¬
diceretur, non remaledicebat, cum pateretur, non commina¬
batur, commendabat autem iuste iudicanti; qui peccdta no¬
stra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis
mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. Eratis
enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastdrem
et episcopum animarum vestrarum.
1105 . Vel:
1 Petr 3, 18 — 4, 2 « Christo passo in carne, et vos eadem cogitatione
armamini ».
Carissimi, Christus semel pro peccatis passus est...
Mt 5, l-12a « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam »..
Videns Iesus turbas ... 12 usque ad copiosa est in caelis.
Lc 18, 31-34 « Consummabuntur omnia quce scripta sunt per prophetas
de Filio hominis ».
Assumpsit Iesus duodecim...
1106 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 21 (22), 8-9. 17-18a. 23-24
r. (2a) Deus, Deus meus, quare me dereliquisti?
Ps 30 (31), 2 et 6. 12-13. 15-16
R. (Lc 23,46) Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
BENEDICTIO « VI^ CRUCIS »
421
1107 . Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
1108 . Sequitur prex communis. Ex invocationibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria adstantium vel rerum adiuncta respiciant.
Christum, qui dilexit nos et redemit nos in sanguine suo,
laudibus extollamus, elque qui pro nobis mortuus est et
resurrexit, gratias agamus, dicentes:
B. Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo.
Qui homo factus,
viam salutis in cruce hominibus protulisti:
— fac ut cruci tecum confixi,
tibi commoriamur
ut et tibi convivere possimus. B.
Qui discipulos tuos
crucem suam cotidie baiulare iussisti:
— adiuva nos ut te patientem sequamur
et gloriosum aliquando contemplemur. B.
Qui ad Calvarium ductus,
adiutorem non recusasti,
qui crucem tuam portaret:
— nos tecum pro Ecclesia
magno animo compati concede, B.
Qui viam crucis ascendens
mulierum plangentium pia es miseratione levdtus:
— concede ut fratres nostros
consolatione sublevemur. B.
Qui per sanguinem crucis tuae
omnia pacificasti:
422 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM \TVM LITURGIOE CONEXARUM
— omnes tecum homines coniunge
ut omni divisione sublata,
in uno ovili te unum habeant pastorem. R.
Qui exaltatus a terra
omnes ad te trahere promisisti:
— universos homines
ad tuam converte dilectionem. R.
Qui pati in via crucis voluisti,
ut omnibus auxilium ferres qui probantur:
— crucis nos edoce scientiam
ut qui tuis passionibus communicamus,
in revelatione gloriae tuae gaudeamus exsultantes. R.
Qui in cruce positus
latroni tecum compatienti
paradisum promisisti:
— nobis in huius vitae doloribus adesto,
ut tibi compatientes in terris
tecum in caelis conglorificamur, r.
Qui in cruce positus,
Mariam, Matrem tuam, nobis in discipulo commisisti:
— fac ut cum ea passionis tuae
consortes simus et gloriae, ft.
Oratio benedictionis
1109 . Tum celebrans, manibus extensis, orationem benedictionis
profert:
Deus, cuius Filius
pro nobis traditus est et resurrexit,
ut peccatis mortui, iustltiae vivamus:
benedictionis tuae gratia
adesto propitius fidelibus tuis,
passionis eius mysteria devote recolentibus,
BENEDICTIO « VI/E CRUCIS »
423
ut qui Christum sequentes crucem suam in patientia baiulant
in revelatione gloriae eius gaudeant exsultantes.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
1110 . Vel:
Domine, Pater sancte,
qui voluisti ut crux Filii tui
omnium fons benedictionum
omniumque fieret causa gratiarum,
concede ut beatae Christi passioni
iugiter inhaerentes in terris,
aeterna resurrectionis gaudia consequamur.
Per Christum Dominum nostrum.
n. Arnen.
1111 . Post orationem benedictionis celebrans, pro opportunitate,
imposito ture, incensat omnes cruces vel imagines, dum canitur
antiphona (cf. App. n. 19):
Crucem tuam adoramus. Domine,
et sanctam resurrectionem tuam
laudamus et glorificamus:
ecce enim propter lignum
venit gaudium in universo mundo.
Vel alia antiphona vel cantus aptus, v. gr. Stabat Mater (ci. App. n. 26).
1112 . Deinde sequitur pium exercitium Viae Crucis, secundum loci
consuetudines.
Conclusio ritus
1113 . Fieri decet aptus cantus, v. gr. hymnus Ad cenam Agni providi
(cf. App. n. 27), in memoriam Resurrectionis. Postea celebrans popu¬
lum benedicit, dicens:
Deus, qui per Filii sui mortem et resurrectionem
genus humanum redimere dignatus est,
424 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGIOE CONEXARUM
vobis concedat ut, Christi passionem pie recolentes,
Dominum sequamini crucifixum
ut ipso in caelis perfruamini glorioso.
R. Arnen.
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, >$< et Spiritus Sanctus.
R. Arnen.
1114 . Vel:
Benedicat vos Deus,
qui per crucem et sanguinem Filii sui
nos redimere dignatus est atque salvare.
R. Arnen.
Concedat vobis
ut sanctae crucis sublimitatem et profundum,
devota mente cum omnibus sanctis
comprehendere possitis.
r. Arnen.
Quod pie agitis
sua ipse miseratione suscipiat,
et quas preces effunditis
clementer exaudire dignetur.
R. Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
r. Arnen.
CAPUT XXXV
ORDO AD CCEMETERIUM BENEDICENDUM
PRABNOTANDA
1115. Ecclesia, cum coemeterium locum sacrum habeat, studet ac
monet ut nova coemeteria, quae vel a communitate catholica vel a
publica potestate in regionibus catholicis exstruuntur, benedicantur
atque in iis erigatur Crux Domini, signum spei et resurrectionis pro
cunctis hominibus.
Christi autem discipuli « neque regione neque sermone neque poli¬
ticis vitae institutis a ceteris hominibus sunt distincti », 33 quorum in
familiaritate exoptant degere vitam: pro cunctis ergo hominibus cae¬
lestem Patrem exorant, pro illis qui « obierunt in pace Christi, et pro
eis quorum fidem Deus solus cognovit r. 34
Quare Christiani in coemeteriis sepeliunt et colunt non solum cor¬
pora eorum quos fide fratres effecit, sed et eorum quos humana natura
fecit consortes: omnes enim Christus in cruce redemit, pro omnibus
sanguinem fundens.
1116. Ritus congruenter peragitur ab Episcopo dioecesis; quod
munus Episcopus presbytero committere potest, ei praesertim quem
adiutorem habeat in cura pastorali fidelium qui coemeterium aedifi¬
candum curaverunt.
Si Episcopus praeest omnia opportune aptentur.
1117. Benedictio coemeterii quolibet die et hora peragi potest, prae¬
terquam Feria IV Cinerum et Hebdomada sancta; dies vero potissi¬
mum eligatur, quo fideles frequentes convenire possint, praesertim
dies Dominica, quia commemoratio hebdomadaria Paschae Domini
sensum paschalem mortis christianae melius exprimit.
33 Epistula ad Diognetum, 5: Funk, 1, 397.
34 Missale Romanum, Prex Eucharistica IV, n. 123.
426 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VITyE LITURGIC^E CONEXARUM
1118. Sicubi vero vel a publica potestate vel a communitate Chri¬
stiana — a fratribus nempe seiunctis et a catholicis — exstruitur
coemeterium, quod adhibebitur ad inhumandos defunctos commu¬
nitatum praesertim Christianarum, coemeterium praestat auspicari
celebratione oecumenica, cuius partes omnibus quorum interest coo-
perantibus disponentur. Celebratio autem, quatenus catholicos respi¬
cit, ab Ordinario loci est disponenda.
1119. Si communitas catholica invitatur ad auspicandum coemete¬
rium quod indolem religioni non christianae propriam aut mere laicam
praefert, Mater Ecclesia ritui non renuit adesse aut preces effundere
pro omnibus defunctis. Ad Ordinarium vero loci praesentiam catho¬
licorum spectat moderari.
Sacerdos autem catholicus et fideles, data facultate, Sacrae Scrip¬
turae seligant lectiones, psalmos, preces, quae dilucide exprimant
Ecclesiae doctrinam de morte et fine hominis, qui suapte natura ad
Deum vivum et verum propendet.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1120. Ubi fieri potest, praestat communitatem christifidelium ordi-
natim se conferre ab ecclesia aliove apto loco ad coemeterium bene¬
dicendum. Si processio fieri nequit vel haud opportuna videtur, fide¬
les congregantur ad limen coemeterii.
Deinde celebrans fideles salutat, dicens:
Gratia Domini nostri Iesu Christi,
qui largitor est vitse et mortis triumphator,
sit cum omnibus vobis.
vel aliam salutationem huic similem.
Populus respondet:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
BENEDICTIO CCEMETERII
427
1121. Deinde celebrans fidelium animos ad celebrationem oppor¬
tune disponit his vel similibus verbis:
Fratres carissimi: christiana pietate compulsi convenimus
ad coemeterium benedicendum, ubi fratrum nostrorum cor¬
pora requiescent donec dies Domini gloriosus lucescat. Dor¬
mitionis loco fratribus defunctis parato, ad supernam civi¬
tatem oculos levemus Christtimque aspiciamus pro nobis
passum et suscitatum, ut ille, nos resurgentes benignus exci¬
piat, quem exspectare iubemur vigilantes.
1122. Expleta admonitione, celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Tunc cele¬
brans, extensis manibus, prosequitur:
Deus, qui fideles tuos
peregrinam in terris constituis Ecclesiam,
ut aeternos incolas in caelos recipias,
respice hanc familiam tuam,
pie adeuntem coemeterium,
et praesta, ut locus,
quem ad inhumanda corpora paravit,
eam de vita in Christo futura commoneat,
qui reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae.
Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Arnen.
1123. Oratione expleta, diaconus admonet:
Procedamus in pace.
Et ordinatur processio ad coemeterium hoc modo: praecedit crucifer
medius inter duos ministros cum intorticiis accensis; sequitur cele¬
brans cum ceteris ministris, postremo fideles.
428 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGICAB CONEXARUM
1124. Incedente processione canitur antiphona (cf. App. n. 28):
Portio mea, Domine, sit in terra viventium.
vel antiphona (cf. App. n. 29):
Aperite mihi portas iustltiae,
ingressus in eas confitebor Domino.
vel antiphona (cf. App. n. 30):
Haec porta Domini, iusti intrabunt in eam.
cum Psalmo 117 (118), vel alio psalmo ex Ordine Exsequiarum prae¬
sertim sumpto, 35 vel alius aptus cantus.
1125. Si processio non est facienda, statim post collectam cele¬
brans cum ministris et fidelibus ingreditur coemeterium dum canitur
antiphona (cf. App. n. 31):
Audivi vocem de caelo dicentem:
beati mortui, qui in Domino moriuntur.
cum Psalmo 133 (134), vel alius aptus cantus.
LlTURGIA VERBI DEI
1126. Processio pergit ad locum in quo Crux est erecta, ubi fiet
lectio verbi Dei; si ibi commode hoc peragi non potest, ad sacellum
coemeterii vel ad alium aptiorem locum.
1127. Deinde leguntur unus vel plures Sacrae Scripturae textus ex
iis potissimum selecti qui in Lectionario Ordinis Exsequiarum propo¬
nuntur, 36 interiectis congruentibus psalmis responsoriis vel sacro silen¬
tio per aliquod temporis spatium servato. Lectio autem Evangelii prin¬
cipem locum semper obtineat. Si autem sequitur celebratio liturgiae
eucharisticae, legantur, congruo interiecto psalmo responsorio, sal¬
tem duae lectiones e Lectionario defunctorum 37 sumptae, quarum altera
sit Evangelii.
33 Cf. Rituale Romanum, Ordo Exsequiarum, nn. 145-165.
36 Cf. ibid., nn. 83-144.
37 Cf, Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae, nn. 1011-1026.
BENEDICTIO CCEMETERII
429
1128. Quibus expletis, celebrans homiliam habet illustrans tum
lectiones biblicas tum sensum paschalem mortis christianse.
Oratio benedictionis
1129. Expleta homilia, celebrans, stans ante Crucem in medio
coemeterii positam, ipsam Crucem et aream coemeterialem benedicit,
dicens, manibus extensis:
Deus totius consolationis,
mortalia corpora e terra plasmata
iusta sententia ad terram redire statuisti,
sed misericordi consilio hoc poenas decretum
in testimonium amoris convertisti:
tu enim Abrahae, credentium patri,
in terra promissionis sepulturam providisti;
tu, Tobiae pietatem
in sepeliendis fratribus sublimasti;
tu Filium tuum unigenitum
in novo voluisti condi sepulcro
ex quo victor mortis resurgeret
et nobis futurae resurrectionis pignus offerret.
Te ergo quaesumus, Domine,
ut hoc coemeterium ad inhumanda corpora
sub umbra Crucis instructum,
tuae benedictionis virtute
locus fiat requietis et spei;
hic defunctorum corpora in pace requiescant
donec glorioso Filii tui adventu
immortales resurgant;
hic vivorum mentes ad spem erigantur aeternam;
hinc tibi acceptabiles preces ascendant,
quae suffragio sint dormientibus in Christo
et tuam misericordiam sine fine collaudent.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
430 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGICE CONEXARUM
1130. Tunc celebrans in turibulum incensum immittit et Crucem
incensat. Deinde aqua benedicta aspergit coemeterium et adstantes.
Aspersionem coemeterii peragere potest vel stans in media area coeme-
teriali vel circumiens muros, quo in casu opportune canitur anti-
phona (cf. App. n. 32):
Exsultabunt Domino ossa humiliata.
cum Psalmo 50 (51), vel alius aptus cantus.
LlTURGIA EUCHARISTICA VEL PRECES
1131. Quibus peractis, si celebrandum est sacrificium dominicum
pro defunctis, celebrans, facta cum ministris debita reverentia, osculo
altare veneratur.
Ministri corporale, purificatorium, calicem, Missale in altari col¬
locant; deinde afferunt panem, vinum et aquam, et Missa prosequitur
more solito.
1132. Si vero dedicandum vel benedicendum est altare sacelli coeme¬
terii, omnia fiant, aptatis aptandis, ut in Ordine dedicationis ecclesiae
et altaris, in Pontificali Romano dicitur. 38
1133. Si autem Eucharistia non celebratur, expleta aspersione coe¬
meterii, ritus concluditur communi prece, vel modo orationis uni¬
versalis in Missae celebratione consueto vel modo qui hic proponitur:
Christo Domino, qui in cruce moriens peccatum delevit atque
e sepulcro resurgens mortem destruxit, supplices acclame¬
mus, dicentes:
r. Tu es vita et resurrectio nostra.
Christe, Fili hominis,
qui, in cruce moriens, Matrem passioni tuse sociasti,
38 Cf. Pontificale Romanum, Ordo dedicationis ecclesiae et altaris, cap. IV et VI.
BENEDICTIO CCEMETERII
431
et resurgens, replevisti laetitia,
— tribulatos subleva eorumque spem confirma, R.
Christe, Fili Dei vivi,
qui amicum Lazarum a mortuis suscitasti,
— ad vitam et gloriam defunctos suscita,
quos pretioso tuo sanguine redemisti. R.
Christe, maerentium consolator,
qui matris viduae filii mortem complorantis,
lacrimas abstersisti adolescentem suscitans,
— omnes consolare qui suos collacrimant defunctos. R.
Christe redemptor,
illumina eos qui te non cognoscentes,
spem non habent,
— ut resurrectionem credant et vitam saeculi venturi. R.
Christe, lux mundi,
qui caeco nato oculorum lumina dedisti
et te conspiciendi facultatem praebuisti,
-— tuum revela vultum defunctis,
qui nondum tua fruuntur luce. R.
1134. Deinde celebrans opportune introducit orationem dominicam
his vel similibus verbis:
Nunc ad caelorum Patrem animos erigamus
illam Domini precem dicentes,
qua et adventum regni petimus
et nostra postulamus relaxari delicta.
Omnes:
Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
432 BENEDICTIONES LOCORUM ET RERUM VIT^E LITURGIC^ CONEXARUM
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo.
Quia tuum est regnum,
et potestas, et gloria in safecula.
1135. Tunc celebrans benedicit populum, dicens:
Benedicat vos Deus totius consolationis,
qui hominem ineffabili bonitate creavit,
et in resurrectione Unigeniti sui
spem credentibus resurgendi concessit.
Arnen.
Nobis, qui vivimus, veniam tribuat pro peccatis,
et omnibus defunctis locum concedat lucis et pacis.
$. Arnen.
Ut omnes cum Christo sine fine feliciter vivamus,
quem resurrexisse a mortuis veraciter credimus.
ft. Amen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
i?-. Amen.
1136. Tum diaconus populum dimittit.
PARS QUARTA
DE BENEDICTIONIBUS RERUM
QU.E AD DEVOTIONES POPULI CHRISTIANI
FOVENDAS TRADUNTUR
PR^NOTANDA PARTIS QUARTA
1137. Pia populi christiani exercitia, quas legibus congruant et
normis in hac materia latis, ad pietatis incrementum fovendum ex
more sustinet Ecclesia. Cum autem pro precibus liturgicis et piis exer¬
citiis res seu obiecta quaedam adhibeantur, uti sunt vel coronae rosarii
beatae Mariae Virginis, vel alia huiusmodi, opportune haec omnia bene¬
dictionis celebratione fidelibus commendantur.
1138. Proba insuper apud fideles invaluit consuetudo secum affe¬
rendi obiecta quaedam devotionis, alia vero adhibendi ad orationem
faciendam, sacras in domibus suis imagines exponendi, res bene¬
dictas, apud se conservandi etiam ut potus ac esculenta.
Ad huiusmodi pietatis formis quodammodo consulendum, hac in
parte nonnulla proponuntur exempla pro benedictionibus variis in
adiunctis celebrandis.
CAPUT XXXVI
ORDO BENEDICENDI POTUS VEL ESCULENTA
ALIASVE RES DEVOTIONIS CAUSA
PlLENOTANDA
1139. Quibusdam in locis peculiares ritus benedictionis peragi so¬
lent, v. gr. aquae, panis, vini, olei, aliorum esculentorum, aliarumve
rerum quas fideles interdum, devotionis causa, benedicendas afferunt,
sive occasione alicuius festi vel temporis anni liturgici, sive in hono¬
rem beatae Mariae Virginis vel Sanctorum.
In his benedictionibus celebrandis curet animarum pastor ut,
fideles germanum ritus sensum recte intellegant. Celebrans in moni¬
tione vel allocutione prae oculis habeat, quantum fieri potest, eas tra¬
ditiones ac Sanctorum vitae narrationes, si casus fert, quibus illustrari
possit origo vel sensus peculiaris illius celebrationis in ipsorum hono¬
rem adhibitae. Veritatem autem historicam semper servetur oportet.
1140. Pro his celebrationibus in ecclesia a sacerdote vel diacono
peragendis, populi concursus et actuosa participatio commendatur.
1141. Si plura esculenta simul benedicenda sunt, ritus ne multipli¬
centur, sed unico ritu omnia benedicantur, congrua adhibita formula.
1142. Ex hoc Ordine, retentis semper ritus structura et potioribus
elementis, quaedam sumi possunt ut celebratio adiunctis loci et per¬
sonarum accommodetur.
1143. Hae benedictiones celebrari possunt intra Missam tantum¬
modo in festis beatae Mariae Virginis et Sanctorum, ubi traditio popu¬
laris viget et fideles solent Missam frequentare ritu infra nn. 1157-1161
proposito. Quando benedictio intra Missam celebratur, semel tantum
in die peragi potest.
BENEDICTIO RERUM DEVOTIONIS CAUSA
437
I. ORDO BENEDICTIONIS EXTRA MISSAM
Ritus initiales
1144. Populo congregato, opportune canitur hymnus vel apta anti-
phona. Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
1145. Deinde celebrans adstantes salutat dicens:
Deus, qui elegit nos
ut sancti simus,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1146. Tum celebrans adstantes ad benedictionis celebrationem
disponit his vel similibus verbis:
Deus, qui omnipotentiam et bonitatem suam ubique terra¬
rum manifestat, elementa parvi etiam pretii Ecclesiae suae
committit benedicenda, ut quotquot, pia devotione (invocato
nomine beatae Mariae Virginis vel Sanctorum), iisdem reli¬
giose usi fuerint, ad invisibilia trahantur, Deumque benedi¬
cant qui patrans utique mirabilia solus, mirabilis vero manet
etiam in Sanctis suis.
438
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Lectio verbi Dei
1147 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
e Sacra Scriptura textum hic propositum, vel alium e Lectionario
opportune desumptum. Adhiberi etiam potest textus selectus ex iis
qui infra proponuntur.
Mt 7, 7-11 « Petite et dabitur vobis ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Matthaeum.
In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: « Petite et dabi¬
tur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, Invenit; et pul¬
santi aperietur. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit
filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si
piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos,
cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto
magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petenti¬
bus se ».
1148 . Vel:
a) Pro benedictione aquce
Ex 17, 1-7 « Da nobis aquam ut bibamus ».
In illo tempore profecta omnis congregatio...
2 Reg 2, 19-22 « Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors ».
Dixerunt viri civitatis ad Elisaeum prophetam...
b) Pro benedictione panis
1 Reg 19, 3b-8 « Ambulavit in fortitudine panis ».
Surgens Elias abiit...
Sap 16, 20-21. 24-26 « Ut discerent filii tui, quos dilexisti ».
Angelorum esca nutrivisti ...
Io 6, 28-35 « Operamini non cibum qui perit » (v. 27).
Dixerunt ad Iesum ludaei: « Quid faciemus ...
BENEDICTIO RERUM DEVOTIONIS CAUSA
439
c) Pro aliis esculentis
Gen 1, 27-31a « Dedi vobis omnia quce habent fructum ad vescendum
Creavit Deus hominem ...
Gen 9, 1-3 « Omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum ».
Benedixit Deus Noe...
Ex 12, 1-4. 6-8. 11 « Sic comedetis agnum; est Pascha Domini! ».
Dixit Dominus ad Moysen...
Lc 11, 9-13 « Petite et dabitur vobis ».
In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: « Ego dico vobis...
d) Pro oleo, vino, sale
Sir 39, 30-41 « Necessaria vitee hominum ».
Bona bonis creata sunt ab initio...
Mt 5, 13-16 « Vos estis sal terree ».
In illo tempore dixit Iesus discipulis siiis: « Vos estis ...
Mc 6, 7-13 « Ungebant oleo multos et sanabant ».
Convocat Iesus duodecim...
Lc 10, 30-37 « Alligavit vulnera eius , infundens oleum ».
In illo tempore, suscipiens Iesus dixit...
Io 2, 1-11 « Tu servasti bonum vinum usque adhuc ».
In illo tempore, nuptiae factae sunt...
e) Pro floribus (v. gr. rosis , liliis ..)
Sir 24, la. 17-31 « Plantatio rosee in Iericho ».
Sapientia laudabit animam suam. Quasi cedrum ...
2 Cor 2, 14-17 « Christi bonus odor sumus Deo ».
Deo gratias, qui...
Mt 6, 25-34 « Considerate lilia agri ».
Dixit Iesus discipulis suis: « Ne solliciti sitis animae vestrae...
f) Pro benedictione cereorum
Mt 4, 13-17 « Populus vidit lucem magnam ».
Relicta Nazareth, venit Iesus...
».
440
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Lc 2, 27-33 « Lumen ad gloriam plebis tuce ».
Venit Simeon in Spiritu...
Io 1, 6-10 « Erat lux vera ».
Fuit homo missus a Deo...
Eph 5, 8-10 « Ut filii lucis ambulate ».
Eratis aliquando tenebrae ...
1149 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 8, 2 et 4. 5-7a. 7b-9
R. (10) Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Ps 22 (23), 1-3. 4. 5. 6
R. (5) Parasti in conspectu meo mensam, Ddmine!
Ps 103 (104), 10-12. 13-15. 16-18. 19-21. 22-23
R. (24) Quam multiplicata sunt opera tua, Ddmine!
Ps 146-147 (147), 7-8. 9-11. 12-13. 14-16
r. (1) Laudate Dominum,
quoniam bonum est psallere Deo nostro.
1150 . Post lectiones fit homilia in qua celebrans illustrat cum
lectiones tum sensum ritus.
Preces
1151 . Ante orationem benedictionis prex communis haberi potest,
quae congrue aptetur festivitati vel tempori liturgico.
1152 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans benedictionis orationem profert.
BENEDICTIO RERUM DEVOTIONIS CAUSA
441
Oratio benedictionis
1153 . Tum celebrans, manibus extensis, orationem benedictionis
profert:
a) Pro potu et esculentis
Benedictus es, Domine, Deus noster,
qui omnia tua reples benedictione;
famulis tuis, quaesumus, concede
ut qui hac creatura
(in memoriam et per intercessionem
beatae Mariae Virginis / Sancti N.)
(in hac festivitate celebranda)
devote usi fuerint,
caelesti gratiae rore indesinenter abundent,
ut divina prorsus quaerentes
in caritate semper proficiant.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
b) Pro aliis rebus
Domine Deus,
qui Ecclesiam tuam Sanctorum virtute
multipliciter exornas:
esto, quaesumus, propitius his famulis tuis,
qui hoc (his) bonitatis tuae signo (signis)
(in memoriam et honorem
beatae Mariae Virginis / Sancti tui N.)
religiose uti desiderant,
ut tuorum repleantur dilectione mandatorum,
et praesentis vitae auxiliis roborati,
ad immortalitatis effectum securi proficiant.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
442
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
vel:
c) Pro pluribus praesertim rebus
Deus virtutum,
fons gratiarum et corona Sanctorum,
concede nobis,
bedta Maria Virgine (vel Sancto N.) intercedente,
ut dum his titimur rebus,
quae tibi benedicenda deferimus,
imit&ri non pigeat
quod celebrare delectat,
et de cuius protectione gratulamur in terris,
eiusdem in caelis consortio perfruamur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
1154. Potus, esculenta vel alias res, ubi mos viget, aqua benedicta
aspergi possunt.
Conclusio ritus
1155. Tum celebrans ritum concludit, manibus super fideles exten¬
sis, dicens:
Devotionem vestram Dominus dignanter intendat,
et remedia vobis opportuna
divina pietate concedat.
Arnen.
Tranquillam vobis conferat vitam,
et bonis omnibus abundare vos faciat.
U. Arnen.
Tali vos subsidio pietatis regat in terris
ut beatitudinis merito sustollat in caelum.
Arnen.
BENEDICTIO RERUM DEVOTIONIS CAUSA
443
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, 8 et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
1156 . Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
II. ORDO BENEDICTIONIS INTRA MISSAM
IN DIE FESTO ADHIBENDUS
1157 . Post lectionem verbi Dei fit homilia, in qua sacerdos tum
lectiones biblicas, tum sensum benedictionis in honorem beatae
Mariae Virginis vel Sancti declarat.
1158 . Sequitur Oratio fidelium, modo in Missae celebratione con¬
sueto; quam orationem celebrans concludit congrua oratione bene¬
dictionis ex iis selecta, quae infra proponuntur. Fieri etiam potest
communis prex modo qui hic proponitur. Ex invocationibus, cele¬
brans seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere quae
peculiaria adstantium vel rerum adiuncta respiciant.
Per intercessionem beatae Mariae Virginis (vel Sancti N.)
Deum laudemus, dicentes:
R. Gloriosus es, Domine, in Sanctis tuis .
Clementissime Pater,
qui in beata Maria Virgine (vel in Sancto N.)
omnipotentiam tuam mirabiliter revelasti,
— concede ut nos, Baptismi gratia suffulti,
novi homines in dies fleri valeamus. R.
Qui per Sanctos servos tuos
misericordiam tuam nos experiri concedis:
— fac ut, quae in illis admiranda videmus,
in vitae nostrae rationem transferamus, r.
444
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Qui per beatos tuos
sanctitatem Ecclesiae hominibus manifestas,
—- da ut gloriae tuae procurandae
fratrumque saluti persequendae
semper instantes simus.
Qui Sanctos tuos intercessores nostros
fieri voluisti,
— praesta ut, a praesentibus malis liberati,
cum eisdem feliciter aeterna hereditate fruamur. n.
Deinde celebrans prosequitur:
Deus virtutum,
fons gratiarum et corona Sanctorum,
concede nobis,
beata Maria Virgine (vel Sancto N.) intercedente,
ut dum his utimur rebus,
quae tibi benedicenda deferimus,
imitari non pigeat
quod celebrare delectat,
et de cuius protectione gratulamur in terris,
eiusdem in caelis consortio perfruamur.
Per Christum Dominum nostrum,
i?. Arnen.
1159 . Adhiberi etiam possunt orationes quae supra n. 1153 propo¬
nuntur.
1160 . In fine celebrationis Missae convenienter adhibeatur bene¬
dictio sollemnis de beata Maria Virgine:
Deus, qui per beatae Mariae Virginis partum
genus humanum sua voluit benignitate redimere,
sua vos dignetur benedictione ditare.
r. Arnen.
BENEDICTIO RERUM DEVOTIONIS CAUSA
445
Eiusque semper et ubique patrocinia sentiatis,
per quam auctorem vitae suscipere meruistis.
R. Arnen.
Et qui ad eius celebrandam sollemnitatem
hodierna die devotis mentibus convenistis,
spiritalium gaudiorum caelestiumque praemiorum
voblscum munera reportetis.
$. Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
R. Arnen.
1161. vel una ex orationibus super populum pro festis Sanctorum:
Exsdltet, Domine, populus christianus
de magnorum Filii tui glorificatione membrorum;
et in quorum est celebritate tibi devotus,
partem acquirat in eorum sorte perpetua,
atque de tua gloria semper congaudeat.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
vel:
Plebis tuae, quaesumus, Domine,
ad te semper corda converte,
et quam tantis facis patrociniis adiuvari,
perpetuis non desinas gubernare praesidiis.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Amen.
CAPUT XXXVII
ORDO BENEDICTIONIS RERUM, QVJE AD PIETATEM
ET DEVOTIONEM EXERCENDAM DESTINANTUR
Praenotanda
1162. Praesens Ordo adhibendus est ad benedicenda numismata,
parvas cruces, imagines religiosas in locis non sacris exponendas, sca¬
pularia, coronas et similia pro piis exercitiis absolvendis.
1163. Praesertim in sanctuariis vel in peregrinationum locis, quo
fideles frequentiores conveniunt, haec benedictio rerum ad pietatem
pertinentium opportune fit celebratione communi, et congruenti modo
includi potest in celebrationibus peculiaribus pro peregrinis.
1164. Hic Ordo adhiberi potest a sacerdote et a diacono, qui ritus
structura et potioribus elementis servatis, celebrationem adiunctis
rerum ac personarum aptabunt.
1165. Si pro una tantum re benedictio sit celebranda, minister adhi¬
bere potest Ritum breviorem qui in fine huius Ordinis exhibetur,
nn. 1178-1181, vel in peculiaribus adiunctis, tantummodo formulam
brevem, quae n. 1182 exhibetur.
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1166. Populo congregato, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
BENEDICTIO RERUM AD PIETATEM EXERCENDAM
447
1167 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia, misericordia et pax,
Patris, et Filii, et Spiritus Sancti
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1168 . Tum celebrans adstantes ad benedictionis celebrationem di¬
sponit his vel similibus verbis:
Pietatis signa quae vobiscum benedicenda sumpsistis, alia
alio modo fidem vestram ostendunt, nam ad Domini nostri
amorem revocandum inserviunt, vel ad fiduciam in auxilio
beatae Mariae Virginis et Sanctorum augendam.
Cum ergo benedictionem Domini super haec signa et ima¬
gines invocamus, id potissimum attendendum est: ut nos-
metipsi tale christianae vitae testimonium praebeamus quale,
his rebus adhibitis, iure nobis exhibendum esse videtur.
Lectio verbi Dei
1169 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum, selectum praesertim ex iis qui infra
proponuntur. Adhiberi etiam possunt alii textus ritui congruentes.
2 Cor 3, 17b — 4, 2 « Gloriam Domini speculantes,
in eandem imaginem transformamur ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata
facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem
448
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini
Spiritu.
Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericor-
diam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicavimus
occulta dedecoris non ambulantes in astutia, neque adulte¬
rantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commen¬
dantes nosmetlpsos ad omnem conscientiam hominum
coram Deo.
1170. Vel:
Rom 8, 26-31 « Quid oremus sicut oportet nescimus , sed Spiritus
secundum Deum postulat pro sanctis».
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram...
1 Cor 13, 8-13 « Videmus nunc per speculum, tunc facie ad faciem ».
Caritas numquam excidit...
1 Cor 15, 45-50 « Sicut portavimus imaginem terreni, portabimus
et imaginem coelestis ».
Factus est primus homo ...
2 Cor 4, 1-7 « Christus est imago Dei ».
Nos, apostoli Christi, habentes hanc ministrationem ...
Gal 1, 1.3-5 — 2, 19b-20 « Christo confixus sum cruci ».
Paulus apostolus... 3 gratia vobis et pax... 2, 19b Christo confixus
sum cruci ...
Eph 3, 14-21 « Potens est Deus supra omnia facere superabundanter
quam petimus aut intellegimus ».
Ego, Paulus, flecto genua mea ...
Coi 3, 14-17 « Omnia in nomine Domini, gratias agentes Deo ».
Super omnia haec caritatem ...
Lc 11, 5-13 « Petite et dabitur vobis; qucerite et invenietis ».
Ait Iesus ad illos: « Quis vestrum habebit amicum...
Lc 18, 1-8 « Oportet semper orare, et non deficere ».
Dicebat Iesus parabolam ad illos, quoniam...
BENEDICTIO RERUM AD PIETATEM EXERCENDAM
449
1171. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 99 (100), 2. 3. 4. 5
i*. (5b) In cetdrnum misericordia Domini.
Ps 122 (123), 1. 2. 3-4
(1) Ad te levavi oculos meos, qui habitas in ccelis.
Ps 138 (139), 1-2. 3-4. 5-6. 7-8. 9-10
R. (4b) Ecce, Domine, tu cognovisti omnia.
Ps 150, 1-2. 3-4. 5
ijL (2a) Laudate Dominum in magnalibus eius.
1172. Post lectionem opportune fit homilia in qua celebrans illu¬
strat cum lectionem tum sensum ritus.
1173. Ante orationem benedictionis, communis prex haberi potest.
Ex invocationibus quae infra proponuntur, celebrans seligere potest
eas quae aptiores videantur, vel alias adicere quae peculiaria adstan-
tium vel rerum adiuncta respiciant.
Non speciem pietatis, fratres, habentes, sed eius ex corde
profitentes virtutem, Dominum invocemus:
& Emitte in nos, Domine, spiritum pietatis.
Clementissime Deus,
qui mirabilium tuorum,
nos iugiter memores esse summopere cupis,
— fac ut, per ea quae oculis intuemur
ad signa misericordiae tuae contemplanda incitemur.
Qui adoratores in spiritu et veritate quaeris,
— concede ut his rebus signisque iuvantibus
pietatem semper sectemur et fidem. 5 .
450
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Qui mandatum semper orandi
per Filium tuum nobis dedisti,
— da ut in oratione perseverantes
vitam agamus in omni pietate et castitate.
Qui in Ecclesia tua
sanctitatis pietatisque subsidia
mirabili dispensatione largiris,
— fac ut, quod de Ecclesiae manibus recipimus,
in eiusdem incrementum adhibeamus. $.
Tum sequitur oratio benedictionis ut infra.
1174 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans benedictionis orationem profert.
Oratio benedictionis
1175 . Tum celebrans, manibus extensis, dicit:
Benedictus es, Domine,
omnis benedictionis fons et origo,
qui de fidelium tuorum corroborata pietate laetaris:
his famulis tuis, quaesumus, benignus adesto
et praesta ut ipsi,
haec fidei atque pietatis signa gestantes,
in Filii tui imaginem studeant transformari.
Qui vivit et regnat in sabcula saeculorum.
r. Arnen.
BENEDICTIO RERUM AD PIETATEM EXERCENDAM
451
Conclusio ritus
1176 . Celebrans ritum concludit, dicens:
Deus, qui in Christo
gloriam suam nobis revelavit,
vobis concedat vitam vestram
imagini eius conformare,
ut facie ad faciem eum videre valeatis.
$. Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
Arnen.
1177 . Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
II. RITUS BREVIOR
1178 . Initio celebrans dicit:
y. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
Omnes respondent:
Et salutare tuum da nobis.
1179 . Tum celebrans ad benedictionis celebrationem adstantes pro
opportunitate disponit.
1180 . Unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit aliquem textum
Sacrae Scripturae.
Rom 8, 26b. 27b: Quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed
ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, quia se¬
cundum Deum postulat pro sanctis.
452
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Col 3, 17: Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere,
omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per
ipsum.
Lc 11, 9-10: Ego dico vobis: « Petite, et dabitur vobis; quaerite,
et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui
petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur ».
1181 . Deinde celebrans dicit, manibus extensis:
Devotionis tuae pietatis vota
sua Dominus benedictione ©
misericorditer foveat atque confirmet,
ut et praesentem vitam sine offensione percurras
et aeternam feliciter consequaris.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
Formula brevis
1182 . In peculiaribus adiunctis, sacerdos vel diaconus adhibere
potest sequentem formulam brevem:
In nomine Patris, et Filii, © et Spiritus Sancti.
Arnen.
CAPUT XXXVIII
ORDO BENEDICTIONIS CORONARUM ROSARII
Praenotanda
1183. Benedictionem plurium coronarum Rosarii fieri decet aliqua
celebratione quas immediate praecedat piam Rosarii recitationem cum
populi participatione.
1184. Ordo pro celebratione communi convenienter adhibetur etiam
in festis ac memoriis beatae Mariae Virginis, vel occasione piae pere¬
grinationis. Coronae Rosarii benedici possunt una simul cum aliis
rebus quae ad pietatem ac devotionem pertinent, iuxta Ordinem infra
descriptum.
1185. Hic Ordo adhiberi potest a sacerdote et a diacono, qui, ritus
structura et potioribus elementis servatis, celebrationem adiunctis
rerum ac personarum aptabunt.
1186. Si pro una tantum vel paucis coronis Rosarii benedictio est
celebranda, minister adhibere potest Ritum breviorem qui in fine
huius Ordinis, nn. 1202-1206, exhibetur, vel in peculiaribus adiunctis,
tantummodo formulam brevem., quae n. 1207 exhibetur.
I. ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1187 . Populo congregato, celebrans accedit dum opportune canitur
hymnus Te gestientem gaudiis} vel alius cantus aptus.
1188 . Cantu expleto, celebrans dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
1 Cf. Liturgia Horarum, in memoria B.M.V. a Rosario, die 7 octobris, ad Laudes
matutinas (cf. App. n. 33).
454
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
1189 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia vobis et pax
a Deo Patre nostro,
a quo, per Filium ex Virgine natum,
bona cuncta procedunt.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1190 . Tum celebrans adstantes ad benedictionis celebrationem di¬
sponit his vel similibus verbis:
Beata Virgo, ab aeterno una cum divini Verbi incarnatione,
tamquam Mater Dei praedestinata, his in terris exstitit alma
redemptoris mater, eiusque operi, singulari prorsus modo,
cooperata est.
Hoc divinae providentiae consilium in ratione illa precandi,
quae Rosarium vocatur, proprie mireque extollitur: quare
Rosarium semper ab Ecclesiae pastoribus magni factum est
et vehementer commendatum. Iure ergo Ecclesia et Rosarii
coronas et eos qui. Rosarium recitantes, redemptionis nostrae
mysteria recolunt et meditantur, peculiari ditat benedictione,
ut cum Maria et per Mariam laudes Deo exsolvantur.
Lectio verbi Dei
1191 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in
BENEDICTIO CORONARUM ROSARII
455
Missali Romano pro Lectionario de Communi beatae Mariae Virginis 2
indicantur, vel ex iis qui infra proponuntur.
Lc 2, 46-52 « Mater Iesu conservabat omnia verba
in corde suo ».
Audite, fratres, verba sancti Evangelii secundum Lucam.
Post triduum Maria et Ioseph invenerunt puerum Iesum in
templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et
interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum audie¬
bant, super prudentia et responsis eius. Et videntes eum
admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: « Fili, quid fe¬
cisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus
te ». Et ait ad illos: « Quid est quod me quaerebatis? Nescie¬
batis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ».
Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis.
Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. Et
Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et
homines.
1192 . Vel:
Act 1, 12-14 « Omnes erant perseverantes unanimiter
in oratione, cum Maria, matre Iesu ».
Audite, fratres, verba Actuum Apostolorum.
Postquam viderunt Iesum ascendentem in caelum, reversi
sunt apostoli in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui
est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. Et cum introissent
in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioan-
nes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholo-
maeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et
2 Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missas, nn. 707-712.
456
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
ludas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in
oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus
eius.
1193 . Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 112 (113), 1-2. 3-4. 5-6. 7-8
i(2) Sit nomen Domini benedictum in sceculum!
Lc 1 , 46-47. 48-49. 50-51. 52-53. 54-55
r. (49) Fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius .
1194 . Celebrans, pro opportunitate, adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut fideles sensum celebrationis fide
percipiant et modum pie ac fructuose orandi, Rosarii adhibita corona,
facilius addiscant.
Preces
1195 . Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, fit
communis prex. Ex intentionibus quse infra proponuntur, celebrans
seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere quae pecu¬
liaria adstantium vel rerum adiuncta respiciant.
Quoniam praestans devotionis nostrae signum erga Virginem
Mariam corona Rosarii merito consideratur, per interces¬
sionem ipsius beatae Virginis, Dominum invocemus dicentes:
R. Fac, Domine, ut per Mariam Christo intimius adhceredmus .
Clementissime Pater,
qui Mariam, verbo tuo consentientem,
sociam Redemptionis
feliciter elegisti,
BENEDICTIO CORONARUM ROSARII
457
— concede, ut Ecclesia tua,
ipsa beata Virgine intercedente,
redemptionis fructus
abunde percipiat. R.
Qui Virginem Mariam
Christo Filio tuo arcto vinculo coniungens
plenitudine gratiae tuae mirabiliter donasti,
— concede ut ipsam gratiae advocatam
iugiter sentiamus. R.
Qui in Virgine Maria
perfectum nobis exemplum
Christi sequelae praebere voluisti,
— fac ut mysteria salutis,
quae in oratione Rosarii pie recolimus,
in vitam quoque nostram
efficaciter transferre conemur. R.
Qui Virginem Mariam omnia verba tua
in corde suo conservare docuisti,
— fac ut, eius exemplum secuti,
verba Filii tui suscipiamus in fide
et in opere exsequamur. R.
Qui Apostolis tuis, cum Maria Matre lesu orantibus.
Sanctum dedisti Spiritum
— praesta ut perseverantes in oratione,
sicut Spiritu vivimus
Spiritu et ambulemus. R.
Tum celebrans orationem benedictionis profert, ut infra.
1196 . Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans dicit:
Oremus.
458
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde cele¬
brans benedictionis orationem profert.
Oratio benedictionis
1197 . Tum celebrans, manibus extensis, dicit:
Benedictus sit Deus ac Pater noster,
qui Filii sui mysteria
et recolenda praebet
et fide celebranda concedit.
Praestet nobis fidelibus suis,
pia Rosarii precatione suffultis,
ut, Iesu gaudia, passionem et gloriam
cum Maria, eius Matre,
et in corde nostro conferre
et conservare iugiter studeamus.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
1198 . Vel:
Concede, quaesumus, omnipotens Deus,
ut in huius Rosarii corona devote recitanda
fideles tui beatam Mariam Virginem fidenter implorent
et Christi Iesu mysteria assidue revolventes,
quae in oratione recolunt
in vitae transferant actionem.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
1199 . Vel:
Omnipotens et misericors Deus,
qui propter eximiam caritatem
BENEDICTIO CORONARUM ROSARII
459
qua dilexlsti nos,
Filium tuum
ex beata Virgine Maria
de Spiritu Sancto carnem suscipere,
mortem in cruce subire,
et a mortuis resurgere voluisti:
benedicere dignare
omnes qui his Rosarii coronis usi fuerint
in honorem Genetricis Filii tui,
et labiis ac mente oraverint,
ut perseveranti devotione abundent,
et, in vitae exitu, ab ipsa beata Virgine Maria
tibi praesentari mereantur.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
1200 . Deinde sequitur pia recitatio Rosarii, secundum loci con¬
suetudines.
Conclusio ritus
1201 . Post cantum antiphonse, v. gr. Salve Regina (cf. App. n. 4 ),
vel alium aptum cantum, celebrans ritum concludit, dicens:
Deus, qui per beatam Mariam Virginem,
mundum laetificare dignatus est,
sua vos benignitate ditare dignetur.
8 . Amen.
Et vos omnes, qui hic simul adestis,
benedicat omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
r. Amen.
460
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
II. RITUS BREVIOR
1202 . Initio celebrans dicit:
y. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
Omnes:
Et salutare tuum da nobis.
1203 . Tum celebrans ad benedictionis celebrationem adstantes pro
opportunitate disponit.
1204 . Unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit aliquem textum
Sacrae Scripturae:
Lc 2, 51b-52: Mater Iesu conservabat omnia verba in corde
suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud
Deum et homines.
Act 2, 14: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in ora¬
tione, cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
1205 . Deinde celebrans dicit, manibus extensis:
Benedictus sit Deus ac Pater noster,
qui Filii sui mysteria
et recolenda praebet
et fide celebranda concedit.
Praestet nobis fidelibus suis,
pia Rosarii precatidne suffultis,
ut, Iesu gaudia, passiones et gloriam
cum Maria, eius Matre,
et in corde nostro conferre
et conservare iugiter studeamus.
Per Christum Dominum nostrum.
B. Amen.
BENEDICTIO CORONARUM ROSARII
461
1206 . Vel:
In memoriam mysteriorum
vitae, mortis et resurrectionis Domini nostri,
ad honorem Virginis Mariae,
Matris Christi et Ecclesiae,
benedicatur qui hac Rosarii corona devote oraverit:
in nomine Patris, et Filii, © et Spiritus Sancti.
r. Arnen.
Formula brevis
1207. In peculiaribus adiunctis, sacerdos vel diaconus adhibere
potest sequentem formulam brevem:
In nomine Patris, et Filii, ® et Spiritus Sancti.
r. Arnen.
CAPUT XXXIX
ORDO BENEDICTIONIS ET IMPOSITIONIS SCAPULARIS
Praenotanda
1208. Benedictio et impositio scapularis communi celebratione,
quantum fieri potest, peragatur. Cum autem agitur de scapularis impo¬
sitione, qua christifideles ad confraternitatem alicuius Instituti reli¬
giosi admittuntur, admissio haec per sodalem vel per ministrum rite
a competenti auctoritate ipsius Instituti delegatum fieri debet.
1209. Pro benedictione et impositione, scapulare adhibendum est
forma et materia pro confraternitate vel consociatione de qua agitur
definitis; postea vero numismate benedicto substitui potest.
1210. Pro ingressu in confraternitatem qua quis cuiusdam Insti¬
tuti religiosi spiritualiter fit particeps, particulares normae a singulis
Institutis praefinitae prae oculis habeantur, eaeque integre serventur.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1211 . Populo vel saltem membris confraternitatis congregatis, cele¬
brans accedit dum opportune canitur hymnus qui peculiari celebra¬
tioni congruat. Cantu absoluto, celebrans dicit:
In n6mine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
BENEDICTIO ET IMPOSITIO SCAPULARIS
463
1212 . Deinde celebrans adstantes salutat, dicens:
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro,
a quo, per Filium ex Virgine natum,
bona cuncta procedunt.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1213 . Tum celebrans adstantes ad ritum celebrandum disponit his
vel similibus verbis:
Deus humilibus utitur signis ut magnam suam in nos mise¬
ricordiam manifestet. Humilibus etiam signis homo grati
animi sensus pandit, voluntatem ostendit Deo serviendi et
propositum se Baptismatis consecrationi tota vita fidelem
praestandi.
[Hoc Scapulare quod quasi signum habetur ingressus in con-
fratemitatem cum Ordine religioso N. in Ecclesia approbato,
specialem exprimit voluntatem spiritum eiusdem Ordinis
participandi. Id vero baptismale renovat propositum Chri¬
stum induendi, auxiliante Virgine Maria, quae maxime vult
ut Christo in laudem Trinitatis conformamur, donec nup¬
tiali veste induti, in patriam caelestem adducamur].
Lectio verbi Dei
1214 . Deinde lector vel unus ex adstantibus vel ipse celebrans legit
textum Sacrarum Scripturarum, ex iis potissimum selectum qui in
Lectionario de SS. Trinitate, de mysteriis Domini vel de beata Maria
Virgine agunt. Seligi autem opportune potest unus alterve textus ex
iis qui illius Instituti religiosi spiritui congruunt, cui confraternitas
adhaeret.
464
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
1215 . Vel:
2 Cor 4, 13 — 5, 10 « Nolumus exspoliari sed supervestiri ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Corinthios.
Habentes eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: « Cre¬
didi, propter quod locutus sum », et nos credimus, propter
quod et loquimur, scientes quoniam, qui suscitavit Domi¬
num Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobls-
cum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos
gratiarum actionem abundare faciat in gldriam Dei. Propter
quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo
corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de
die in diem. Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis
nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pon¬
dus operatur nobis, non contemplantibus nobis, quae viden¬
tur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia
sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius ta¬
bernaculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum
non manufactam, aeternam in caelis. Nam et in hoc ingemi¬
scimus habitationem nostram quae de caelo est, superlndui
cupientes, si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur. Nam
et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod
nolumus exspoliari sed supervestiri, ut absorbeatur, quod
mortale est, a vita. Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus,
qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Audentes Igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes
sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim
ambulamus et non per speciem. Audemus autem et bonam
voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesen¬
tes esse ad Dominum. Et Ideo contendimus sive praesentes
sive absentes placere illi. Omnes enim nos manifestari opor¬
tet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis,
quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
BENEDICTIO ET IMPOSITIO SCAPULARIS
465
1216 . Tum celebrans homiliam habet, qua sensum celebrationis
adstantibus illustret.
Preces
1217 . Sequitur prex communis. Ex intercessionibus quae infra pro¬
ponuntur, celebrans seligere potest eas quae aptiores videantur vel
alias adicere quae peculiaria fidelium vel rerum adiuncta respiciant.
Deiparae suffragio suffulti, quae Verbo pro nobis in ea de
Spiritu Sancto incarnato vestem nostrae mortalitatis conte¬
xuit, ut fratris nostri primogeniti gratiam participemus, et
in Dei laudem vivamus, Patrem deprecemur, dicentes:
r. Christum nos, Deus, indtXere concede.
Qui Filium dilectionis tuae
carnem nostram induere disposuisti,
ut per eum homines vitae tuae participes
in Christo flerent;
— fac ut filii tui semper nomindmur et simus. R.
Qui Christum in omnibus nobis similem voluisti,
praeter peccatum
ut, eum secuti, conformes simus
imagini Filii tui:
— Christum nos sequi concede
ut tibi in omnibus placeamus. R.
Qui homines, regni tui nuptiali veste indutos,
ad gratiae advocas convivium
ut te ipsum eis revelare digneris,
— doce nos fideliter tibi servire, i*.
Qui per Apostolum tuum nos hortaris
ut bonus Christi odor in mundo simus,
— fac ut Christi praesentiae signum
inter fratres agnoscamus.
466
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
Qui veste iustltiae et sanctitatis nos ornas
ut tibi in Spiritu Sancto vitam agentes
Ecclesiae sanctitatem exprimamus:
— nos per Christum in dies sanctifica,
ut fratrum quoque saluti generose cooperemur. R.
Qui omni benedictione spiritali
nos in Christo semper benedicis,
donec nuptiali veste induti,
ipsi venienti occurramus:
— fac ut, Virgine Maria interveniente,
de morte ad vitam feliciter gradiamur,
Oratio benedictionis
1218. Tum celebrans, extensis manibus, subiungit:
Deus, sanctitatis auctor et consummator,
qui renatos ex aqua et Spiritu Sancto
ad vitae christianae plenitudinem
et caritatis perfectionem vocas,
famulos tuos propitius respice
hoc scapulare in laudem Trinitatis
(ad honorem v.gr. Passionis Christi)
(ad honorem beatae Mariae Virginis)
devote suscipientes,
ut Christi Filii tui imagini conformes efficiantur
et huius vitae cursu feliciter consummato,
Deipara Virgine auxiliante, in gaudium domus tuae
intrare mereantur.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
BENEDICTIO ET IMPOSITIO SCAPULARIS
467
Impositio scapularis
1219 . Deinde celebrans scapulare candidatis imponit verba sequen¬
tia proferens, vel similia ut in proprio Rituali:
a) Pro scapulari in honorem Trinitatis vel mysteriorum lesu Christi
Accipe hunc habitum
quo in religiosae familiae N.
Trinitati Sanctissimae
(vel v.gr. Passioni lesu Christi) dicatae
confraternitatem admitteris,
et ita age ut, Deipara auxiliante,
ad Trinitatis gloriam
atque Ecclesiae et hominum bonum
in dies Christum induere satagas,
qui nos redemit in sanguine suo.
i*. Arnen.
b) Pro scapulari in honorem b. Marice Virginis
Accipe hunc habitum
quo in religiosae familiae N.,
beatae Mariae Virgini dicatae,
confraternitatem admitteris,
et ita age ut, Deipara auxiliante,
ad Trinitatis gloriam
atque Ecclesiae et hominum bonum
in dies Christum induere satagas
eumque in te viventem manifestes.
ijL Arnen.
1220 . Pro opportunitate, celebrans formulam impositionis semel
pro omnibus pronuntiat, elata voce.
Omnes respondent una simul: Amen, et ad celebrantem accedunt
scapulare recepturi.
468
BENEDICTIONES RERUM AD DEVOTIONES PERTINENTIUM
1221 . Tum celebrans, ad novos confratres versus, dicit:
Hoc Scapuldri induti,
in familiam religiosam N. suscepti estis,
ut Christo eiusque Ecclesise
in spiritu eitisdem Ordinis
impensius servire valeatis.
Quod ut perfectius assequamini,
ego, ex potestate mihi concessa,
ad participationem omnium bonorum spiritualium
eiusdem familiae religiosae vos admitto.
1222 . Confraternitatis officiis et obligationibus declaratis, celebrans
omnes aqua benedicta aspergit, nihil dicens.
Conclusio ritus
1223 . Celebrans ritum concludit, dicens:
Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat,
et sensum in vobis sapientiae salutaris infundat.
r. Arnen.
Fidei documentis vos semper enutriat,
et in sanctis operibus, ut perseveretis, efficiat.
hl Arnen.
Gressus vestros ad se convertat,
et viam vobis pacis et caritatis ostendat.
DL Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, ^ et Spiritus Sanctus.
Arnen.
vel alia formula benedictionis, ratione habita cum titulo ipsius sca¬
pularis.
1224 . Ritus laudabiliter cantu apto perficitur.
PARS QUINTA
DE BENEDICTIONIBUS AD DIVERSA
PRAENOTANDUM PARTIS QUINTE
1225. Christifidelium vita multimodis crescit, cum in Spiritu Domini
et iuxta eius mandata, quae ad conversationem fovendam inter homines
bona sunt, necnon fructus naturae et industriae nostrae propagat. Cre¬
scit ideo etiam cum Dominus nos benedicit et nos Dominum bene¬
dicimus, 1 quapropter ei gratias agimus eiusque auxilium apta celebra¬
tione ac prece imploramus, ut quae nobis concessit debito modo ad
regnum Dei consummandum adhibeantur.
Schemata, quae in hac parte proponuntur, cum varias occasiones
orationis et gratiarum actionis praevideant, sedulo diversis rerum
circumstantiis accommodari debent.
1 Cf. S. Augustinus, Enar. in ps 66, 1: PL 36, 802; CCL 39, 856.
CAPUT XL
ORDO BENEDICTIONIS
IN GRATIARUM ACTIONE AGENDA
PRO ACCEPTIS BENEFICIIS
PRA3N0TANDA
1226. Christifideles, qui celebrationis eucharisticae gratiam ad vitam
cotidianam dilatare student, curant ut in gratiarum semper ma¬
neant actione. Suis autem donis Deus incessanter ad grates advocat
rependendas; id vero tum potissimum valet cum Deus peculiaria
beneficia fidelibus suis tribuit, quos proinde ad Deum laudandum et
benedicendum congregari decet.
1227. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote, tum
a diacono, tum etiam a laico, ritibus et formulis pro ipso praevisis,
qui omnes, ritus structura et potioribus elementis servatis, persona¬
rum et locorum adiunctis singulas partes aptabunt.
1228. Congruenter hic Ordo adhibetur, si non adest presbyter, ubi
mos viget aliquam habendi gratiarum actionis celebrationem in fine
anni.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1229. Communitate congregata, minister dicit:
In n6mine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
BENEDICTIO IN GRATIARUM ACTIONE
473
1230. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes salu¬
tat, dicens:
Deus, dives in misericordia,
qui mirabilia facit populo suo,
sit semper vobiscum.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta.
Omnes respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1231. Si vero minister est laicus, adstantes salutat, dicens:
Fratres, Deum benedicite,
qui dives in misericordia,
mirabilia facit populo suo.
Omnes respondent:
Arnen.
1232. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam dispo¬
nit his vel similibus verbis:
Pro donis quibus nos Deus cumulare dignatus est, cor no¬
strum in gratiarum actione ei aperiamus. Apostolus Paulus
nos admonet, in omnibus, Deo Patri gratias agendas esse
per Christum, per quem omnia nobis donavit. Cum enim
filii Dei facti simus, superabundaverunt divitias gratias eius
in nobis, quos de potestate ereptos tenebrarum ipse in
regnum transtulit Filii dilectionis suae. Dei ergo agnoscentes
beneficia, nos ipsos ad Eucharistiam plenius participandam
comparamus, in qua omnia bona comprehenduntur et in
quam omnis gratiarum dctio effunditur atque redundat.
474
BENEDICTIONES AD DIVERSA
Lectio verbi Dei
1233. Deinde lector, vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Phil 4, 4-7 « Cum gratiarum actione petitiones vestrce
innotescant apud Deum ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Philippenses.
Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! Mo¬
destia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione
cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud
Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet
corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
1234. Vel:
1 Cor 1, 4-9 « In omnibus divites facti estis in Christo Iesu ».
Gratias ago Deo meo ...
Coi 3, 15-17 « Gratias agentes Deo Patri per Ipsum ».
Pax Christi dominetur...
1 Th 5, 12-24 « In omnibus gratias agite: hcec enim voluntas Dei est ».
Rogamus autem vos...
1 Tim 2, 1-10 « Obsecro primo omnium fieri gratiarum actiones pro
omnibus ».
Obsecro primo omnium...
Lc 17, 11-19 «Cum magna voce magnificabant Deum».
Et factum est dum iret in Ierdsalem...
1235. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus.
Ps 46 (47), 2-3. 5-6. 7-8. 9-10
(2b) lubilate Deo in voce exsultationis!
BENEDICTIO IN GRATIARUM ACTIONE
475
Ps 65 (66), lb-2. 8-9. 10-11. 13-14. 16-17. 19-20
B. (cf. 16) Venite, audite , et narrabo,
quanta fecit Deus animce mece!
Ps 117 (118), 1-2. 5-6. 8-9. 17-19. 26-27. 28-29
B. (1) Confitemini Domino, quoniam bonus ,
quoniam in sceculum misericordia eius.
1236. Minister, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
Preces
1237. Ubi opportunum videtur, sequitur prex communis. Ex invo¬
cationibus quae infra proponuntur, minister seligere potest eas quae
aptiores videantur vel alias adicere quae peculiaria rerum adiuncta
respiciant.
Deum Patrem omnipotentem, cuius gloriam caeli enarrant et
bonitatem omnis exaltat ab eo condita creatura, gratias
agentes collaudemus, et memores gratlque dicamus:
B. Pro universis beneficiis tuis, gloria tibi, Domine.
Pater munificentissime,
qui in Christo Filio tuo omnia nobis donasti,
— fac ut a tua numquam laude cessemus. B-
Qui abundantia pietatis tuae
et merita supplicum excedis et vota,
— concede ut mirabilia tua
corde semper et ore canamus. B.
Qui signa innumerabilia amoris tui
pro nobis liberaliter praeparas atque disponis,
— praesta ut dum tua dona recipimus
te donantem potius discernamus. B.
476
BENEDICTIONES AD DIVERSA
Qui partem bonorum cum aliis communicare
discipulos tuos docuisti,
— fratres quoque nostros
donorum tuorum tribuas esse participes,
ut g&udii nostri sint et ipsi consortes.
1238. Loco communis precis cani potest hymnus Te Deum lauda¬
mus (cf. App. n. 34), vel canticum Benedicite, omnia opera Domini,
Domino (cf. App. n. 35), vel canticum Magnificat (cf. App. n. 36), vel
psalmus.
Oratio benedictionis
1239. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus manibus extensis,
si vero est laicus, manibus iunctis, benedictionis orationem profert:
Pater omnipotens,
bonorum omnium munifice dispensator,
pro beneficiis nobis collatis
tibi gratias agimus,
humiliter supplicantes,
ut, quos sospites in tua benignitate servasti,
sub umbra alarum tuarum
semper protegas atque custodias.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Arnen.
1240. Vel:
Deus, cuius misericordiae non est numerus,
et bonitatis infinitus est thesaurus:
piissimae Maiestati tuse
pro collatis donis gratias agimus,
tuam semper clementiam exorantes,
ut, qui petentibus postulata concedis,
BENEDICTIO IN GRATIARUM ACTIONE
477
e6sdem non deserens,
ad pr&mia futura disponas.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Conclusio ritus
1241. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit,
dicens:
Deus Pater, cum Filio et Sancto Spiritu,
qui fecit voblscum
secundum magnam misericordiam suam,
benedicat vos benedictione perpetua.
$. Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, © et Spiritus Sanctus.
R. Arnen.
1242. Si vero minister est laicus, ritum concludit, seipsum signans
ac dicens:
Deus Pater, cum Filio et Sancto Spiritu,
qui fecit noblscum
secundum magnam misericordiam suam,
sit semper benedictus in ssecula.
Arnen.
1243. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
CAPUT XLI
ORDO BENEDICTIONIS PRO VARIIS CIRCUMSTANTIIS
Praenotanda
1244. Ad sanctificanda, peculiari adhibita celebratione benedictio¬
nis, ea etiam vitae adiuncta quae in superioribus Ordinibus non aperte
indicantur (v. gr. adunatio membrorum alicuius familiae vel coetus ad
celebrandum peculiarem eventum, vel collectio rerum quae paupe¬
ribus destinantur, etc.) proponitur hic ordo celebrationis, qui cum
plures praebeat textus eligendos, facilius diversis rerum circumstan¬
tiis accommodari potest.
1245. Praesens autem Ordo nihil de principiis derogare intendit.
Haud decet enim ex omnibus quibuscumque rebus (v. gr. ex erecto
quovis monumento, ex instrumentis bellicis nuper instructis vel ex
omnis generis adiunctis) occasionem sumere ad celebrandam aliquam
benedictionem. Unaquaequae vero celebratio semper aequo iudicio
pastorali subici debet, praesertim si periculum admirationis apud fide¬
les vel ceteros praevideri possit.
1246. Ordo, qui hic praebetur, adhiberi potest tum a sacerdote, tum
a diacono, tum a laico, ritibus et formulis pro ipso praevisis, qui
omnes, ritus structura et potioribus elementis servatis, personarum
et locorum adiunctis singulas partes aptabunt.
ORDO BENEDICTIONIS
Ritus initiales
1247. Communitate congregata, minister dicit:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
BENEDICTIO PRO VARIIS CIRCUMSTANTIIS
479
Omnes signo crucis se signant, et respondent:
Amen.
1248. Deinde minister, si est sacerdos vel diaconus, adstantes sa¬
lutat, dicens:
Deus, bonorum omnium fons,
sit cum omnibus vobis.
vel alia apta verba e Sacris Scripturis praesertim deprompta. Omnes
respondent:
Et cum spiritu tuo.
vel alio apto modo.
1249. Si vero minister est laicus, adstantes salutat dicens:
Deum, bonorum omnium fontem,
fratres, benedicamus.
Omnes respondent:
Amen.
1250. Tum minister adstantes ad benedictionem accipiendam di¬
sponit his vel similibus verbis:
Omnia quae Deus creavit et sustentat, eventus omnes quos
ipse providenter gubernat, hominum etiam opera quae bona
sint et ad bonum inducant, credentium corda movent et ora,
ut Deum benedicant, bonorum omnium originem et fontem.
Hac nostra celebratione omnia cooperari in bonum eorum
qui Deum timent ac diligunt nos credere profitemur; qui di¬
vinum auxilium semper et in omnibus quaerendum esse non
dubitamus ut Patris nostri voluntati adhaerentes omnia ad
Dei gloriam in Christo facere possimus.
480
BENEDICTIONES AD DIVERSA
Lectio verbi Dei
1251. Deinde lector, vel unus ex adstantibus vel ipse minister legit
textum Sacrarum Scripturarum.
Coi 1, 9b-14 « In omni opere bono fructificantes ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Colossenses.
Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut implea¬
mini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intel¬
lectu spiritali, ut ambuletis digne Domino per omnia pla¬
centes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in
scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam
claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum
gaudio gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem
sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tene¬
brarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo
habemus redemptionem, remissionem peccatorum.
1252. Vel:
Rom 8, 24-28 « Spiritus adiuvat infirmitatem nostram ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Romanos.
Spe salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes;
nam, quod videt quis, sperat? Si autem, quod non videmus,
speramus, per patientiam exspectamus. Similiter autem et
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus,
sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemi¬
tibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit quid
desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
BENEDICTIO PRO VARIIS CIRCUMSTANTIIS
481
1253. Vel:
1 Tim 4, 4 « Omnis creatura Dei bona ».
Audite, fratres, verba Pauli apostoli ad Timotheum.
Omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum
gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum
Dei et orationem.
1254. Vel:
Num 6, 22-27 « Sic benedicetis filiis Israel et ego benedicam eis ».
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens...
Deut 33, 1. 13b-16a Benedictio Moysis .
Haec est benedictio, qua benedixit Moyses ... 13 Benedicta a Domino...
16 usque ad plenitudine eius.
Sap 13, 1-7 « A magnitudine et pulchritudine creaturarum cognosci-
biliter potest Creator horum videri ».
Vani autem sunt natura omnes homines ...
Sir 18, 1-9 « Quis sufficit enarrare opera Dei! ».
Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul ...
1255. Pro opportunitate dici vel cani potest psalmus responsorius
aut alius cantus aptus:
Ps 104 (105), 1-2. 3-4. 5 et 7. 8-9
B. (43) Eduxit Dominus populum suum in exsultatione!
Ps 105 (106), 2-3. 4-5. 45-46. 47. 48
(1) Confitemini Domino , quoniam bonus,
quoniam in sceculum misericordia eius.
Ps 106 (107), 2-3. 8-9. 31-32. 42-43
B. (6) Clamaverunt ad Ddminum , cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eripuit eos.
1256. Minister, pro opportunitate adstantes breviter alloquitur,
lectionem biblicam illustrans, ut sensum celebrationis fide percipiant.
482
BENEDICTIONES AD DIVERSA
Preces
1257. Ubi opportunum videtur, ante orationem benedictionis, com¬
munis prex haberi potest. Ex invocationibus quas infra proponuntur,
minister seligere potest eas quae aptiores videantur vel alias adicere
quae peculiaria rerum adiuncta respiciant.
Deus universa diligit quae creavit, eaque servat omnibus be¬
nedicens. Ut suam nunc benedictionem impertiat nosque sua
consolatione recreet atque sustineat, humiliter precemur,
dicentes:
HL Benedictio tua sit super nos, Domine.
Sterne Deus, qui altiorem donas huius vitae sensum
si tu ex corde serviamus voluntati,
— nos spiritu sanctitatis tuae
benignus implere digneris.
Qui cupis ut dona tua
multiplicata tibi reddantur et fratribus,
— accipe munera nostrae servitutis et dilectionis.
Qui semper nos tuae respicis oculis pietatis,
— audi vocem sperantium in te, Domine.
Qui Filium tuum in mundum misisti
ut peccati maledictione sublata,
benedictionem tuam nobis afferret,
— omni benedictione caelesti
in Ipso nos replere digneris. &
Qui Spiritum Filii tui in corda nostra effudisti,
in quo clamamus: Abba Pater,
—- filios exaudi, qui Patris bonitatem
agnoscentes exaltant.
Qui per mortem et resurrectionem Filii tui
populum tuum tuamque hereditatem nos elegisti.
BENEDICTIO PRO VARIIS CIRCUMSTANTIIS
483
— nostri memento in necessitatibus nostris
et benedic hereditati tuae.
Tum celebrans orationem benedictionis profert, ut infra.
1258. Quando preces non dicuntur, ante orationem benedictionis,
celebrans dicit:
Oremus.
Et omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde mi¬
nister benedictionis orationem profert.
Oratio benedictionis
1259. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, manibus extensis,
vel si laicus, manibus iunctis, dicit:
1260. a) Pro rebus creatis
Benedictus Deus, Creator universi,
qui omnia bona fecisti,
et terram homini colendam tradidisti:
concede ut rebus a te creatis,
cum gratiarum actione semper utamur,
et quae tua sunt dona cum egentibus compartiamur,
in caritate Christi, Domini nostri.
Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Arnen.
1261. Vel:
Te benedicimus. Domine, sancte Pater,
cuius verbo et potentia facta sunt omnia;
cuius dono percipimus
quae ad vitae subsidium adhibemus:
484
BENEDICTIONES AD DIVERSA
praesta, qu&sumus, ut fideles tui,
voluntati tuse feliciter obsequentes,
creaturis istis cum gratiarum actione
semper utantur.
Per Christum Dominum nostrum.
H. Arnen.
1262. Vel:
Omnipotens sempiterne Deus,
qui sic hominem condidisti
ut huius vitae beneficiis convenienter instructum
ad aeterna dona promovere decernas,
adesto nobis supplicibus tuis et praesta;
ut praesentium rerum consolationibus adiuti,
sufficientiam temporalem consequamur
et promissionis tuae perficiamur heredes.
Per Christum Dominum nostrum.
$. Arnen.
1263. b) Pro rebus manufactis
Omnipotens aeterne Deus,
qui mundum creatum hominibus subiecisti,
ut alter reddat alteri officia caritatis,
preces nostras, quaesumus, exaudi benignus,
quibus benedictionem tuam imploramus
super eos qui his rebus pro sua necessitate utentur,
ut te summum bonum iugiter agnoscant
et fratres suos sincero prosequantur amore.
Per Christum Dominum nostrum.
». Arnen.
1264. c) Pro peculiaribus vitee adiunctis
Domine Deus, de abundantia misericordiarum tuarum
famulos praesta locupletes, praesta securos,
BENEDICTIO PRO VARIIS CIRCUMSTANTIIS
485
ut, benedictionibus tuis confirmati,
in omni gratiarum actione semper abundent,
teque perpetua exsultatione benedicant.
Per Christum Dominum nostrum.
r. Arnen.
1265. Vel:
Adsit, Domine, fidelibus tuis
sacrae benedictionis effectus,
qui mentes omnium spiritali vegetatione disponat,
ut ad opera sua exercenda
virtute caritatis tuae roborentur.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
1266. Vel:
Fideles tuos, Domine,
benedictio desiderata confirmet,
quae eos et a tua voluntate
numquam faciat discrepare,
et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari.
Per Christum Dominum nostrum.
j£. Arnen.
1267. Vel:
Benedic, Domine, plebem tuam,
quae munus tuae miserationis exspectat,
et concede, ut, quod, te inspirante, desiderat,
te largiente percipiat.
Per Christum Dominum nostrum.
8. Arnen.
486
BENEDICTIONES AD DIVERSA
1268. Vel:
Plebs tua, Domine, quaesumus,
benedictionis sanctae munus accipiat,
per quod et noxia quaeque declinet,
et optata reperiat.
Per Christum Dominum nostrum.
Arnen.
Conclusio ritus
1269. Tum minister, si est sacerdos vel diaconus, ritum concludit,
dicens:
Deus per omnia benedictus,
in omnibus vos per Christum benedicat,
ut omnia in bonum vestrum cooperentur.
Arnen.
Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
B. Arnen.
1270. Si minister est laicus, ritum concludit, seipsum signans ac
dicens:
Deus per 6mnia benedictus,
in omnibus nos per Christum benedicat,
ut omnia in bonum nostrum cooperentur.
BL Arnen.
1271. Laudabiliter ritus cantu apto perficitur.
APPENDIX
CANTUS ANTIPHONARUM
ET ALIORUM TEXTUUM
stras depre-ca-ti- ones ne despi-ci- as in neces-si-ta- tibus; sed a pe-ri-cu-
lis cunctis li-be-ra nos semper, Virgo glo-ri- 6- sa et be- ne- dicta.
2. Antiphona (n. 229)
ac poste-ri-us, Gabri-e-lis ab o-re sumens illud Ave, pecca-torum mi-
490
APPENDIX
3. Antiphona (n. 229)
Ave, Ma-ri- a, * gra-ti- a plena: Dominus tecum: bene-dicta tu t
in mu- li- e- ribus. T. P. f in mu-li- e- ribus, alie- lu- ia.
4. Antiphona (n. 229)
Salve, Re-gina, * mater mi-se-ri-cordi-ae; vi-ta, dulce-do et spes
advoca- ta nostra, illos tu- os mi-se- ri-cordes ocu-los ad nos conver¬
te. Et Iesum, bene-dictum fructum ventris tu- i, nobis post hoc ex-
si- li- um ostende.
O cie-mens, o pi- a,
o
dulcis Vir-
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM 491
go Ma-ri- a.
5. Antiphona super Psalmum 95 (n. 355)
Annunti' a-te * de di- e in di- em sa- lu- ta- re e- ius.
tus, donum De- i al-tissimi, fons vi-vus, ignis, ca-ri-tas et spi- ri-
ta- lis uncti- o. 3. Tu septi- formis mune-re, dextrae De- i tu di-
gi-tus, tu ri-te promissum Patris sermone di-tans guttu-ra. 4. Accen¬
de lumen sensibus, infunde amorem cordibus, infirma nostri cdrpo-
492
APPENDIX
T—
wm m
ZBiS
i— . m . iji.ii ii. ji mi
■^1 BIK
■
■WHWKnOll
ris, virtu- te firmans perpe-ti. 5. Hostem re-pellas longi-us pacemque
[3
\m
■lBHEHI
dones pro- tinus; ductore sic te prae-vi- o vi-temus omne noxi- um.
1 - . H R * ■
_■ ._S
HiBHI
'■ - ■ .
• -VJ
■ "
"■i
6. Per te, sci- amus da Patrem noscamus atque Fi- li- um, te utri- usque
7BI
i— bb
Z91IHMH
a— . . ■!
■JUH
■ ■-*
i»ww3wrriin»i«i
Spi-ri-tum cre-damus omni tempo-re, (A-men.)
7. Antiphona (n. 378)
1-
-m-
i
■ _ .> S 1
■ ■ ■ " • r r _
. <
H * ■
Ve-ni, Sancte Spi- ri-tus, reple tu- 6-rum corda fi-de- li- um, et-
i—r-"-
——- * v, .
■ *
"
■ ■■
lSMI
tu- i amo- ris in e- is ignem ac- cende, qui per diversi- ta- tem lingua¬
!■■■
■H
rum cuncta-rum gentes in uni-ta-te fi-de-i congre-gasti. T.P. Alle-
* *-
n m
Iu- ia, alie- lu- ia.
8. Antiphona: Io 13, 35 (n. 402)
vtt I r i i 1 i i
R R 5 R . R
i r
2
M Pl 1
" R ■ R
In hoc cognoscent omnes, * qui-a me-i estis disci-pu-li, si di-
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM 493
_1_-_1
■'.'HT.mriFn
B — 1
m
a
mmm
- a - -
a a
lecti- onem
habu- e- ri- tis
ad invi- cem. V. Di- xit
Ie-sus discipu- lis
* . . J
J_■
■ a "
KKSi
r— m
tHMHKHHMMHI
su- is. In hoc cognoscent omnes.
9. Antiphona et cantus « Ubi caritas » (n. 403)
vi 5 ,
. rti
—i-
i -- —. i
. . S
■ ■ ■
m T 1 !
rs "
i
Ubi ca-ri- tas est ve-
i_i_i_
ra, De- us i-
bi est.
_1_
Y. Congrega- vit nos
i
UM
(■mwm
^■1 ■
■iiS
LHunra!
Hna
"■ 1
O i
Ha a a J
mvmmm
| IriUl HI
in u-num Christi amor. V. Exsultemus
i_
et in
i-pso iu-cundemur.
. ■
. i " - i.
□hD«l
■^i
■HMI
■M
■h
■ HUHI
fi- U -rv
Y. Time- amus et amemus De- um vivum. Y. Et ex corde di- li- gamus
HQHIiDHW 1
MI
rw n"'i'uB
MI
nos sin- ce- ro.
■PHMLHM
1— BiMIHil
R. Ubi ca- ri- tas est ve- ra, De- us i- bi est. V. Simul ergo cum in u-
IBS
□mni
IMM
iswra
IH
S
■ ■
■■
■UMHI
IH
num congre-gamur: Y. Ne nos mente di- vi-damur, ca-ve- amus. Y. Ces-
i- a ". p. a -a i
I - ■ _■ a " ■ PL _■ *
fm - 11 -It
sent itirgi- a ma-Kgna, cessent li-tes. Y. Et in medi- o nostri sit Chri-
R. Ubi ca-ri- tas est ve- ra, De- us i-bi est. V. Simul quoque cum be-
a- tis vi-de-amus V, Glo-ri- anter vul-tum tu- um, Christe De-us:
V. Gaudi-um, quod est immensum, atque probum, V. Saecu-la per infi-
sponsa comi-te, 2. Nova ve-ni- ens e cae- lo, nupti- a- li tha- lamo prae-
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
495
pa-ra-ta, ut int&c- ta copu-le-tur Domi-no. Pla-te- se et mu-ri e- ius
bus, et virtu-te me-ri-to- rum illuc intro-du- ci-tur omnis qui ob
expo- li- ti la-pi-des su- is co- aptantur lo- cis per manum arti- fi-cis;
De- o usquequaque altis- simo, una Patri Fi- li- 6- que atque Sancto
Fla-mini, quibus laudes et po-te-stas per aeterna sse-cu-la. (A-men.)
496
APPENDIX
11, Antiphona super Psalmum 35 (n. 862)
Hauri- e- tis aquas * in gaudi- o de fonti-bus Salva-to-ris.
te- re dex- tro, alie- lu- ia: et omnes, ad quos perve-nit
a- qua i-sta, sal- vi fa- cti sunt, et di- cent, al-le-
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
497
omnibus inquina-mentis vestris, di-cit Dominus.
15. Antiphona super Psalmum 33 (n. 923)
Gusta-te et vide- te, * quo- ni- am su- a- vis est Do¬
mi- nus be- a- tus vir, qui spe-rat in . e- o. T.P. Al¬
sum, immo-la-tum in cruce pro homi-ne: Cu-ius latus perfo-ra- tum
flu-xit aqua et sanguine: Esto nobis praegusta- tum mor-tis
498
APPENDIX
jj—liywii
iSBtitihbS
WMHITicrMHI
iWMI
taiwmiii
IIHTi
ikt
■■MIHI
iM—i
BHlHHUII
in ex-ami-ne. O Ie-su dul- cis! O Ie-su pi- e! O
Elaa. . - Ia a -_1
Ie- su fi- li Ma- r£- ae.
17. Antiphona super Psalmum 23 (n. 946)
C j a a a 1 a a J
v—
“5 * ^ B
a a -
a
■ ■ S ■ \ \ i
7 i
ji ■ 1 ■ 1 ® |
Tol-lite portas, * principes, vestras, et e-le-vami-ni, portae ae-ter-
■ a
■ a
na-les. E u o u a e.
18. Antiphona super Psalmum 97 (n. 971)
i ■ a Ia 1 a- - -
a a a " _ a
■■ m m ^ m H A J
a *■ ,
■
i
m
Nos autem * glo-ri- a-ri opor- tet in cru-ce Domi-ni nostri
11 ■ Illi - — 1 ■
kM-W— 1
IWWWII
HHnCBI
IHHMHHH
Ie-su Christi. E u o u a e.
19. Antiphona super Psalmum 66 (n. 979)
iv |-.-j-
a a " " " a r m *
a a aaaa ■ J
a
a
Cru-cem tu- am * ado-ramus, Domi-ne,
ft_i_
et sanctam re-surrecti- onem
i
ia aiaa a a.
1 a
m
tu- am laudamus et glo-ri- fi-camus:
M
: ecce
m - m m i ▼ |
e-nim propter lignum ve-
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
499
nit gaudi- um in u-ni- verso mundo. Ps. De- us mi-se-re- a-tur nostri
et be-ne-di-cat no-bis: il-lurni-net vultum su-um super nos, et mi-
se-re- a- tur nostri.
Et repetitur antiphona
: Crucem tuam.
20. Antiphona (n. 979)
«i
-
■ % ■ fi - 1 s . -
% .
■
i
1 H ® III H 1
5 ■
mi -
^ >
Per signum Cru- cis*de i-ni-mi-cis no-stris libe-ra nos, De-
mi-no De- o ex- cel- so, prae omni- bus mu- li- e- ri-
c.
i * b s_- ., _i
■
bus su-per ter-ram.
500
APPENDIX
De- us noster omni- po- tens. Gaude- a- mus et exsultemus, et demus
pronunti- at omnis eccle- si- a*
24. Antiphona super Psalmum 149 (n. 1048)
Canta-te Domino, * et bene-di-ci-te no-mi-ni e- ius. T.P. e-ius,
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
501
25. Hymnus (n. 1100)
1 s-
A
ii ■
i
1
Ve-xil-la re- gis pro- de- unt, fulget crucis myste- ri- um, quo car-
--MiJ
HHHlWm!
n ^ " i
ne carnis condi- tor su- spen- sus est pa-ti-bu-lo.
2. Salve, ara, salve, victima,
de passionis gloria,
qua Vita mortem pertulit
et morte vitam reddidit!
3. O crux, ave, spes unica!
hoc passionis tempore
piis adauge gratiam
reisque dele crimina.
4. Te, fons salutis, Trinitas,
collaudet omnis spiritus;
quos per crucis mysterium
salvas, fove per saecula.
5. Quo, vulneratus insuper
mucrone diro lanceae,
ut nos lavaret crimine,
manavit undet et sanguine.
6. Arbor decoret et fulgida,
ornata regis purpura,
electa digno stipite
tam sancta membra tangere!
7. Beata, cuius bracchiis
saecli pependit pretium;
statera facta corporis
praedam tulitque tartari. (Arnen.)
502
APPENDIX
26. Sequentia (n. 1111)
Haec sequentia dicitur vel integra vel forma breviore, inde a verbis: * Sancta
mater ( s tr. n. 11):
E B B * ia * .
i
*“i 1 2 3 4 5 6 7 8 9 M
■ „ ■ " i
" * _ ■ _
■ "b
Stabat mater do-lo-ros-a iuxta crucem lacrimo-sa,
dum pendebat
e
Fi- li- us.
2. Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem
pertransivit gladius.
3. O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
mater Unigeniti!
4. Quae maerebat et dolebat
pia mater, cum videbat
Nati poenas incliti.
5. Quis est homo qui non fleret,
matrem Christi si videret
in tanto supplicio?
6. Quis non posset contristari,
piam matrem contemplari,
dolentem cum Filio?
7. Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis
et flagellis subditum.
8. Vidit suum dulcem Natum
morientem, desolatum,
cum emisit spiritum.
9. Eia, mater, fons amoris,
me sentire vim doldris
fac, ut tecum lugeam.
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
503
10. Fac ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.
11. * Sancta mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
cordi meo valide.
12. Tui Nati vulnerati,
tam dignati pro me pati
poenas mecum divide.
13. Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
donec ego vixero.
14. luxta crucem tecum stare
ac me tibi sociare
in planctu desidero.
15. Virgo virginum praecl&ra,
mihi iam non sis amara;
fac me tecum plangere.
16. Fac ut portem Christi mortem,
passionis fac me sortem
et plagas recolere.
17. Fac me plagis vulnerari,
cruce hac inebriari
et cruore Filii.
18. Flammis urar ne succensus,
per te, Virgo, sim defensus
in die iudicii.
19. Fac me cruce custodiri,
morte Christi praemuniri,
confoveri gratia.
20. Quando corpus morietur,
fac ut animae donetur
paradisi gloria. (Arnen.)
tum ma-ris Rubri Christo ca-namus princi-pi. 2. Cuius corpus sanc-
stando, De-o vi-vimus. 3. Pro-tecti paschae vespero a de* vastante
quam franguntur tarta-ra, capti-va plebs redlmi-tur redduntur vi-tae
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM 505
praemi- a! 6. Consurgit Chri-stus tumu-lo, victor red-it de ba-rathro,
ty-rannum trudens vincu-lo et para- di-sum rese-rans. 7. Esto per-
la. (A- men«)
28. Antiphona super Psalmum 117 (n. 1124)
VIII c
Porti- o me- a, Domine, * sit in terra vi-venti- um. E u o u a e.
29. Antiphona super Psalmum 117 (n. 1124)
VIIIG
A-pe- ri- te mi-hi * portas iusti- ti- se, et ingressus in e- as con-
fi- tebor Domino.
E u o u a e.
506
APPENDIX
Haec porta Domi-ni: *iusti intrabunt in e-am. E u o u a e.
31. Antiphona super Psalmum 133 (n. 1125)
Audi-vi vo-cem * de caelo di-centem: Be-a-ti mortu- i, qui in
Domino mo-ri- untur. Eu o u a e.
32. Antiphona super Psalmum 50 (n. 1130)
amictam glo-ri- a, o Virgo Ma« ter, pangimus.
2. Ave, redundans gaudio
dum concipis, dum visitas,
et edis, offers, invenis,
mater beata, Filium.
3. Ave, dolens et intimo
in corde agonem, verbera,
spinas crucemque Filii
perpessa, princeps martyrum.
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
507
4. Ave, in triumphis Filii,
in ignibus Paracliti,
in regni honore et himine
regina fulgens gloria,
5. Venite, gentes, carpite
ex his rosas mysteriis,
et pulchri amoris inclitae
matri coronas nectite.
6. Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. (Arnen.)
34. Hymnus (n. 1238)
Patrem, omnis terra vene-ra-tur. Ti-bi omnes angelli, ti-bi cae-li et
uni-versae potesta-tes: Ti'bi cherubim et seraphim incessa-bi- li voce
proclamant: Sanctus: Sanctus: Sanctus D6minus De-us Saba-oth.
Pleni sunt cae-li et terra ma- i e sta- tis glo-ri- ae tu-ae. Te glo-ri- o-sus
Aposto-lorum chorus. Te prophe-ta-rum lauda-bi-lis nume-rus. Te mdr-
508
APPENDIX
IMiMiM ■ MI 1
nMHii
ty-rum candida-tus laudat ex-erci-tus. Te per orbem terra-rum sancta
i ——. ■ i _—r
1 J W.
■ ■ ■ ■—»-1
■ " ■ "
UHH1I
confi-te-tur Eccle-si-a:
1 -
Pa-trem
immensae ma- iesta-tis;
Vene-randum
S ■
Mnnm
IMDH
> . ■
iEHMH
H A H
m
1— 1 r -'i"- '■ 1
!■
tu- um verum
et uni-cum Fi-li-um:
; Sanctum quoque
Pa-ra-cli-tum
nmi
\m
HOI
Iu
BBSfi i
il
Spi-ri-tum. Tu rex glo-ri- ae, Christe. Tu Patris sempi-ternus es Fi- li- us.
: ■
.—* - * - —a ■».
—:— : .-7i—;
5.
■jj li
Tu, ad li-be-randum susceptu-rus homi-nem, non horru- isti Virgi-nis
i
!B
iBHhMDUDMI
■
■■■
u-te-rum. Ti
1 _.
i, devicto mortis acu-le- o, ape-ru- isti credentibus regna
QHI
■
"" ~ "a . i pl
MOBIs
HHI
■
IHUMOHI
IHM
■m
cae-lorum. Tu ad dexte-ram De- i sedes in glo-ri- a Patris. Xudex
i_ _
L_J
■ ■ 1 ■ * i
cre-de-ris esse venturus. Te ergo quassumus, tu- is f&mu-lis subveni,
»M««nMPnMi
IPVM
j
jSjHg"
ER5
quos pre-ti-6-so sanguine redemisti. /Etema fac cum sanctis tu-is
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM 509
in glo-ri- a nume-ra- ri.
Haec ultima pars hymni ad libitum omitti potest:
> m
tu- ae. Et re-ge e- os, et extol- le il-los usque in ae-ter- num.
Per singu-los di- es, bene-di-cimus te; Et laudamus nomen tu-um in
saecu-lum, et in saeculum saecu- li. Digna-re, Domine, di- e isto si¬
ne pecca-to nos custodi-re. Mi-se-re-re nostri, Domi-ne, mi-se-rere
nostri. Fi- at mi-se-ri-cordi- a tu- a, Domine, super nos quemadmo¬
dum spe-ra-vimus in te. In te, Domi-ne, spe-ra- vi: non confun¬
dar in ae-ter-
num.
510
APPENDIX
35. Antxphona et canticum Danielis (n. 1238)
Ia*
■ a
- - -A--- -“
Bene-dictus es * in firmamento cae-li, et lauda-bi- lis in secu¬
IWMBV
■II
IHHCIVCi
■PV
—
■
la, De- us noster. E u o u a e.
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, *
laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicite, caeli, Domino, *
benedicite, angeli D6mini, Domino.
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, *
benedicat omnis virtus Domino.
Benedicite, sol et luna, Domino, *
benedicite, stellae caeli, Domino.
Benedicite, omnis imber et ros, Domino, *
benedicite, omnes venti, Domino.
Benedicite, ignis et aestus, Domino, *
benedicite, frigus et aestus, Domino.
Benedicite, rores et pruina, Domino, *
benedicite, gelu et frigus, Domino.
Benedicite, glacies et nives, Domino, *
benedicite, noctes et dies, Domino.
Benedicite, lux et tenebrae, Domino, *
benedicite, fulgura et nubes, Domino.
Benedicat terra Dominum, *
laudet et superexaltet eum in saecula.
Benedicite, montes et colles. Domino, *
benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
Benedicite, maria et flumina, Domino, *
benedicite, fontes, Domino.
CANTUS ANTIPHONARUM ET ALIORUM TEXTUUM
511
Benedicite, cete et omnia
quae moventur in aquis, Domino, *
benedicite, omnes volucres caeli, Domino.
Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, *
benedicite, filii hominum, Domino.
Benedic, Israel, Domino, *
laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, *
benedicite, servi Domini, Domino.
Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino; *
benedicite, sancti et humiles corde, Domino.
Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, *
laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu; *
laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Benedictus es in firmamento caeli *
et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula.
In fine huius cantici non dicitur: Gloria Patri.
36. Canticum evangelicum: Lc 1, 46-55 (n. 1238)
“ -f- 3 - I L:— fl-fil-•
■ UT"-■ " n. ■ ■- 1 -
" i
I f ■
Magni- fi- cat * a-nima me- a
8_.
l Domi-num, qui- a re-spe-xit De-us
\mmm
IMMi
■ _ a " » *
muc
1 1 1
• ■
humi- li- ta-tem me- am. Magni- fi-cat * a-nima... Et exsulta-vit...
8 ___
UMMEfcWl
1^—MI
!■ ■■
E u o u a e.
512
APPENDIX
Exsultatio Ecclesice in Deo Salvatore
Magnificat *
anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus *
in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillas suae. *
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies *
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, *
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede *
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis *
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, *
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros, *
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. *
Sicut erat in principio, et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Arnen.
INDICES
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
Adiunctorum peculiarium vitae, cf. Pro variis circumstantiis.
Orationes, nn. 1264-1268.
yEdium ad communicationes sociales, nn. 617-620.
Ordo, nn. 621-633.
A2dium corporibus exercitandis, nn. 634-637.
Ordo, nn. 638-650.
Aigrotantis, cf. Adulti infirmi; Pueri infirmi.
Aerio itineri destinatae machinae, cf. Navigii aerii.
Aeroportus, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Orationes, n. 668, a).
Adulti infirmi, nn. 290-293.
Ordo, nn. 294-305; 309-312.
Ritus brevior, nn. 317-319.
Formula brevis, nn. 293 et 320.
Adultorum infirmorum, nn. 290-292.
Ordo, nn. 294-308; 310-312.
Agni, praesertim in Pascha, cf. Esculentorum devotionis causa.
Agrorum, nn. 745-748.
Ordo, nn. 749-764.
Alpium, cf. Pascuorum.
Ambonis novi, nn. 877-879; 900-901.
Ordo, nn. 902-907; 908-918.
Animalium, nn. 721-724.
Ordo, nn. 725-740.
Ritus brevior, nn. 741-744.
Annuae in gratiarum actione, cf. Pro acceptis beneficiis.
Anulorum,
In anniversariis Matrimonii, nn. 97-99; 124-126.
Desponsatorum, n. 210.
Apum, cf. Animalium.
Aquae ad benedicendum, nn. 1085-1087.
Ordo, nn. 1088-1096.
516
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
Aquae devotionis causa, cf. Potus devotionis causa.
Lectiones, n. 1148, a).
Oratio, n. 1153, a).
Aquaeductus, cf. Instrumentorum technicorum peculiarium.
Oratio, n. 693, c).
Archivi, cf. Bibliothecae novae.
Areae novi aedificii, n. 471, cf. Operis quo novi aedificii structura paratur.
Armentorum, cf. Animalium.
Baptisterii novi, nn. 832-843.
Ordo I, celebrationi Baptismi coniunctus, nn. 844-860.
Ordo II, absque Baptismi collatione, nn. 861-876.
Bibliothecae novae, nn. 564-567.
Ordo, nn. 568-581.
Campanae, nn. 1032-1036.
Ordo, nn. 1037-1051.
Campi corporibus exercitandis, cf. Locorum corporibus exercitandis.
Camporum, nn. 745-748.
Ordo, nn. 749-764.
Candelarum, cf. Cereorum.
Catechistarum, nn. 361-362.
Ordo, nn. 363-372; 373-377.
Cathedrae episcopalis, nn. 877-879; 880-882.
Ordo, nn. 883-888; 889-899.
Cereorum, cf. Rerum devotionis causa.
Cinematographi, cf. ALdium ad communicationes sociales.
Coemeterii, nn. 1115-1119.
Ordo, nn. 1120-1136.
Coetus ad catechesim, n. 378-381.
Ordo, nn. 382-387.
Coetus ad celebrandum peculiare eventum, n. 1244.
Coetus desponsatorum ante Matrimonium, n. 198.
Coetus parentum ante Baptismum filiorum, n. 156.
Coetus ad orationem, nn. 378-381.
Ordo, nn. 382-387.
Comestibilis cuiuscumque, cf. Rerum creatarum.
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
517
Coniugum, nn. 90-93.
Ordo in anniversariis Matrimonii, nn. 94-106; 115-128, a); 129-131.
Ordo aliis in circumstantiis, nn. 107-114; 115-128, b; 129-131.
Ritus brevior, nn. 132-134.
Consociationum ad auxilium publicum praestandum, nn. 388-390.
Ordo, nn. 391-403.
Conventus religiosi, cf. Domus religiosae novae.
Conventuum, nn. 378-381.
Corporalis, cf. Linteaminum.
Coronarum, cf. Rerum ad pietatem et devotionem exercendam.
Coronarum Rosarii, nn. 1183-1186.
Ordo, nn. 1187-1201.
Ritus brevior, nn. 1202-1206.
Formula brevis, n. 1208.
Crucis Missionariis tradendae, n. 338; n. 352.
Crucis parvae, cf. Rerum ad pietatem et devotionem exercendam.
Crucis publicae venerationi exhibendae, nn. 960-965.
Ordo, nn. 966-983.
Currus, cf. Vehiculi.
Desponsatorum, nn. 195-198.
Ordo, nn. 199-214.
Diaconi Missionarii, cf. Missionariorum.
Domus aegrotis curandis aptatae, cf. Nosocomii novi.
Domus religiosae novae, nn. 515-520.
Ordo, nn. 521-537.
Domus novae, nn. 474-477.
Ordo, nn. 478-491.
Emigrantium, cf. Itinerantium.
Emptorii, nn. 599-602.
Ordo, nn. 603-612; 613, c); 614-616.
Epistolarum publici Diribitorii,
cf. TEdium ad communicationes sociales.
Equorum, cf. Animalium.
Esculentorum devotionis causa, nn. 1139-1143.
Ordo, nn. 1144-1152; 1153, a); 1154-1156; nn. 1157-1161.
Excubiarum adversus incendia,
cf. Consociationum ad auxilium publicum praestandum.
518
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
Familiae, nn. 40-41; 42-43.
Ordo, nn. 44-61; 62-67.
Familiarum annua, nn. 68-74.
Ordo, nn. 75-89.
Familiae membrorum, in adunatione, n. 1244.
Filii, cf. Filiorum.
Filii infirmi, nn. 178; 313-316.
Filiorum, nn. 174-177.
Ordo, nn. 179-193.
Formula brevis, n. 194.
Florum, cf. Rerum devotionis causa.
Fontis baptismalis novi, cf. Baptisterii novi.
Fornacis, cf. Officinae laboris.
Fructuum novorum, in praesentatione, nn. 765-767.
Ordo, nn. 768-781.
Frugum, cf. Fructuum.
Gratiarum actione, in, cf. Pro acceptis beneficiis.
Herbarum, cf. Fructuum.
Ianuae, cf. Portae ecclesiae.
Imaginis venerationi publicae exhibendae, nn. 984-988.
— Domini nostri Iesu Christi, nn. 989; 990-1003.
— beatae Mariae Virginis, nn. 989; 1004-1017.
— unius vel plurium Sanctorum, nn. 989; 1018-1031.
Imaginum, in locis non sacris exponendarum,
cf. Rerum ad pietatem et devotionem exercendam.
Infantis, cf. Pueri.
Infirmariorum consociationum, n. 389, cf. Consociationum ad auxilium
publicum praestandum.
Infirmi, cf. Adulti, Adultorum; Pueri, Puerorum; Filii.
Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum, nn. 651-655.
Ordo, nn. 656-672.
Ritus brevior, nn. 673-677.
Instrumentorum laboris, nn. 698-702.
Ordo, nn. 703-717.
Ritus brevior, nn. 702; 718-720.
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
519
Instrumentorum technicorum peculiarium, nn. 678-681.
Ordo, nn. 682-697.
Itinerantium, nn. 431-433.
Ordo, nn. 434-448.
Ritus brevior, nn. 449-452.
Itineris, cf. Itinerantium.
Laici Missionarii, cf. Missionariorum.
Lapidis primarii, nn. 456-458.
Ordo, nn. 459-473.
Librariae officinae, cf. Officinae laboris.
Liliorum, cf. Florum.
Linteaminum, nn. 1068; 1070-1073.
Ordo, nn. 1074-1078.
Ritus brevior, nn. 1080-1083.
Locorum corporibus exercitandis, nn. 634-637.
Ordo, nn. 638-650.
Machinae ad excitandam lucem electricam,
cf. Instrumentorum technicorum peculiarium.
Machinae ad exstinguendum incendium,
cf. Consociationum ad auxilium publicum praestandum.
Machinae ad laborandum, cf. Instrumentorum laboris.
Machinae itineri aerio destinatae,
cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Machinae typographicae, cf. Instrumentorum laboris.
Mapparum altaris, cf. Linteaminum.
Mensae, nn. 782-784.
Schema primum, nn. 785-789.
Schema secundum, nn. 790-814.
Schema tertium, nn. 815-816.
Schema quartum, nn. 817-827.
Missionariorum, nn. 321-323.
Ordo, nn. 324-342; 343-360.
Monasterii, cf. Domus religiosae novae.
Mulieris vel mulierum ante partum, nn. 215; 217-218,
Ordo, nn. 219-231.
Ritus brevior, nn. 232-234.
Formula brevis, n. 235.
520
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
Mulieris post partum, nn. 216; 217-218; 236-237.
Ordo, nn. 238-253.
Ritus brevior, nn. 254-256.
Formula brevis, n. 257.
Naviculae, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Oratio, n. 668, c).
Ritus brevior, nn. 673-674; 676-677.
Naviculae ad piscandum, cf. Instrumentorum laboris.
Navigii aerii, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destina¬
torum.
Orationes, n. 668, c).
Navis, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Oratio, n. 668, e).
Nosocomii novi, nn. 582-585.
Ordo, nn. 586-598.
Numismatum, cf. Rerum ad pietatem et devotionem exercendam.
Officii, nn. 599-602.
Ordo, nn. 603-612; 613, a); 614-616.
Officinae laboris, nn. 599-602.
Ordo, nn. 603-612; 613, b); 614-616.
Olei devotionis causa, cf. Rerum ad pietatem et devotionem exer¬
cendam.
Lectiones, n. 1148, d.
Operis quo novi aedificii structura paratur, nn. 456-458.
Ordo, nn. 459-473.
Organi, nn. 1052-1054.
Ordo, nn. 1055-1067.
Ostensorii, nn. 1068; 1070-1073.
Ordo, nn. 1074-1078.
Ritus brevior, nn. 1080-1083.
Ovorum, praesertim in Pascha, cf. Esculentorum devotionis causa.
Palaestrae gymnicae, cf. /Edium corporibus exercitandis.
Pallae, cf. Linteaminum.
Panis, cf. Esculentorum devotionis causa.
Lectiones, n. 1148, b.
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
521
Parvuli nondum baptizati, nn. 156-157.
Ordo, nn. 158-169.
Ritus brevior, nn. 170-171; 172, b.
Formula brevis, n. 173.
Paramentorum, cf. Vestium sacrarum.
Pascuorum, nn. 745-748.
Ordo, nn. 749-764.
Pecorum, cf. Animalium.
Peregrinantium vacationis causa, cf. Itinerantium.
Peregrinorum, nn. 404-408.
Iter ineuntium.
Ordo, nn. 409-419.
Ante vel post reditum,
Ordo, nn. 420-430.
Piscatoriae navis, cf. Instrumentorum laboris.
Plateae, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Orationes, n. 668, a).
Pontis, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Orationes, n. 668, a).
Portae ecclesiae, nn. 943-945.
Ordo, nn. 946-959.
Portus, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Orationes, n. 668, a).
Potus devotionis causa, nn. 1139-1143.
Ordo, nn. 1144-1152; 1153, a)-1156; 1157-1161.
Preli, cf. /Edium ad communicationes sociales.
Presbyteri Missionarii, cf. Missionariorum.
Pro acceptis beneficiis, nn. 1226-1228.
Ordo, nn. 1229-1243.
Pro variis circumstantiis, nn. 1244-1246.
Ordo, nn. 1247-1271.
Puellae, cf. Pueri.
Puellarum, cf. Puerorum.
Pueri baptizati, nn. 135-138.
Ordo, nn. 139-155.
Ritus brevior, nn. 170-172, a).
Formula brevis, n. 173.
Puerorum baptizatorum, nn. 135-137.
Ordo, nn. 139-155.
522
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
Pueri infirmi, nn. 290-293; 313.
Ordo, nn. 294-302; 314-316; 310-312.
Ritus brevior, nn. 317-319.
Formula brevis, n. 320.
Puerorum infirmorum, nn. 290-292.
Ordo, nn. 294-302; 314-316; 310-312.
Pyxidis, cf. Vasculi ad Eucharistiam asservandam.
Radiophonicae stationis, cf. yEdium ad communicationes sociales.
Religiosae Missionariae, cf. Missionariorum.
Religiosi Missionarii, cf. Missionariorum.
Rerum ad pietatem et devotionem exercendam, nn. 1162-1165.
Ordo, nn. 1166-1177.
Ritus brevior, nn. 1178-1181.
Formula brevis, n. 1182.
Rerum creatarum, cf. Pro variis circumstantiis.
Orationes, nn. 1260-1262.
Rerum devotionis causa, nn. 1139-1143.
Ordo, nn. 1144-1152; 1153, b); c)-1156; 1157-1161.
Rerum manufactarum, cf. Pro variis circumstantiis.
Oratio, n. 1263.
Rerum quae pauperibus destinantur, n. 1244.
Rosarum, cf. Florum.
Salis, cf. Esculentorum devotionis causa.
Lectiones, n. 1148, d).
Scapularium, cf. Rerum ad pietatem et devotionem exercendam.
Scapularis imponendi, nn. 1208-1210.
Ordo, nn. 1211-1224.
Scholae novae, nn. 538-542.
Ordo, nn. 543-549; 550, a; 551-556; 557-563.
Scholaris anni inchoatio, cf. Puerorum, n. 135.
Sedis confessionalis, nn. 877-879; 930-931.
Ordo, nn. 932-942.
Sedis praesidentise, nn. 877-879; 880-882.
Ordo, nn. 883-888; 889-899.
Sedis primariae energiae, cf. Instrumentorum technicorum peculiarium.
Oratio, n. 693, b).
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
523
Seismographaei, cf. Instrumentorum technicorum peculiarium.
Seminarii novi, nn. 492-496.
Ordo , nn. 497-514.
Senis, nn. 258-261.
Ordo, nn. 262-276; 283-285.
Ritus brevior, nn. 286-288.
Formula brevis, n. 289.
Senum, nn. 258-260.
Ordo, nn. 262-276; 277-282; 283-285.
Formula brevis, n. 289.
Stadii, cf. yEdium corporibus exercitandis.
Stationum « Viae Crucis », nn. 1097-1099.
Ordo, nn. 1100-1114.
Tabernaculi eucharistici novi, nn. 877-879; 919.
Ordo, nn. 920-929.
Tabularii, cf. Bibliothecae novae.
Telephonii sedis, cf. TEdium ad communicationes sociales.
Televisualis stationis, cf. ^Bdium ad communicationes sociales.
Telegraphi, cf. yEdium ad communicationes sociales.
Tobaleae altaris, cf. Linteaminum.
Turris speculatoriae, cf. Instrumentorum technicorum peculiarium.
Typographicae machinae, cf. Instrumentorum laboris.
Universitatis studiorum novae, nn. 538-542.
Ordo, nn. 543-549; 550, b); 551-556; 557-563.
Uvarum, cf. Fructuum novorum.
Vasculi ad Eucharistiam asservandam, nn. 1068; 1070-1073.
Ordo, nn. 1074-1078.
Ritus brevior, nn. 1080-1083.
Vasis mobilis ad baptizandum, n. 838.
Vehiculi, nn. 651-656.
Oratio, n. 668, b).
Ritus brevior, nn. 673-677.
Viae, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Orationes, n. 668, a).
Viae Crucis, cf. Stationum.
524
INDEX ALPHABETICUS BENEDICTIONUM
Viae ferreae, cf. Instrumentorum itinerantibus hominibus destinatorum.
Orationes, n. 668, a).
Vini, cf. Potus devotionis causa.
Lectiones, n. 1148, d)
Oratio, n. 1153, a).
Vestium sacrarum, nn. 1068; 1070-1073.
Ordo, nn. 1074-1077; 1079.
Ritus brevior, nn. 1080-1082; 1084.
Volucrum, cf. Animalium.
INDEX LECTIONUM
NB. Numeri qui notantur respondent textibus, non paginis.
Numeri caractere italico impressi respondent textibus quorum unice
titulus et initium indicatur.
I. LECTIONES VETERIS TESTAMENTI
GENESIS:
1, 1. 11-12. 29-31: 753.
1. 20-29: 729.
l-5a. 14-18: 686.
27-31 a: 606. 1148.
2, 19-20a: 730.
20a: 742.
6, 17-23: 7 31.
9, 1-3: 1148.
12, 1-9: 440.
18, l-10a: 483.
28, 10-16: 440.
EXODUS:
12, 1-4. 6-8. 11: 1148.
17, 1-7: 1148.
35, 30-36, 1: 708.
NUMERI:
6, 22-27: 1254.
10, 1-10: 1059.
1-8. 10: 1041.
20 , 2 - 11 : 688.
21, 4-9: 974.
DEUTERONOMIUM:
6, 4-9: 439.
27, la. -28, l-12b: 77 3.
32, 10c-14: 754
33, 1. 13b-16a: 1254.
1 SAMUELIS:
1, 20-28: 242.
27: 255.
2, 1-10: 243.
3, 1-10: 504.
2 SAMUELIS:
12, 1-9. 13: 936.
1 REGUM:
19, 3b-8: 1148.
2 REGUM:
2, 19-22: 1148.
526
INDEX LECTIONUM
1 CHRONICORUM:
(SIRACIDES)
15 , 3. 16. 19-21. 25: 1059.
15 , 11-12. 25-28; 16 , 1-2: 1041.
29 , 9-18: 423.
2 CHRONICORUM:
5 , 2-5a. 11 - 14 : 1059.
NEHEMIAS:
17 , 1-6: 688.
18 , 1-9: 1254.
24 , la. 17-31: 1148.
25 , 6-8. 13-16: 267.
38 , 1-14: 590.
25-39: 608. 708.
35. 39: 718.
39 , 30-41: 1148.
51 , 18-29: 547.
8, l-4a. 5-6. 8-10: 893. 904. 911.
THOBIS:
4 , 5-7. 19: 184.
19a: 450.
5 , 17-22: 440.
12 , 6-13: 396.
IOB:
28 , 1-28: 708.
PROVERBIA:
1, 1-7. 547.
4 , 1-7: 185.
31, 10-31: 708.
PSALMI:
8, 7-9: 742.
IS AI AS:
2 , 2-5: 413.
11 , 6-10: 731.
12 , 1-6: 1092.
26, 1-9: 951.
28 , 16-17b: 465.
23-29: 7 08.
40 , la. 3-5: 663.
1-5. 9-11: 1041.
9-11: 893.
44 3- 233
55, 1-11: <588. 1092.
58 , lab. 5-11: 395.
10. lia: 791.
SAPIENTIA:
4, 8: 287.
8-9: 267.
7, 7-20: 547.
9, 1-6. 10-18: 504. 547.
13 , 1-7: 1254.
16 , 20-21. 24-26: 1148.
SIRACIDES:
1, 1-5. 22-25: 547.
3, 2-18: 267.
3, 33-4, 11: 396.
7 , 36-39: 396.
15 , 1-6: 1092.
IEREMIAS:
7 , 1-7: 951.
BARUCH:
3, 29-36: 625.
EZECHIEL:
18, 20-32: 936.
OSEE:
2 , 21-26: 205.
IOEL:
2 , 21-24. 26-27: 773.
INDEX LECTIONUM
527
II. LECTIONES NOVI TESTAMENTI
MATTHAEUS:
3, MI: 1041.
4 , 13-17: 1148.
23- 25: 589.
5, l-12a: 1021. 1105.
lb. 2. 13-16: 546. 625.
13-16: 1148.
6, 25-34: 608. 755.1148.
31ab. 32b-33: 797.
7, 7-11: 1147.
24- 28: 77.
9 , 1-8: 936.
35-38: 506.
11 , 25-30: 547.
28-29: 318.
28-30: 299.
13, 1-9: 708.
44-46: 507.
18 , 1-5. 10: 144. 186.
3: 171.
5: 171.
19 , 13-15: 145. 183.
21 , 14-16: 145.
22, 37a. 39b-40: 674.
25 , 14-29: 608.
31-46: 394. 590.
MARCUS:
1, 1-8: 1041.
29-30: 483.
2, 1-12: 396.
4 , 1-2. 26b-34: 507.
26-29: 755.
35-41: 663.
6, 1-3: 607.
7-13: 7748.
53-56: 300.
10 , 8-9: 133.
14: 171.
13-16: 143. 162.
16 , 14-16. 20: 1040.
14a. 15-20: 624.
LUCAS:
1, 1-4: 573.
26- 38: 224. 7008.
39-45: 223.
39-47: 1059.
41- 42a: 233.
42- 50: 1007.
67- 79: 243.
68- 69: 255.
2, 1-14: 224.
25-32. 36-38: 266.
27- 33: 7748.
41-51: 413.
46-52: 145. 1191.
51b-52: 1204.
3, 3-6: 438. 663.
4 , 14-22a: 904. 977.
16-22a: 537. 893.
5, 3-11: 708.
6, 47-49: 465.
7, 36-50: 936.
9, 23: 287.
10, 5-9: 482.
21-22: 1059.
25-37: 396.
30- 37: 590. 7748.
3842 : 483.
11 , 5-13: 7770.
9-10: 1180.
9-13: 7748.
12 , 15-21: 773.
16 , 9-12: 608.
17, 11-19: 1234.
18 , 1-8: 7770.
31- 34: 7705.
19 , 1-9: 483.
1-10: 78.
24 , 13-35: 473. 440.
28- 32: 483.
28-35: 424.
44-48: 507.
528
INDEX LECTIONUM
IOANNES:
1, 6-10: 1148.
35-39: 78.
35-42: 507. 528.
47-51: 663.
2, 1-11: 1148.
3, 13-17: 974.
4, 5-14: 687.
23: 1082.
5, 1-15: 424.
6, 28-35: 1148.
1, 37-39: 1091.
8, 1-11: 936.
9, 1-38: 424.
10, 1-10: 951.
13, 3-15: 1092.
12-17: 396.
14, 1-7: 663.
1-11: 440. 994.
6: 450. 674.
6-7: 661.
15, 9. 10. 11: 133.
9-12: 203.
19, 25-27: 974. 1008.
20, 19-23: 507.
21, 24-25: 573.
ACTUS APOSTOLORUM;
1, 12-14: 1192.
2, 14: 1204.
42: 1082.
36-39. 41-42: 1041.
44-47a: 78. 792.
8, 26-35: 424.
26-39: 663.
10, 34-48: 893.
13, 15-32: 893.
14, 15b-17: 772.
17, 22-28: 662.
18, 1-5: 708.
AD ROMANOS:
5, 6-11: 936.
8, 24-28: 1252.
26b-27b: 1180.
(ad ROMANOS)
8, 26-31: 1170.
10, 9-15: 366.
12, 1: 1082.
4-16: 52.
1 AD CORINTHIOS:
1, 4-9: 121. 1234.
1, 26-2, 5: 503.
2, 1-5: 974.
3, 9-11: 464.
16- 17: 642.
6, 19-20: 642.
9, 7-27: 504.
24-27: 641.
12, 12-14: 50.
12, 31b-13, 7: 52.
13, 4-13: 204.
8-13: 1170.
14, 20: 171.
15, 45-50: 1170.
2 AD CORINTHIOS:
1, 3-4: 318.
3-7: 298. 590.
2, 14-17: 1148.
3, 17b - 4, 2: 1169.
4, 1-7: 1170.
4, 13-5, 10: 1215.
5, 6b-10: 412.
17- 21: 936.
9, 8-10: 793.
AD GALATAS:
1, 1. 3-5-2, 19b-20: 1170.
3, 26-27: 1082.
AD EPHESIOS:
3, 14-19: 1022.
14- 21: 1170.
4, 1-6: 51. 78.
11-24: 547.
5, 8-10: 1148.
15- 20: 1059.
19-20: 794.
INDEX LECTIONUM
529
AD PHILIPPENSES:
2, 1-5: 205.
5-11: 973.
3, 12-15: 642.
3, 20-4, 1: 267.
4, 4-7: 1233.
8-9: 625.
AD COLOSSENSES:
1, 9b-14: 1251.
12-20: 993.
3, 12-17: 1058.
12-25: 78.
14- 17: 1170.
15- 17: 1234.
16- 17: 571.
17: 1180.
1 AD THESSALONICENSES:
4, 9-12: 608.
9. 10b-12: 707.
5, 12-24: 1234.
16-18: 795.
18: 255.
2 AD THESSALONICENSES:
3, 6-13: 608.
7-8: 718.
1 AD TIMOTHEUM:
2, 1-10: 1234.
4, 4: 1253.
6, 6-11. 17-19: 773.
2 AD TIMOTHEUM:
3, 14-4, 5a: 904. 911.
AD HEBREOS:
4, 12-16: 625. 974.
10, 19-25: 413.
13, 1-2: 796.
1-3. 5-7. 14-17: 527.
12-21: 424.
IACOBUS:
5, 7-8: 287.
1 PETRI:
2, 4-10: 465.
4-12: 413.
19-25: 1104.
3, 18-4, 2: 1105.
4, 7b-l 1: 7022.
1 IOANNIS:
5, 1-5: 7022. 1092.
APOCALYPSIS:
7, 13-17: 7092.
11, 19a. 12, l-6a. lOab: 7008.
21, 2-3. 23-26: 950.
22, 1-5: 1092.
INDEX PSALMORUM ET CANTICORUM
NB. Numeri qui notantur respondent formulis, non paginis.
I. PSALMI
Ps 1: 1023.
Ps 8: 626, 732, 995, 1149.
Ps 14(15): 1023.
Ps 15(16): 505.
Ps 17(18): 689.
Ps 18A (19A): 626.
Ps 18B (19B): 548, 574, 894, 904,
912.
Ps 21 (22): 975, 1106.
Ps 22(23): 441, 505, 664, 1149.
Ps 23 (24): 414, 529, 946.
Ps 24(25): 441, 664.
Ps 26(27): 414.
Ps 28 (29): 689, 1042.
Ps 30(31): 975, 1106.
Ps 31 (32): 937.
Ps 32(33): 225.
Ps 33 (34): 397, 923, 1023.
Ps 35 (36): 862.
Ps 44 (45): 529.
Ps 46 (47): 1060, 1235.
Ps 50(51): 937, 1130.
Ps 54(55): 975.
Ps 64(65): 709, 756.
Ps 65 (66): 1235.
Ps 66(67): 543, 774.
Ps 70(71): 268.
Ps 76(77): 574.
Ps 77(78): 548.
Ps 83 (84): 425, 505, 529.
Ps 89(90): 466, 609, 709.
Ps 90(91): 441.
Ps 95 (96); 355, 367.
Ps 97(98): 917, 1060.
Ps 99(100): 79, 147, 505, 643, 952,
1171.
Ps 101(102): 301, 591.
Ps 102(103): 397.
Ps 103 (104); 609, 626, 732, 756,1149.
Ps
104
(105):
1255.
Ps
105
(106):
1255.
Ps
106
(107):
709, 756, 1255.
Ps
111
(112):
484.
Ps
112
(113):
139, 1009,
1193.
Ps
117
(118):
952, 1124,
1235.
Ps
118
(119):
548, 894,
912.
Ps
120
(121):
466.
Ps
121
(122):
409, 425.
Ps
122
(123):
1171.
Ps
125
(126):
268, 774.
Ps
126
(127):
459, 484,
709.
Ps
127
(128):
53, 79, 122, 187, 244,
484.
Ps
129
(130):
937.
Ps
132
(133):
529.
Ps
133
(134):
1125.
Ps
138
(139):
548, 1171.
Ps
144
(145):
206.
Ps
146
(147):
732, 774,
1149.
Ps
148
: 79, 643, 689.
Ps
149
: 1048
Ps
150
: 147,
164, 664, 1042, 1171.
II. CANTICA
VETERIS TESTAMENTI
IS AI AS:
38, 10. 11. 12a-d. 16: 301. 591.
III. CANTICA
NOVI TESTAMENTI
LUCAS:
1, 46-47. 48-49. 50-51. 52-53. 54-55:
1009, 1193.
APOCALYPSIS:
15, 3. 4: 995.
INDEX
Decretum. 5
Prcenot anda
I. Benedictio in historia salutis. 9
II. Benedictiones in vita Ecclesias.11
III. De officiis et ministeriis.13
IV. De celebratione benedictionis
De structura typica . .. 15
De signis adhibendis .. 16
De modo uniendi celebrationem benedictionis cum aliis
celebrationibus vel cum aliis benedictionibus .17
De munere ministri in prceparanda ordinandaque celebra¬
tione . 18
De vestibus liturgicis adhibendis .18
V. De aptationibus quas Conferentiis Episcoporum competunt 19
Pars prima
De benedictionibus qu^ directe personas spectant
Caput I. Ordines benedictionis familiarum earumque membrorum
Praenotanda.23
I. Ordo benedictionis familiae
Praenotanda ..24
A. Ordo benedictionis.24
B. Ordo benedictionis celebrationi Missae coniunctae . . 30
II. Ordo benedictionis annuae familiarum in propriis domibus
Praenotanda.33
Ordo benedictionis.34
532
INDEX
III. Ordo benedictionis coniugum
Praenotanda.40
A. Ordo benedictionis intra Missam occasione data anni¬
versarii Matrimonii adhibendus.41
B. Ordo benedictionis intra Missam aliis in circumstantiis 45
C. Ordo benedictionis extra Missam ........ 48
C. Ritus brevior.56
IV. Ordines benedictionis puerorum
Praenotanda. 57
A. Ordo benedictionis puerorum iam baptizatorum ... 58
B. Ordo benedictionis parvuli nondum baptizati .... 65
C. Ritus brevior.70
V. Ordo benedictionis filiorum
Praenotanda . ..72
Ordo benedictionis.73
VI. Ordo benedictionis desponsatorum
Praenotanda.79
Ordo benedictionis.79
VII. Ordines ad benedicendam mulierem ante vel post partum
Praenotanda.. . 85
A. Ordo benedictionis mulieris ante partum ..... 85
B. Ritus brevior.91
C. Ordo benedictionis mulieris post partum.92
D. Ritus brevior . ..98
VIII. Ordo benedictionis senum domi manentium
Praenotanda.99
A. Ordo benedictionis. 100
B. Ordo benedictionis celebrationi Missae coniunctae . . 107
C. Ordo benedictionis Communioni extra Missam coniunctae 110
D. Ritus brevior.111
Caput II. Ordo benedictionis infirmorum
Praenotanda. 113
I. Ordo benedictionis
A. Pro adultis. 113
B. Pro pueris . ..121
II. Ritus brevior.123
INDEX
533
Caput III. Ordo benedictionis eorum qui ad Evangelium nun¬
tiandum mittuntur
Praenotanda . ..125
I. Ordo benedictionis in celebratione verbi.125
II. Ordo benedictionis celebrationi Missae commictae .... 133
Caput IV. Ordines benedictionis ad catechesim et orationem
communem spectantes
I. Ordo benedictionis eorum qui ad catechesim faciendam de¬
putantur
Praenotanda.139
A. Ordo benedictionis in celebratione verbi.139
B. Ordo benedictionis celebrationi Missae coniunctae . . . 143
II. Ordo benedictionis pro coetu ad catechesim vel orationem
faciendam congregato
Praenotanda..145
Ordo benedictionis.146
Caput V. Ordo benedictionis consociationum ad auxilium in
publicis necessitatibus prcestandum
Praenotanda.150
Ordo benedictionis.150
Caput VI. Ordo ad benedicendos peregrinos
Praenotanda. 157
I. Ordo benedictionis peregrinorum iter ineuntium .... 158
II. Ordo benedictionis peregrinorum ante vel post reditum . . 162
Caput VII. Ordo benedictionis pro itinere ineundo
Praenotanda. 168
I. Ordo benedictionis.168
II. Ritus brevior.174
Pars secunda
De benedictionibus
CM /EDES ET CHRISTIFIDELIUM MULTIMODAM NAVITATEM SPECTANT
Praenotanda
179
534
INDEX
Caput VIII. Ordo benedictionis operis quo novi cedificii structura
paratur
Praenotanda.180
Ordo benedictionis.180
Caput IX. Ordo benedictionis novce domus
Praenotanda. 186
Ordo benedictionis . 186
Caput X. Ordo benedictionis novi seminarii
Praenotanda. 192
Ordo benedictionis . 193
Caput XI. Ordo benedictionis novce domus religiosce
Praenotanda.202
Ordo benedictionis.203
Caput XII. Ordo benedictionis novce scholce vel studiorum Uni¬
versitatis
Praenotanda. 211
I. Ordo benedictionis.212
II. Ordo benedictionis intra Missae celebrationem.218
Caput XIII. Ordo benedictionis novce bibliothecce
Praenotanda ..221
Ordo benedictionis.221
Caput XIV. Ordo benedictionis novi nosocomii vel cuiusvis domus
cegrotis curandis aptatae
Praenotanda. 228
Ordo benedictionis.229
Caput XV. Ordo benedictionis officii, officince laboris, emptorii
Praenotanda. 234
Ordo benedictionis.235
INDEX
535
Caput XVI. Ordo benedictionis aedium ad communicationes so¬
ciales promovendas
Praenotanda. 242
Ordo benedictionis . 243
Caput XVII. Ordo benedictionis aedium et locorum corporibus
exercitandis
Praenotanda.248
Ordo benedictionis.248
Caput XVIII. Ordo benedictionis omnium quae itinerantihus
hominibus destinantur
Praenotanda. 253
I. Ordo benedictionis.254
II. Ritus brevior. 262
Caput XIX. Ordo benedictionis peculiarium instrumentorum
technicorum
Praenotanda.264
Ordo benedictionis . 265
Caput XX. Ordo benedictionis instrumentorum laboris
Praenotanda.272
I. Ordo benedictionis.. . . . ..273
II. Ritus brevior. 278
Caput XXI. Ordo benedictionis animalium
Praenotanda.. 279
I. Ordo benedictionis. 279
II. Ritus brevior.285
Caput XXII. Ordo benedictionis agrorum, camporum et pascuo¬
rum
Praenotanda . . .
Ordo benedictionis
287
287
536
INDEX
Caput XXIII. Ordo benedictionis in prcesentatione novorum
fructuum
Praenotanda.294
Ordo benedictionis. 294
Caput XXIV. Ordo benedictionis mensce
Praenotanda . .. 300
Schema primum.300
Schema secundum.305
Schema tertium.314
Schema quartum.316
Pars tertia
De benedictionibus rerum
QU.E IN DOMIBUS ECCLESIAE AD USUM LITURGICUM VEL
PLE DEVOTIONIS DESTINANTUR AUT ERIGUNTUR
Praenotanda. 321
Caput XXV. Ordo benedictionis baptisterii seu novi fontis bap¬
tismatis
Praenotanda. 322
Ordo benedictionis. 325
I. Benedictio novi fontis baptismalis celebrationi Baptismi
coniuncta.325
II. Benedictio novi fontis baptismalis absque Baptismi col¬
latione .330
Caput XXVI. Ordines benedictionis occasione data auspicandi
cathedram vel sedem prcesidentice vel ambonem, vel taber¬
naculum, vel sedem ad sacramentum Pcenitentice celebrandum
Praenotanda.339
I. Ordo benedictionis occasione data auspicandi novam ca-
tedram seu sedem praesidentiae.340
A. In celebratione Missae.340
B. In celebratione verbi.. . 341
INDEX
537
II. Ordo benedictionis occasione data auspicandi novum
ambonem. 345
A. In celebratione Missae.346
B. In celebratione verbi. 347
III. Ordo benedictionis occasione data auspicandi novum taber¬
naculum eucharisticum. 350
IV. Ordo benedictionis occasione data auspicandi novam sedem
ad sacramentum Paenitentiae celebrandum.353
Caput XXVII. Ordo benedictionis novce portce ecclesice
Praenotanda. 358
Ordo benedictionis. 358
Caput XXVIII. Ordo benedictionis novce Crucis publicce vene¬
rationi exhibendce
Praenotanda.364
Ordo benedictionis.. . 365
Caput XXIX. Ordo ad benedicendas imagines quce fidelium vene¬
rationi publicce exhibentur
Praenotanda.374
I. Ordo benedictionis imaginis D, N. I. C.. . . 376
II. Ordo benedictionis imaginis b. M. V.382
III. Ordo benedictionis imaginis Sanctorum.388
Caput XXX. Ordo benedictionis campance
Praenotanda.395
Ordo benedictionis. 396
Caput XXXI. Ordo benedictionis organi
Praenotanda. 403
Ordo benedictionis.403
Caput XXXII. Ordo benedictionis rerum quce in liturgicis cele¬
brationibus usurpantur
Praenotanda.. • 409
I. Ordo benedictionis intra Missam adhibendus.410
II. Ritus brevior.411
538
INDEX
Caput XXXIII. Ordo ad faciendam aquam benedictam extra
Missce celebrationem
Praenotanda..414
Ordo benedictionis.. 414
Caput XXXIV. Ordo benedicendi stationes «Vice Crucis»
Praenotanda ..418
Ordo benedictionis. 418
Caput XXXV. Ordo ad coemeterium benedicendum
Praenotanda.425
Ordo benedictionis.426
Pars quarta
De benedictionibus rerum
QUJE AD DEVOTIONES POPULI CHRISTIANI FOVENDAS TRADUNTUR
Praenotanda. 435
Caput XXXVI. Ordo benedicendi potus vel esculenta aliasve res
devotionis causa
Praenotanda.436
I. Ordo benedictionis extra Missam.437
II. Ordo benedictionis intra Missam in die festo adhibendus . . 443
Caput XXXVII. Ordo benedictionis rerum, quce ad pietatem et
devotionem exercendam destinantur
Praenotanda.446
I. Ordo benedictionis.446
II. Ritus brevior. 451
Caput XXXVIII. Ordo benedictionis coronarum Rosarii
Praenotanda. 453
I. Ordo benedictionis.453
II. Ritus brevior.460
INDEX
539
Caput XXXIX. Ordo benedictionis et impositionis scapularis
Praenotanda. 462
Ordo benedictionis. 462
Pars quinta
De benedictionibus ad diversa
Praenotandum.471
Caput XL. Ordo benedictionis in gratiarum actione agenda pro
acceptis beneficiis
Praenotanda.472
Ordo benedictionis. 472
Caput XLI. Ordo benedictionis pro variis circumstantiis
Praenotanda.478
Ordo benedictionis.478
Appendix. 48.7
Index alphabeticus benedictionum.515
Index Lectionum . . ..525
Index Psalmorum et Canticorum.530
HOC VOLUMEN
TYPIS VATICANIS
EXCUSUM EST
IMAGINEM INITIO VOLUMINIS POSITAM
IOANNES ALOISIUS UBOLDI
DELINEAVIT